i

\}tw . '

f

l .

.

i

f

v

/ i

BELLAR MIMI OPERA

VEN. CARDINALIS

OPERA OMNIA

EX EDITIONE VENETA, PLURIBUS TUM ADDITIS TUM CORRECTIS,

ITERUM EDIDIT

JUSTINUS FEVRE,

PROTONOTARIUS APOSTOMGUS

TOMUS SEPTIMUS

PARISIIS

APUD LUDO YICUM VIVES, EDITOREM

VIA DICTA DELAMBRE 13.

1873

%

i

\

APPENDIX AD TRACTATUM

DE

CULTU IMAGINUM

IN 0 U A CONTINETUR

Refutatio libelli 3 qui falso Synodus Parisiensis

Anno 1596. prodiit Francofurti novus libellus cum hoc titulo. Synodus Parisiensis de imaginibus anno Christi 824. ex vetustis¬ simo Codice descripta , et nunc primum in Lucem edita. Hoc autem praesenti anno cum mihi is libellus ab amico ostensus esset, ani¬ madverti continuo , nec vere Synodum_ esse , nec scriptum luce dignum.

Quare ne forte inscriptio fallat incautos, operae pretium me factu* rum existimavi, si libellum brevissime confutarem.

.

.

' / .

APPENDIX AD TRACTATUM

DE CULTU IMAGINUM

CAPUT PRIMUM.

Principio igitur non esse synodum ullam Parisiensem, quae hoc libello contineatur, argumento esse potest, quod nulla in eo conspiciantur decreta, nulli canones, nulla exstet Episcoporum subscriptio, nulla synodi mentio ; sed et ipse libellus aperte redar¬ guit sui tituli vanitatem. Sic enim legimus pag. 126 : Nos non synodum congregando, sed quemadmodum a vobis postulavimus, licentiamque agendi percepimus, una cum familiaribus nostris, filiis vestris, quantum pro multiplicibus regni diversis occupatio¬ nibus impediti , per intervalla potuimus , considerare studuimus, quid Almitati vestrae de tanta necessitate significare potuisse¬ mus.

Ac, ut verborum istorum sententia intel- ligatur, totius libelli argumentum expone¬ mus. Scripsit Michael Balbus imperator Graecus ad Ludovicum Pium imperatorem Latinum epistolam bene longam, in qua, post alia multa, significavit, Ecclesiam pro¬ pter imagines Christi et sanctorum in duas partes esse divisam, cum alii adorandas, alii non adorandas esse contenderent; et simul petiit, ut Ludovicus in Occidente ope¬ ram daret, ut sublato superstitioso cultu imaginum Ecclesia pacem et unionem recu¬ peraret.

Ludovicus his litteris acceptis a Summo Pontifice facultatem obtinuit convocandi vi¬ ros aliquot doctos , qui veterum Patrum testimonia de cultu imaginum diligenter col¬ ligerent. Quo facto scribi jussit epistolam, quam nomine Summi Pontificis, ipso con¬ sentiente Pontifice, cui primum ostendenda erat, ad Michaelem imperatorem dirigere cogitabat. Denique tum epistolam praedi¬ ctam, tum aliam a se ad ipsum Pontificem, qui Eugenius dicebatur, proprie scriptam per duos Episcopos misit.

Haec igitur quinque in libello, nuper edito, continentur. Primum, epistola Michaelis Bal¬ bi ad Ludovicum Pium, Garoli Magni filium; secundo, collecta testimonia ex veteribus Patribus, quibus probatur, imagines, neque frangendas esse, ut volebant Iconomachi, neque colendas, ut synodus Nicaena secunda statuerat; tertio, epistola, summi Pontificis nomine scripta a Francis Doctoribus ad Michaelem imperatorem, qua docetur, ima¬ gines neque injuria afficiendas esse, neque etiam adorandas ; quarto, epistola Ludovici imperatoris ad Eugenium Pontificem ejus nominis secundum, qua eum hortatur ad legationem in Graeciam mittendam, et Eccle¬ siam pacificandam ; quinto, epistola ejusdem Ludovici ad Hieremiam, et Jonam Episco¬ pos, quos Romani ad Summum Pontificem mittit, eosque instruit, quemadmodum pru¬ denter cum Pontifice se gerere debeant, ut eum ad suam sententiam pertrahant.

Ex his promptum erit intelligere, fucum facere voluisse eos, qui hunc libellum spe¬ cioso nomine synodi Parisiensis ornare vo¬ luerunt ; qui quidem causam Iconomacho- rum juvare, et Catholicae fidei detrimentum aliquod adferre conati sunt ; sed Deo ju¬ vante, mox efficiemus, ut oleum et operam se perdidisse doleant.

CAPUT II.

Nam ut ad epistolam Michaelis, quae pri¬ mam partem libelli occupat, veniamus : ea quidem plena videtur religiosi studii, ut si quis aliunde quis iste Michael fuerit, ignoret, arbitretur eum unum ex optimis, et Christia- nissimis principibus fuisse.

Sed exstantannales publici JoannisZonarae, Georgii Cedreni, et aliorum, qui res gestas Graecorum Principum litteris mandaverunt. Ex bis cognoscere licet, Michaelem non solum cognomine, sed etiam re ipsa Balbum,

APPENDIX de cultu imaginum.

virum fuisse impium et scelestissimum , quippe, qui magis Hebraica) supeistitioni, quam Christianae religioni addictus esset : qui resurrectionem carnis pernegaret, et ob id prophetas, et apostolos, qui eam praedica¬ verant, irrideret : qui fornicationem licitam esse diceret, et sacrum coelibatum adeo contemneret, ut e monasterio sanctimonia¬ lem, jam Deo sacram, sibi conjugem delige¬ ret: qui septimam synodum oecumenicam, atque ab Adriano Pontifice maximo appro¬ batam, respueret : qui sacras imagines nullo honore dignas arbitraretur : qui Iconoma- chis impense faveret, et Constantinum Co- pronymum, Iconomachorum principem, sibi praeter caeteros imitandum proponeret : qui S. Euthimium, sanctumque Methodium, aliosque pios veritatis defensores vel exilio, vel carcere, vel morte mulctaret.

Hic igitur est ille Michael, qui ovinam pellem indutus, cum esset re vera lupus ra¬ pax, quasi fidei zelo accensus, nihil aliud optare se fingit, nisi Ecclesiae reformationem et pacem. Sed quemadmodum in illa ipsa epistola deplorat necem Leonis Imperatoris, cui proxime ipse successit, quem dicit ab improbis quibusdam conjuratione facta mi¬ sere necatum, cum satis aperte constet ex auctoribus supra citatis, ipsum eumdemMi- chaelem conspirationis principem fuisse : sic etiam pie queri videtur, Ecclesiam ob dissensiones de cultu imaginum esse divi¬ sam, cum ipse potissimum dissensionis, et divisionis auctor esset, qui synodum gene¬ ralem, quae dissensiones sustulerat, rejecis¬ set, et Iconomachiam propagare studeret : et non contentus dissensionibus Orientalibus, in Occidente quoque dissensiones serere, ac propagare satageret.

Quod vero in extrema epistola Catholicos reprehendit, quod vivificam crucem despi- ciant, quod imagines, *ut Deos quosdam a* dorent, quod ei sacrificia offerant, quod ab eis nescio quo artificio de sacro fontem susci¬ pi, et sacram communionem percipere ve¬ lint, denique quod alias id genus supersti¬ tiones, vel ineptias in cultu sacrarum imagi¬ num ostendant, merse calumnise, atque im¬ posturae sunt. Neque mirabitur ejusmodi mendacia Graecum imperatorem in sua epi¬ stola ad Latinos longe positos scribere po¬ tuisse, qui cogitare voluerit, quam crassa, et quam incredibilia mendacia nostri tem¬ poris haeretici de Catholicis in vicinis locis degentibus fingant.

Sed ex Concilio Nicseno 11. vere legitimo, et oecumenico, velit nolit Michael Balbus, illis ipsis temporibus celebrato, luce solis clarius effici potest, illa esse commenta, fraudesque haereticorum. Docuit enim Con¬ cilium illud, cui Catholici omnes assentie- bantur, imaginibus sacris deberi quidem, suam venerationem, sed non majorem quam vivificae Cruci, neque illis ullo modo sacrifi¬ candum esse, neque eos cultu latriae, qui Deo est proprius, adorandas. Legatur syno¬ dus, et imposturae subito evanescent.

Quae cum ita sint, vel Franci, qui Ludo- vico Imperatori a consiliis erant, fidem ha¬ buerunt litteris Michaelis, vel non habue¬ runt. Si fidem habuerunt, circumventi sunt, atque decepti. Si fidem non habuerunt, abusi sunt litteris illis ad permovendum Summum Pontificem, ut majorum suorum acta rescin¬ deret, et synodum Nicaenam, ab Adriano ap¬ probatam, improbaret ipse atque damnaret.

Sed sive decepti fuerint, sive decipere voluerint, nihil attinebat istum vel errorem, vel scelus ipsorum orbi terrarum prodere, praesertim, cum non sine causa majores no¬ stri libellos ejusmodi, qui nihil utilitatis, detrimenti autem plurimum adferre pote¬ rant, libenter delitescere passi sint.

CAPUT III.

Venio nunc ad ea testimonia, quae pauci illi viri a Ludovico imperatore vocati, ex veterum monumentis collegisse se dicunt. Multis enim nominibus viri illi peccasse vi¬ dentur. Ac primum quidem ante collectio¬ nem satis audacter judicium sibi de scriptis Apostolicis desumpserunt. Nec solum de Summo Pontifice, sed etiam de Generali Synodo, a Pontifice approbata, temere ju¬ dicarunt. In qua re longe superarunt pecca¬ tum auctoris illius, qui nomine Caroli Magni librum edidit adversus cultum sacrarum imaginum. Ille enim (quod etiam Patres concilii Francofordiensis fecerunt) Nicaenam synodum secundam improbavit, quoniam celebratam fuisse existimavit sine consensu Apostolicae Sedis. At consiliarii isti Ludovici imperatoris, quorum scripta discutimus, fa¬ tentur synodum pro cultu imaginum, id est, Nicaenam secundam ab Adriano Summo Pontifice coactam, et probatam, et tamen tum ipsam Synodum, tum epistolam ejusdem Adriani ad Constantinum imperatorem pro cultu imaginum, et rursum defensionem e-

CAPUT IV.

i

jusdem Synodi, ab Adriano ad Garolum missam, examinare, dijudicare, reprehen¬ dere non verentur.

Haec enim sunt ipsorum verba pag. 19 : « Primum epistolam Domini Adriani Papae, quam pridem pro imaginibus erigendis Constantino imperatori, et Irenae matri ejus ad eorum deprsecationem in transmarinis partibus direxit, coram nobis legi fecimus, et quantum nostrae parvitati res patuit, sicut juste reprehendit illos, qui imagines sancto¬ rum temerario ausu in illis partibus confrin¬ gere et penitus abolere praesumpserunt ; sic indiscrete noscitur fecisse, in eo quod su- perstiose eas adorari jussit, pro qua etiam causa synodum congregari praecepit » . Et infra pag. 21. de defensione Nicaenae Synodi ab Adriano edita sic loquuntur : « Per sin¬ gula capita in illorum excusationem respon¬ dere, quae voluit, non tamen quae decuit, conatus est etc. » .

Ita nimirum judicem suum, et totius mun¬ di judicare, pastoremo mnium Christi ovium pascere ; et doctorem universorum docere non erubuerunt, qua temeritate nulla major cogitari potest.

CAPUT IV.

Sed fortasse nova aliqua, atque recondita testimonia repererunt, quibus freti resistere in faciem Apostolico praesuli non reformida¬ runt. Imo vero notissima et vulgaria, et quae nec nihil ad rem faciant sine ulla ratione, vel ordine collegerunt. '

Ac, ut exempli gratia pauca discutiamus, primum testimonium sumunt ex libro S. Augustini de hseresibus, ubi legimus Simo¬ nem Magum jussisse imaginem suam, et Helenae meretriculae suae a discipulis adora¬ ri. Atque hanc esse dicunt primam originem adorandarum imaginum. Quasi vero, si de falso cultu agatur, non ante Simonis tempo¬ ra, vituli aurei ab Hebraeis, et simulacra ho¬ minum mortuorum a Gentilibus adorata fuerint. Sed Ecclesia Catholica non discit cultum rerum sacrarum ab hostibus suis, et si ex eo testimonio liceret colligere non esse Christi, et Sanctorum imagines venerandas, licebit eadem ratione colligere, ne ipsum quidem Christum ullo honore dignum esse ; propterea siquidem impium erat, Simonis, et Helenae imagines colere, quod Simon, et Helena indignissimi essent qui colerentur.

Sed ridicula plane sunt, quae ex epist. 56.

ejusdem Augustini ad Dioscorum testimonia desumpserunt : ridicula, inquam, si ad id, de quo agimus, referantur. Quae namque S. Augustinus disputat, de imaginibus, quae a corporibus defluentes in animum penetrant, ut per eas aliquid cernamus, vel cogitemus, ea proferunt isti ad probandum non esse Christi et sanctorum imagines depictas, vel sculptas ullo modo colendas. Quae quam be¬ ne cohaereant cum praesenti disputatione, lectoris esto judicium.

Quid ? quod plurima testimonia, quae Summus Pontifex Adrianus in epistola illa sua doctissima pro imaginibus posuit, isti rursum allegant, qui contra imagines pug¬ nant.

Quod vero dicunt, et nonnullis etiam te¬ stimoniis probare nituntur, non esse consue¬ tudinem, vel annorum numerum, aut quam¬ libet vetustatis auctoritatem praeferendam veritati : tunc recte diceretur, si probari posset, cultum, quem Ecclesia Catholica imaginibus exhibet, ex manifesto errore, non ex certa veritate descendere. Sed cum de re aliqua litigatur, multum valere consuetudi¬ nem, et venerandam esse antiquitatem, ne ipsi quidem negare possunt. Quorsum enim tantopere laborarunt in evolvendis antiqui¬ tatis monumentis, si nullum probabile argu¬ mentum ex antiquitate peti potest ? Nonne vident, se hoc suo facto contra sua verba pugnare ? et re ipsa destruere, quod verbis astruere nitebantur ? Certe si liceret testi¬ monia S. Augustini, S. Basilii, aliorumque veterum Patrum in medium afferre, quibus ipsi ex antiquitate, vel Ecclesiae consuetudi¬ ne probant Ecclesiastica dogmata, nullus fi¬ nis esset.

Sed quod superat omnem admirationem, illud est, quod multa testimonia proferunt pro adoratione Crucis, et cum rationem red¬ dere volunt, cur signum, vel lignum Crucis adorandum sit, et imagines Christi non sint adorandae, dicunt eam esse causam, quia Christus in Cruce suspensus fuit, non in ima- gine : et quia per Crucem nos redemit, non per imaginem. Quod si refellere voluero, ti¬ meo ne nimiae tarditatis lectores existimare videar. Certe «nim Christus non in signo Crucis, quod in pariete, vel in tabella, vel in fronte, vel in aere pingimus, suspensus fuit, neque etiam in ligneis illis crucibus, quae passim cernuntur, et adorantur in Ec¬ clesiis ; sed in illa una Cruce, cujus ista no¬ stra signa, quae pingimus, vel eiigimus, ima-

appendix de cultu imaginum.

gines sunt. Cum ergo liceat per adversarios Crucis imaginem colere, cur imaginem Cru¬ cifixi colere non licebit ? et si jure Crucis adoramus imaginem, quia |»per Crucem led- empti sumus a Christo, qua causa fingi po¬ test, cur non jure coli possit imago Christi, qui proprie nos redemit ?

At, inquiunt, nihil manu factum colere fas est; quid igitur? Lignum vel signum Cru¬ cis non est manufactum ? Codex Evangelio- rum, et sacra vasa, qum horum opinione ve¬ neranda sunt, quid sunt aliud, nisi opera manuum humanarum ? Et tamen verum est9 nihil manufactum esse colendum eo genere cultus, quo Deus ipse qui omnino non est factus, sed omnium rerum factor colendus est.

Quare poterant collectores isti maximam partem testimoniorum, qme attulerunt, omit¬ tere, quoniam iis nihil probatur aliud, nisi solum Deum esse colendum cultu latrise sibi uni proprio, et non esse imagines ita ado¬ randas, ut etiam sacrificia illis offerantur, qu£e neque nos negamus, neque sancta Ni¬ caena synodus negavit.

Ac, ut videas, lector, quantas vires veritas habeat, ipsi quoque qui eam oppugnant, non raro vel inviti vel imprudentes eam tuentur. Id accidit collectoribus nostris. Nam inter alia testimonia colligunt etiam nonulla, ut probent imagines non esse frangendas, vel injuria afficiendas. Sed in iisdem testimoniis non habetur solum quod ipsi volunt, imagi¬ nes videlicet non esse afficiendas injuria, sed habetur etiam, quod nolunt, afficiendas honore. Quod quidem isti collectores ali¬ quando viderunt, et textum audacter cor¬ ruperunt, aliquando non viderunt, et testi¬ monium contra se in ipso suo libello impru¬ dentes reliquerunt.

Prioris rei exemplum habes pag. 87. ubi allegatur S. Gregorius, qui in epistola quinta libri septimi ad Januarium reprehendit acri¬ ter nonnullos, qui B. Virginis imaginem, et Crucem dominicam contumeliae causa ad Judaeorum Synagogam detulerunt : et man¬ dat Januario Episcopo, ut sublatam ex eo loco cum ea, qua dignum est veneratione, imaginem, atque Crucem, in^ecclesiam re¬ ferat. Hic boni collectores nomen imaginis simpliciter deleverunt, vel omiserunt, ne vi¬ deretur contra eorum dogma non solum Crux, sed etiam imago beataj Virginis vene¬ randa, nisi forte librariorum errore nomen imaginis sit omissum.

Jam vero pag. 91. adscribunt haec verba ex epistola synodica Gregorii Papae : « Nos non ob aliud nomen imagines facimus, et adoramus, sed pro nobis incarnato Verbo Dei etc. » Audis ne collector, vocabulum, (adoramus ?) et tamen a se hoc testimonium prolatum est. Sed habemus clariora.

Paulo infra ponuntur haec verba ex libro S. Basilii ad Amphilochium de Spiritu san¬ cto cap. 17 : « Imaginis honor ad primam formam transit, etc. ». Ecce tibi rursus ho¬ norem imaginis. Sed ad clarissima venia¬ mus.

Paulo post adferuntur haec alia verba ex epistola ejusdem Magni Basilii ad imperato¬ rem Julianum. « Credo in unum Deum pa¬ trem omnipotentem, Deum patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, unum Deum, hsec tria adoro et glorifico. Confiteor autem et filii Incarnati dispensationem, et Dei genitricem, quse sequndum carnem eum genuit, sanctam Mariam. Suscipio vero et sanctos Apostolos, Prophetas, et Martyres, et ad Deum deprecationem, quse per eos propitium mihi efficit misericordissimum Deum, pro quo et figuras imaginum eorum honoro et adoro, specialiter hoc traditum est a sanctis Apostolis, et non prohibitum, sed in omnibus Ecclesiis nostris eorum designari vel historias etc. ». Quid audivimus? S. Ba- silius Magnus ab adversario advocatur testis, et vere testis est omni exceptione major. Is vero palam affirmat, se honorare, et adorare Apostolorum, Prophetarum, et Martyrum imagines. Idque affirmat, dum fidei suse confessionem edit, ac de rebus, non dubiis aut verisimilibus, sed certissimis, et explo¬ ratis loquitur. Addit vero id ab Apostolis traditum, et ab omni Ecclesia susceptum, et observatum. Quid, quseso, responderi potest? Auctor gravissimus, aperte loquitur, et ejus testimonium ab adversariis profertur. Neque desunt alia testimonia similia in eodem li¬ bello, Athanasii, Germani, Leontii, et alio¬ rum, quse imprudenter ab adversariis contra se, et pro nobis, hoc est, pro cultu sacrarum imaginum proferuntur. Sed ego brevitati studeo, neque libenter in his refellendis ine¬ ptiis tempus tero.

CAPUT V.

Sequitur pars tertia, id est, Epistola Eu- genii Papee ad Michaelem, et Theophilum ejus filium imperatores, (quam epistolam

CAPUT V.

iidem collectores scripsisse videntur. Neque enim Eugenius ullam talem epistolam scri¬ psit; sed (ut supra diximus) scripta fuit, ut nomine Pontificis mitteretur, si ipse proba¬ ret. In qua re cogimur desiderare pruden¬ tiam Collectorum. Qua enim fronte Romano Pontifici praescribere ausi sunt, quod ipsum scribere oporteret? Qua vero fiducia sperare potuerunt, Romanum Pontificem scripturum ad Graicum imperatorem contraria iis, quae praedecessores ejus non semel scripserant ?

Sed videamus, si placet, paulo diligentius, an epistola illa summum Pontificem deceat. Omitto autem, quod in hoc libello epistola illa caret principio, quod peccatum non pri¬ mo auctori, sed ei, qui nunc demum post tot saecula libellum hunc in lucem edidit, tribu¬ endum videtur. Nihil etiam dico quod epi¬ stola verbosa est admodum, obscura, bar¬ bara, imperita ; detur enim hoc tempori. Taceo denique, quod dum conatur tollere re¬ pugnantiam, quae in verbis S. Gregorii esse videbatur, tanto se magis involvit, quanto magis conatur evolvere. Sed tria quaedam ta¬ citus praeterire non possum. Primum enim facit haec epistola Pontificem summum, adu¬ latorem imperatoris impudentissimum, dum ita loquitur: « 0 venerandi Mundi Principes, cum universa Sancta Dei, quam Domino dis¬ ponente, et committente gubernatis, Eccle¬ sia » . Et infra : « propter adunandam, quam Domino Deo ordinante regitis, Ecclesiam » . Quae foedior adulatio ? Michael Balbus inter¬ fecto legitimo imperatore, cum esset ipse pro sceleribus suis jam morti adjudicatus, tyran¬ nice invasit imperium, et Pontifex Maximus affirmabit, Deo disponente, committente, et ordinante hunc ipsum Balbum gubernacula suscepisse non solum imperii, sed etiam Ec¬ clesiae, et si Ecclesia Dei ab ipso Deo guber¬ nanda Imperatori tradita est, quid faciunt in Ecclesia Episcopi ? quid ipse summus Pon¬ tifex ? « Imperator (inquit S. Ambrosius) in Ecclesia est, non supra Ecclesiam, filius Ec¬ clesiae, non rector ; ovis, non pastor. » Et S. Joan, Chrysostomus Diacono suo dixit : « Si is, qui diademate coronatur indigne adeat ad sacra mysteria percipienda, cohibe et coerce, majorem tu illo habes potestatem ».

Deinde, in eadem epistola non semel repe¬ titur hoc argumentum : « Si nulla unquam picta, vel ficta fuisset imago, nihil periret de fide, spe, et charitate, quibus ad regnum per¬ venitur alternum » : et tamen propter imagi¬ nes orta est dissensio, et divisio in Ecclesia,

y

turbata pax, charitas violata. Et non animad¬ vertunt, qui eam epistolam nomine Summi Pontificis scribunt, eo argumento non solum effici quod ipsi volunt, imagines non esse adorandas, sed etiam effici (si quid tamen efficitur, quod mox videbimus) imagines om¬ nino de medio esse tollendas, quod ipsi no¬ lunt. Nec tamen argumentum illud aliquid valet.

Quamvis enim nihil periret de fide, spe, et charitate, si nulla picta, vel ficta esset imago tamen quando picta, vel ficta est, peccat in fidem, qui eam negat esse venerandam, quo¬ niam honor imaginis ad prototypum refertur, quod venerandum esse fides docet, et adver¬ sarius non-negat. Et potest hoc ipsum simili¬ tudine illustrari, si libellus aliquis divinai Scripturae, ut epistola ad Philemonem, non exstaret, nihil deperiret de fide, spe et chari¬ tate : et tamen quia nunc exstat, qui eam ne¬ garet esse, cum veneratione suscipiendam, peccaret in fidem ; et si propterea dissentio- nes orirentur, non esset epistola abjicienda, sed imperitia dissidentium coarguenda, et instruenda.

Postremo in eadem illa epistola reprehen¬ ditur Constantinus et mater ejus Irene, quod edicto suo j usserit sacras imagines juxta Con¬ cilii generalis decretum, cum veneratione esse habendas. Quae sane reprehensio a Summo Pontifice, nisi plane amente, scribi non potuit. Quid enim ? Adrianus Papa Con¬ stantinum, et Irenem summis laudibus effert, quod sacrarum imaginum religioso cultui fa¬ veant: et Adriani successor Eugenius eosdem imperatores ob causam eamdem reprehen¬ det ? et quae major stultitia fingi potest , quam ut Summus Pontifex moleste ferre se dicat, quod ab imperatore decreta Concilio¬ rum generalium, a sede Apostolica approba¬ ta, serventur, ac defendantur ?

Sed si parum prudentes collectores fuerunt non fuit inconstans Apostolicae sedis Anti¬ stes; permansit enim in iis, quae praedecesso¬ res non sine magna deliberationis maturitate statuerant. Nam neque Eugenius eam episto¬ lam misit : et paulo post Adrianus II. syno¬ dum cecumenicam octavam Constantinopoli celebrandam curavit, in qua synodus septima de cultu imaginum iterum approbata est. Denique Anastasius Bibliothecarius Roma¬ nus in praefatione septimae synodi ad Joan- nemVlII. Pontificem, qui Adriano II. pro¬ xime successerat, scribit, in eadem sententia fuisse omnes Romanos Pontifices. « Quae »,

10

* appendtx de cultu imaginum.

inquit, «super venerabilium imaginum ado¬ ratione praesens synodus docet, haec et Apo- stolica vestra Sedes, sicut nonnulla scripta innuunt, antiquitus tenuit, et universalis Ec¬ clesia semper venerata est, et hactenus ve¬ neratur, quibusdam dumtaxat Gallorum ex¬ ceptis, quibus utique nondum est horum ve¬ ritas revelata ».

CAPUT VI.

Restat pars ultima, hoc est, epistola Lu- dovici imperatoris ad Eugenium Pontificem, et altera ejusdem Ludovici ad Hieremiam, et Jonam Episcopos. In quibus nihil observan¬ dum occurrit, nisj quod in eis quaedam di¬

cuntur, quae redolere videntur fraudes re¬ centium haereticorum. Unde venit in mentem suspicari, ne forte vel totus hic libellus sit confictus, vel, quod est credibilius, deprava¬ tus, et auctus ad invidiam Romanae Ecclesiae conciliandam.

Sed sive sit verus liber, sive confictus, sive partim sincerus, partim adulterinus, illud unum constat, non esse librum dignum, in quo legendo tempus conteratur. Titulus fal¬ sus, dictio barbara, sententiae insulsae, ordo perversus, eorumdem testimoniorum crebra repetitio, facile potuissent persuadere typo- grapho, si is commune commodum, et non proprium lucrum spectasset, ut sibi ab eden¬ do ejusmodi opere temperaret.

TRACTATUS

INDULGENTIIS

i J.

%

i

*•

,

1

'

'Mi

PHjBFATIO

Quae prima controversiarum hoc nostro saeculo fuit, ea non electione, sed casu postremo loco a nobis tractanda suscipituy. Nam cum locum huic controversiae post libros de poenitentia designa¬ vissem, et casu factum esset, ut libri illi prope ferias autumnales absolverentur, et typographus illo ipso tempore extremam manum secundo tomo imponere vellet, implere non potui quod maxime cupiebam. Deinde supervenerunt aliae , atque aliae occupationes , tum publicae, tum privatae, quibus impeditus, vix otium paucorum mensium pro tertio tomo (quod opus majoris momenti esse vide¬ batur) perliciendo invenire potui. Sed cum praeter spem hoc anno aliquid vacui temporis nactus fuissem, et simul anni sexcente¬ simi supra millesimum jam imminentis expectatio nos admoneret celeberrimi Jubilaei, solemniumque Indulgentiarum, quibus is an¬ nus vetere instituto consecratus est, non potui diutius hujus de¬ biti solutionem differre, quam multi a me jure, ac merito expe¬ tebant. Quamvis autem eas potissimum controversias explicandas - susceperim , quae de indulgentiis inter Catholicos , haereticosque versantur, tamen attingam etiam illas, quae inter Catholicos salva lide, veritatis indagandae, vel illustrandae gratia disputantur. Igitur universae disputationis hic erit ordo. Primum de nomine indul¬ gentiae, et jubilaei breviter disseremus, et simul qui pro defensione indulgentiarum, qui contra easdem scripserint, indicabimus. Deinde an indulgentiae sint, prosequemur; ubi duo tractanda erunt, alte¬ rum de thesauro quodam spirituali Ecclesiae, alterum de potestate eum thesaurum distribuendi. Tertio quid proprie sit indulgentia, id est, in quo praecipue natura ejus posita sit, investigabimus ; ubi alia duo explicanda erunt; unum, sitne indulgentia solutio, vel absolutio ; alterum, a quo vinculo solvat, vel absolvat. Quarto,

14

PRAEFATIO.

qualis indulgentia sit, id est, de multiplici forma, et varietate ejus disseremus. Quinto, propter quid, sive cujus rei gratia sit, hoc est, de fructu, et utilitate indulgentiae disputabimus. Sexto, quis possit indulgentias concedere, et quam ob causam, inquiremus. Septimo, quis eas suscipere possit, et quae dispositio ad eas suscipiendas requiratur, videbimus. Octavo, an, et quomodo defunctis indul¬ gentias prosint, aperiemus. Atque haec omnia in priore libro breviter, et perspicue explicare conabor. In posteriore vero libro mendacia, fraudes, et imposturas, argumenta quoque sive a testi¬ moniis Scriptura3., et Patrum, sive ab ipsa ratione petita, Lutheri, Calvini, Heshusii et Kemnitii, qui praeter caeteros in hoc argu¬ mento laborasse videntur, aperiam, discutiam, et refellam.

TRACTATUS

DE INDULGENTIIS

. LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM.

De nomine indulgentias et jubilaei.

Ac ut a nomine exordiamur, indulgentia remissionem, et facilitatem, sive (ut sic lo¬ quamur) condescensionem in Scripturis san¬ ctis, aliisque auctoribus, praesertim ecclesia¬ sticis, significare solet. Et quidein priore notione usurpatur hoc nomen apud Isaiam cap. lxi. sancto Luca interprete cap. iv. Evangelii. Nam quod legimus in Isaia : Praedicare captivis indulgentiam , in Evange- gelio Lucae redditum vi demus, Praedicare cap - tivis remissionem (1). Eadem notione passim veteres Patres usi sunt, Cyprianus in serm. de lapsis, et in epist. ad Jubajanum, Hiero¬ nymus in comment. ad. cap. iv. Danielis, et Augustinus in Psalm. ci. explicans illa verba, cinerem tamquam panem manducabam, posteriore significatione, qua nomen indul¬ gentiae pro lenitate, et ut diximus, conde- scensione accipitur, usus est Apostolus in priore ad Corinth. cap. vn, in illis verbis; Hoc autem dico secundum indulgentiam , non secundum imperium (2). Eadem significatio apud alios scriptores tum sacros, tum pro¬ fanos frequentissima est.

Ecclesia igitur, et Scholae Theologorum utramque significationem conjungentes, in¬ dulgentias vocant remissiones poenarum, quae saepe remanent luendae post remissio- ♦nem culparum, et reconciliationem in sacra¬

mento Poenitentiae adeptam, quas remissio¬ nes Summi Pontifices ex paterna lenitate, et condescensione in filios suos, compatientes eorum infirmitati, certis temporibus, et non sine justa aliqua, et rationabili causa con¬ cedere solent. Videtur autem Ecclesia ad hanc rem significandam nomen hoc deri¬ vasse ab usu veterum imperatorum, et ju¬ reconsultorum. Siquidem illi indulgentiam solemni, proprioque vocabulo appellant re¬ missionem generalem criminum, quam ali¬ quando principes saeculi publicae laetitia causa faciebant, vide Codicem Theodo¬ sianum lib. iv. tit. 38. qui est de Indulgen¬ tiis criminum, et nominatim invenies lege 3. indulgentiam fuisse remissionem criminum, quoad solam poenam legibus debitam, et lege 4. invenies indulgentiam nunc remis¬ sionem, nunc absolutionem appellari. Vide etiam I. Lucius If. ad Senatusconsultum Turpili, et 1. Indulgentia, C. de generali a- bolitione,et Ammianum Marcellinumlib.xvi. ubi etiam indicat, nomen indulgentia esse antiquum, et solemne cum ait, « ne per in¬ dulgentias, quos appellant, etc. », Atque haec de nomine indulgentiae hic sufficiant, nam defitionem accuratam indulgentiae post¬ ea suo loco trademus.

Porro jubilaeus dicitur a voce Hebraea bw Jobel, et quamvis aliqui malint johe- laeum, vel jobilaeum, quam jubilaeum dicere, nos tamen S. Hieronymum sequimur, qui vocem Jobel, perpetuo jubilaeum reddidit. Non enim in convertendis vocibus tam su¬

ti) Isai., LVl, 1 ; Luc., IV. 19. - (2) I Corinth., VII, 6.

46

LIBER I.

perstitiosi esse debemus, ut propterea S. Hieronymum, virum doctissimum, et pru- dentissimum et ab ipsa Ecclesia approba¬ tum deserere debeamus. Significat autem jubilaeus annum remissionis, qui apud He¬ braeos erat quinquagesimus, ut perspicuum est ex cap. xxv. et xxvii. Levitici, et cap. postremo Numerorum, siquidem eo anno re¬ mittebantur labores omnes agriculturae, non enim arabatur, nec serebatur, nec meteba¬ tur, sed ex frugibus anni superioris, quas Dominus triplo plures suppeditabat, omnes commode sustentari poterant ; restitueban¬ tur etiam agri, ac domus venditae prioribus dominis, et qui servituti addicti fuerant, li¬ bertati pristinae reddebantur. De etimologia vero jubilaei, grammatici certant, et adhuc sub judice lis est. Ego tamen non assentior Rabbinis, qui docent jubilaeum a sonitu cor¬ nu arietini sic nominari, quod ejusmodi so¬ nitu indiceretur annus remissionis. Nam tam¬ etsi uno in loco, videlicet Exod. xix. vi¬ deatur Jobel sonum buccinae , vel ipsam buccinam significare : tamen ubi agitur proprie de jubilaeo, nimirum Levit, xxv. so¬ nitus buccinae, quo indicebatur jubilaeus, non vocatur Jobel, sed filPYin theruha, qua etiam voce utitur David in Psalmis ubicum¬ que jubilum vel jubilationem nominat. Et certe si jubilaeus hebraice diceretur a sonitu buccinae, debuisset omnino Moses Levit, xxv. ubi ait : Et clanges baccina mense septimo, decima die mensis , propitiationis tempore in universa terra vestra , sanctificabisque annum quinquagesimum , et vocabis remissionem cunc¬ tis habitatoribus terree tuae. Ipse est enim Ju¬ bilaeus (4). Debuisset, inquam, uti voce Jo- belin designando sonitum buccinae. Quod tamen non fecit, sed usus est voce theruha, ut diximus. Itaque non dicitur hebraice jubilaeus a jubilatione, cum ille Jobel, ista theruha dicatur : sed dicitur, ut existimo, a Jabal, quod significat germinare, et producere, unde est nomen JIIT Jebul, quo fruges et fructus omnes significari solent. Dicitur igitur jubilaeus, quasi annus germi¬ nans, utilis, et fructuosus, quia sine labore adducit fructus terrae, et sino sumptibus re¬ stituit agros et domos antiquis dominis, et sine ulla vi reddit servis pristinam li¬ bertatem. Fuit autem sine ullo dubio ju¬ bilaeus Hebraeorum typus et figura Evan- gelii, per quod homines remissionem pec¬ ti) Lcv,, XXV. 9; Isei., LVI, 1.

catorum, liberationem a servitute dia - boli, possessionem paradisi, et domum ccelestem, ac denique fructus bonorum operum, et alia innumerabilia beneficia per Christum acquirunt. Ad quod allu¬ dens Isaias cap. lxi. in persona Christi, sic ait : Spmtus Domini super me, eo quod un¬ xerit me, ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde , et praedicarem captivis indulgentiam , et clausis apertionem , ut praedicarem annum placabilem Domino (2).

Hinc Pontifex Maximus, Clemens ejus no¬ minis sextus, annum illum celebrem, in quo indulgentiae maximae adeuntibus Apostolo¬ rum basilicas more veteri conceduntur, ju¬ bilaei nomine appellandum censuit, praeser¬ tim cum ad similitudinem veteris jubilaei annum quinquagesimum pro centesimo, qui antea fuerat in usu, ipse designasset. Deni¬ que idem jubilaei nomen derivatum est ad omnes indulgentias, quae in amplissima for¬ ma subinde concedi solent, etiam extra an¬ num illum, qui proprie jubilaei nomen inve¬ nit. Quamvis autem indulgentia pontificia, ut postea suo loco probabimus, solam pce- nam temporalem peccatis debitam remittat, atque ob id solum ex parte nonnullam ha- heat cum veteri jubilaeo similitudinem, tanti tamen fructus pcenitentiae, tot conversiones hominum sceleratorum, tam multa, et tam praeclara pietatis opera, indulgentiam illam vel praecedunt, vel comitantur, ut merito annus ille, sanctus, placabilis Domino, ger¬ minans et fructuosus, quod nomine jubilaei significari diximus, appellari possit. Exstat libellus, in quo recensentur ordine opera pietatis egregia, ac pene inuumerabilia, quae in proximo jubilaeo sub Gregono XIII Pon¬ tifice Maximo edita sunt. Nec minora spera¬ mus visuros non esse in eo, qui nunc im¬ minet anno millesimo sexcentissimo sub Clemente VIII Pontifice Optimo, atque san¬ ctissimo.

Ac ut possint qui volunt auctores consu¬ lere, qui de indulgentiis praeclare scripse¬ runt, adscribam eorum nomina, quorum li¬ bri ad manus meas venerunt. Primi igitur sunt Gulielmus Altisiodorensis in Summa Theologica lib. iv. tract. 6. cap. 9. et Alexan¬ der Alensis in Summa item Theologica part.

4. q. 23. Hos sequuti sunt Albertus Magnus,

5. Thomas, S. Bonaventura, et caeteri scho¬ lastici Theologi in Comment. ad lib. iv.

CAPUT II.

17

Sentent. dist. 19. aut 20. aut 45. quibus ad¬ di possunt interpretes Juris canonici, Panor¬ mitanus, et alii, in varia capita tituli de poenitentiis, et remissionibus : tum in epist. Decretalibus, tum in Sexto, et Extravagan- tibus : necnon Joannes de Turrccremata, in Commentario ad Gratiani Decretum, de poe- nit. dist. 1. can. Quis vidit aliquando, §. Item in Levit. Felinus in serm. sive tract. de Indulgentiis, et S. Antoninus in summ. part. 1. tit. 10. cap. 3. Hispostremo adjun¬ gendi sunt, qui post natam Lutheranam haeresim scripserunt, Sylvester Prieras, tum in libello adversus Lutherum, tum in Sum¬ ma, verbo, Indulgentia. Joannes Eckius in Enchir. cap. 24. Adrianus Papa VI, in com¬ mentar. ad iv. lib. Sentent in tract. de In¬ dulgentiis. Thomas Cajetanus Cardinalis in

1. tom. opuscul. Tract. 8. 9. 10. 15. et 16. Joannes Episcopus Roffensis in refutatione assertionis articulorum Lutheri art. 17. 18. 19. 20. 21. et 22. Dominicus a Soto in 4. Sentent. dist. 21. Petrus Soto in Institutione Sacerdotum lect. 1. 2. et 3. de Indulgentiis. Jacobus Latomus in defensione septimi arti¬ culi Lovaniensium. Martinus Ledesmius in

2. part. 4. sent. qu. 27. 28. et 29. Michael Medina in disputat, de Indulgentiis. Anto¬ ninus Cordubensis in quaestionibus de In¬ dulgentiis. Joannes Baptista Paulianus in libris de Jobilaeo, et Indulgentiis. Martinus Navarrus in Commentario de Jubilaeo et In¬ dulgentiis, Franciscus Turrianus lib. iv. de dogmaticis characteribus Verbi Dei. Grego- rius de Valentia in lib. de Indulgentiis, Ja¬ cobus Nachantus tract. 10.

Porro ex Ecclesiae hostibus primi, qui indulgentias contempserunt, et oppugnarunt, fuerunt Valdenses, qui Pauperes de Lugduno appellati sunt. Horum errores referuntur a S. Antonino in 4. part. Summ. tit. 11. cap. 7. §. 2. et a Joanne de Turrecremata lib. iv. Summ. part. 2. cap. 35. Octavus eorum error fuit, indulgentias, quee a Sum¬ mo Pontifice conceduntur , nihil prorsus valere.

Secutus est Valdenses Joan. Wicletfus, cujus errores recensentur, et damnantur in Synodo Constantiensi sess. 8. Eorum erro¬ rum quadragesimus secundus est, fatuum esse credere Indulgentiis Papae, et Episco¬ porum.

Wicleffum secuti sunt Hussitae, ut intelligi potest ex r. lib. Joannis Cochlaei de Historia Hussitarum. Hos majores, et parentes ha-

Tom. VII.

buit Martinus Lutherus, qui nostro saeculo ab Indulgentiarum reprehensione princi¬ pium fecit sectae suae propagandae, ut per¬ spicuum est ex Resolutionibus de indulgen¬ tiis, ex Assertionibus articulorum a Leo¬ ne X damnatorum, ex initio libri de capti¬ vitate Babylonica , et ex aliis ejus libellis.

Lutherum secutus est ipsius Achates Phi¬ lippus Melanchthon, in Apologia Confessio¬ nis Augustanae, articul. 12. Matthias Illyri¬ cus in Centuriis, centur. 4. cap. 15, coi. 1529. Tilmannus Heshusius in lib. de erro¬ ribus Pontificiorum tit. 32. Sic copiosius indulgentias oppugnavit Joan. Calvinus in institutione Christiana lib. m. cap. 5. et in alia editione lib. unie. cap. 9. n. 38. et se¬ quentibus; copiosissime vero Martinus Kem- nitius in 4. part. examinis Tridentini Con¬ cilii.

CAPUT II.

Exstare thesaurum aliquem in Ecclesia, qui sit indulgentiarum fundamentum.

Ut investigemus an indulgentiae sint, quod erat secundo loco propositum, duo quaeren¬ da sunt. Unum, an exstet in Ecclesia thesau¬ rus aliquis satisfactionum Christi et sancto¬ rum, qui applicari possit iis, qui rei sunt poenae luendae post culpam in sacramento Poenitentiae remissam. Alterum, an sit in Pontifice Maximo, aliisque Episcopis pote¬ stas applicandi hunc thesaurum, et eo mo¬ do absolvendi homines a reatu poenae tem¬ poralis. Nam haec duo necessaria esse ad indulgentias constituendas, quales a Catho¬ licis auctoribus defenduntur, nemo negare potest.

Quod igitur ad primum attinet, non de¬ fuerunt ex antiquis Theologis scholasticis, qui tametsi indulgentias admitterent, tamen de thesauro dubitarent . Nam Franciscus Maironis in 4. sent. dist. 19. quaest. 2. the¬ saurum satisfactionum Christi supereffluen¬ tium, et apud Ecclesiam reconditarum, in dubium revocavit. Durandus vero in 4. dist. 20. quaest. 3. in quaestionem vertit, an ad hunc thesaurum pertinerent satisfactio¬ nes sanctorum. Uterque autem paratus erat judicio Ecclesiae acquiescere, si forte aliter saperet. Haec enim sunt verba Durandi in praefatione Commentariorum suorum in Ma¬ gistrum : « Et quoniam interpretatio dubio¬ rum sacrae Scripturae ad sanctam Ecclesiam

I.IBEft I.

1$

Komanam, et Catholicam pertinet, omnia opera ejus correctioni totaliter suppono». Caeterum communis aliorum Theologorum, tum antiquiorum, ut sancti 1 horna* , et S. Bonaventurse, tum recentiorum omnium sententia, thesaurum sat 'sfactionum tum Christi, tum sanctorum scmpcr agnovit, et secundum eam sententiam Clemens Vi Pon¬ tifex Maximus paulo post obitum Maironis, et Durandi, de ea re decretum edidit, in Constitutione, quae incipit, Unigenitus.

C feterum Martinus Lutherus, Joannes Calvinus, et alii supra citati hujus temporis sectarii, ut in aliis rebus multis, sic etiam in articulo de thesauro satisfactionum ab Ecclesia? Catholica? sententia, ut Pontificis Maximi judicio recesserunt. Nos igitur ut rem totam facilius explicemus et probemus, aliquot propositiones in medium adferc- mus.

Prima propositio. « In bonis actionibus hominum justorum duplex valor, sive pre¬ tium assignari potest, meriti videlicet, et satisfactionis ». Hanc distinctionem Luthe¬ rus in assertione art. 17. figmentum esse dixit, sed nullo argumento eam refutare tentavit. Non esse autem figmentum, sed rem verissimam, parvo negotio demonstrari potest. Dicimus igitur, in uno, atque eodem opere bono, ut eleemosyna, vel jejunio, et meritum, et satisfactionem reperiri, et unum horum ab altero sejungi posse, neque unum ab altero impediri. Probatur primum ex Scripturis. Eleemosyna delet peccatum, quod est satisfactorium esse. Job. iv. Elee- mosyna ab omni peccato, et a morte Uberat. Ecclesiastici, m. Sicut aqua extinguit ignem , ita eleemosyna extinguit peccatum (1). San¬ ctus Joannes Chrysostomus homil. 25. in Acta Apostolorum : «Non est, inquit, pec¬ catum, quod non possit purgare eleemosy¬ na ». Sanctus Cyprianus in serm. de elee¬ mosyna : « Eleemosynis, inquit, atque ope¬ ribus justis, delictorum flamma sopitur». Et tamen eadem eleemosyna, quia est opus bonum, et Deo gratum, meritoria est vita? a?ternse, ut perspicuum est ex c. xxv. Mattb. Percipite regnum , quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare , etc. (2). Neque responderi po¬ test, non convenire eidem eleemosyna?, ut sit satisfactoria, et meritoria, sed aliam esse satisfacto riam, et aliam meritoriam. Nam

esse satisfactorium convenit eleemosyna?, quia 'est opus laboriosum, et pcenalc; esse meritorium convenit eidem, quia est opus bonum ex charitate factum ; non est autem eleemosyna minus bona et ex charitate facta, quia laboriosa et pcena is, neque contra. Igi¬ tur una et eadem utrumque fructum parit. Idem dici potest de jejunio, est enim vere satisfactorium, quia poenale, ut perspicuum est ex facto Ninivitarum, Jonse ultimo, et tamen est meritorium, si fiat ex charitate, cum Dominus dicat Matth. vi. Tu autem cum jejunas , unge caput tuum , ct faciem tuam lava , ne videaris hominibus jejunans, sed Pa¬ tri tuo, qui est in abscondito , ct Pater tuus, equi videt in abscondito , redde * tibi (3). Quid autem reddet, nisi mercedein ? Sic enim paulo ante de hypocritis dicitur, qui cupiunt videri ab hominibus jejunantes , omen dico vobis receperunt mercedein suam. Idem de oratione dici potest. Nam in oratione Domi¬ nica petimus ut dimittantur nobis debita nostra, atque hac petitione satisfacimus pro peccatis venialibus, ut sanctus Augustinus affirmat in Enchiridio cap. 71 : «De quoti¬ dianis, inquit, brevibus, levibusque pecca¬ tis, sine quibus haec vita non ducitur, quoti¬ diana fidelium oratio satisfacit ». Et tamen de eadem oratione Dominus dicit in Evange- lio cap. vi. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio , ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (4). Denique de operi- ribus poenitentia? generatim quod simul satis- factoria et meritoria esse possint, exstat memo¬ rabilis sententia sancti Cypriani in serm. de Lapsis extremo. « Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia facti, sui, qui pudore delicti plus et virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus, et adjutus a Domino, quam contristaverat nuper, la?tam faciet Ecclesiam, nec jam solam Dei veniam merebitur, sed coronam ». Addamus hic testimoniis rationes ex Theologia petitas. Principio, opus bonum ex charitate factum meritorium est vita? mterna?, ut copiose de¬ monstravimus lib. v. de justificatione. At nihil detrahitur de bonitate, et dignitate ejus operis, si acceptetur a Deo ad satisfactionem pro poena : igitur idem opus meritorium et satisfactorium erit. Ad ha?c, qui orat pro aliis, eisque impetrat remissionem peccati, vel quodvis aliud beneficium Dei, certe non

(I) Job. IV, 11 ; Eccl. III, 33.

(2) Matth. XXV, 34. (3) Matth. VI, 10. - (4) Matth. VI, 0.

OAPUI ii.

minus bene operatur, et Deo placet ita oran¬ do, quam si pro se tantum oraret, immo me¬ lius facit, ac magis Deo placet, quia simul exercet charitatcm in Deum et in proximum, ig tur non perdit mercedem suam apud Deum, quamvis etiam proximo beneficium aliquod illo ipso opere impetraverit. Quare poterit eadem oratio simul esse impetrato- ria, et meritoria. Quod si ita est, quid im¬ pedit quo minus possit esse simul satisfacto- ria et meritoria? Quemadmodum enim ille meretur apud Deum dignam operis sui mer¬ cedem, qui ex charitate orando impetrat aliquid proximo : sic etiam merebitur apud Deum dignam operis sui mercedem, qui ex charitate orando, vel jejunando, vel elee¬ mosynas tribuendo, pro aliorum peccatis nititur satisfacere. Praeterea, si duo pii viri cum aequali charitate et pietate erga Deum orent, aut eleemosynas tribuant, et uni remittatur poena aliqua temporalis, cui erat obnoxius, ad ter non egeat ulla remissione, quaero, an par praemium in vita aeterna sibi acquirant, an diversum? Si par, igitur opus bonum meritorium, et satisfactorium simul esse potest, neque aliquid amittit de ratione meriti, propterea quod ratio satisfactionis accedat : si diversum, igitur opus bonum, aut meritorum non integram a Deo merce¬ dem accipit. Nam non potest tam parum detrahi de praemio vitae aeternae, et augmenti gratiae, quin sit illud multo pretiosius, et majus quam remissio cujuscumque poenae temporalis. Est autem absurdum, opus bo¬ num, et meritorium, non accipere a Deo in¬ tegram mercedem. Igitur par praemium duo illi viri obtinebunt, etiamsi alteri tantum poma temporalis remittatur ; nam alteri non remittitur, non quia non possit, sed quia non est necesse.

Postremo, potest uni atque eidem operi duplex merces deberi, altera ex justitia commutativa, altera ex distributiva : atqui operi satisfactorio debetur remissio poenae ex justitia commutativa, operi meritorio debe¬ tur praemium ex justitia distributiva secun¬ dum substantiam, ut sanctus Thomas docet in I. par. quaest. 21. art. 1. et lib. i. contra Gentes c. 93. quamvis secundum modum debeatur, et reddatur secundum commuta- tivam, ex eodem sancto Thoma, in 2. 2. quaest. 61. art. 4. ad primum. Igitur potest unum atque idem opus bonum simul satis¬

fit

factorium esse, et meritorium. Propositio hujus argumenti certissima est, nam evan- gelizanti debetur ex justitia commutativa victus et vestitus. Dignus est enim operarius mercede sua , Luc. x. et Apostolus affirmat I Corinth. ix. Dominum ordinasse, ut qui Evangelium annunciant, de Evangelio vi¬ vant, ac ut ostendat, id exigi secundum ju¬ stitiam commutati vam, mercedem illam sti¬ pendium appellat : Quis, inquit, militat suis stipendiis unquam? Eidem vero evangelizanti debetur praemium in aeterna vita secundum justitiam distributivam. Id enim est quod promittit Scriptura I Petri ii. cum ait : Pa¬ scite, qui in vobis est gregem Dei, et cum. apparuerit Princeps Pastorum, accipietis im¬ marcescibilem gloriae coronam. De quo prae¬ mio loquens B. Paulus I Corinth. iii. Unus¬ quisque, inquit, mercedem accipiet secundum suum laborem (1). Idem etiam quotidie vide¬ mus in rebus humanis. Miles enim, qui fide¬ liter, fortiterque se gerit in bello, meretur ex justitia commutativa stipendium ordina¬ rium, et rursus ex distributiva meretur gra¬ tiam ducis, ac ut in distributione graduum, atque honorum militarium aliis praeferatur, qui minus fideliter, aut minus fortiter se gesserunt. Poito assumptio ejusdem argu¬ menti non minus est certa. Quod enim com¬ pensatio poenae pertineat ad justitiam com- mutativam perspicuum est ex sacris litteris Deuter. xxv. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Neque de hac re ulla dubitatio esse potest. Quod autem meritis operum bonorum respondeat praemium se¬ cundum justitiam distributivam saltem se¬ cundum substantiam, docent theologi ex eo quod in Scripturis Deus, ut judex distribuit unicuique secundum opera sua , ut patet Matth. xxv. in parabola de talentis, et ex illo Apostoli II Timoth. iv. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (2), et passim in sacris litteris, ut Act. x. Rom. n. et alibi dicitur Deus non esse acceptator personarum. Quod vitium contrarium est justitiae distributiva?, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. 63. artic. 1. Igitur satis constat, idem opus bonum posse meritorium esse vitae aeternae, et simul sa¬ tisfactorium pro temporali poma, nec minus meritorium, quia satisfactorium.

Secunda propositio. « Opus bonum, qua parte meritorium est, non potest alii appli-

(1) Luc. X, 7 ; I Corin. IX, 7 ; l Pet. V, 2 ; I Corin. III, 8. - (2) 1 Tim. IV, 8.

20

LIBER I.

cari : potest tamen, qua satisfactorium est». Prior hujus sententiae pars extra controver¬ siam est; nam is dicitur mereri qui bene operatur, et ex bono opere dignus estp-rn- mio : non potest autem fieri, ut ex eo quod unus bene operatur, alter censeatur bene operari, vel dignus praemio habeatur. Deinde nemo potest proprio merito spoliari, quan¬ tumvis pro aliis oret, vel jejunet, vel elee¬ mosynas faciat, non igitur meritum suum cum aliis communicare potest, et hoc est quod Scripturae passim docent, cum dicunt, unusquisque propriam mercedem accipiet I Corinth. m. et reddet unicuique secundum opera sua, Psalm. lxi. Potest quidem unus¬ quisque per opera sua bona impetrare aliis divina aliqua beneficia ; potest etiam com¬ municare opera sua bona, quod attinet ad satisfactionem pro reatu poenae, vel ad gau¬ dium, quod inde percipitur. Sic enim David affirmat, se participem fuisse omnium timen¬ tium Deum, Psalm. cxvm. Sed ut alius ex merito alterius sit dignus praemio, vel ut qui bene operatus est, merito suo privetur, fieri non potest. Posterior pars ejusdem senten¬ tiae non difticulter probari potest. Nam sa¬ tisfactio est compensatio poenae, vel solutio debiti : potest autem unus ita pro alio poe¬ nam compensare, ^el debitum solvere, ut ille satisfecisse merito dici posset. Praeterea, qui pro alio satisfacit, non potest eodem opere pro se satisfacere, igitur vere satis¬ factionem suam cum altero communicavit. Et possunt haec omnia familiaribus exemplis illustrari. Nam potest civis propria pecunia debitum alterius civis ita dissolvere, ut non possit eadem pecunia debitum aliquod suum simul dissolvere : et rursus non potest unus civis bonis operibus suis efficere, ut alius civis dignus sit Magistratu, quod ad justi¬ tiam distributivam pertinet, cum tamen pos¬ sit debito pecuniario eum liberare, ut satis¬ fecisse dici possit, si pro eo debitum solvat, quod pertinet ad commutati vam. Sic igitur nemo potest meritum proprium , cui debe¬ tur prsemium ex justitia distributiva, alteri applicare, potest tamen applicare satisfactio¬ nem, qua} ex justitia commutati va exigitur pro poena.

Tertia propositio.» Exstat in Ecclesia the¬ saurus satisfactionum ex Christi passionibus infinitus, qui numquam exhauriri poterit».

Hmc propositio in dubium revocari non po¬ test. Nam Christi passio pretii fuit infiniti, cum esset passio personse infinitae, Verbi videlicet incarnati. Sic enim loquitur Apo¬ stolus Actor, xx. Attendite vobis , et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Epi¬ scopos regere Ecclesiam Dei , quam acquisivit sanguine suo (1). Itaque Deus est, qui san¬ guinem fudit pro Ecclesia, sed in carne humana hypostatice assumpta illum fudit, ut ait B. Petrus in priori epistol. cap. iv. Christo , inquit, in carne passo. Dignitas autem satisfactionis mensuram accipit a di¬ gnitate personm satisfacientis, quemadmo¬ dum gravitas offensionis a dignitate perso¬ nae Imsae. Deinde Christus pro hominibus omnibus mortuus est, ut Apostolus scribit I Corinth. v : Pro omnibus , inquit, mortuus est Christus ; et ut ait S. Joannes in priori epist. cap. n. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris , non pro nostris autem tantum , sed etiam pro totius mundi (2). Certum est autem non omnibus hominibus, qui hactenus vixe¬ runt , pretium mortis Christi reipsa appli¬ catum non fuisse ad eorum expianda pec¬ cata, immo majorem partem hominum morti aeternte addictam esse, multi enim sunt vo¬ cati ', pauci vero electi. Matth. xx. Et : lata est porta, et spatiosa via, quae ducit ad perdi¬ tionem, , et multi ingrediuntur per eam. Mat¬ th. vii. (3). Superest igitur multum illius pretii, quod semper applicari possit, etiam si infinitum non esset, sicut revera est, et semper redundabit. Praesertim cum tota Christi satisfactio nobis applicari possit, cum ipse per se nulla satisfactione indiguerit, qui peccatum non fecit, nec facere potuit. Nam ut dicit Apostolus ad Hebr. vii. non habuit Christus necesse prius pro suis delictis sa¬ crificium offerre, deinde pro populi, cum fuerit semper sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et ut idem ait II Corinth. v. factus est peccatum, id est , hostia pro peccatis is, qui peccatum non noverat. Ipse enim peccatum non fecit , nec inventus est dolus in ore ejus. I Petri it. (4)..

Quarta propositio. « Ad hunc thesaurum superfluentium satisfactionum , pertinent etiam passiones B. Mariae Virginis, et om¬ nium aliorum sanctorum , qui plus passi sunt, quam eorum peccata requirerent». Hanc propositionem nullo modo audire pos-

Q) Act. XX, 28. - (2) II Cor. V, 14; I Joan. II, 2. - (3) Mat. XX, 16 : Math. VII, 13. [\) II Cor. V. 21 ; i Pet. II, 22.

CAPUT n.

21

sunt hteretici ffbstri temporis, ac potissimum Joannes Calvinus, et Martinus Kemnitius, quorum argumenta suo loco solvemus. As¬ serimus igitur non paucos sanctos homines multo plura propter Deum, et justitiam esse perpessos, quam exigeret reatus poenae tem¬ poralis, cui fuerunt obnoxii propter culpas ab ipsis commissas. Nam culpam ipsam, et reatum poense sempiternae non ipsorum sa¬ tisfactionibus, sed Christi sanguine expiari Ecclesia Catholica docet. Probatur haec ve¬ ritas, primum ex passionibus B. Virginis. Constat enim Virginem Mariam nullo actuali peccato maculatam fuisse, pium quoque est existimare, ab originali quoque peccato im- munem illam fuisse, ut alibi docuimus, sed hoc in praesenti ad rem nostram non perti¬ net. Actuali autem peccato caruisse Virgi¬ nem sanctissimam, communis est totius Ec¬ clesiae sensus, ut Concilium Tridentinum affirmat sess. 6. can. 23. Sanctus quoque Ambrosius serm. ult. in Psalm. cxvnr. scri¬ bit B. Virginem fuisse ab omni integram labe peccati. Et S. Augustinus lib. de natura et gratia cap. 36. dicit ei tantum gratiae colla¬ tum, ut peccatum omni ex parte vinceret. Quod idem docet S. Bernardus in epist. 174. Liturgiae Graecorum Basilii et Cbrysostomi praedicant Virginem Mariam prorsus irre¬ prehensam, et incontaminatam, immo purio¬ rem et sanctiorem ipsis Cherubim, et Sera¬ phim. Denique verba illa Canticorum iv. Tota pulchra es, amica mea , et macula non est in te. Nulli particulari personae aptius, quam B. Virgini conveniunt. Non igitur eguit Virgo Maria ulla satisfactione pro se, et ta¬ men plurima passa est propter Deum, ac praesertim cum animam ejus gladius doloris pertransiit, juxta Simeonis vaticinium Lu¬ cae n. Secunda, idem probari potest ex pas¬ sionibus S. Joannis Baptistae, quem constat in utero sanctificatum vitam innocentissi- mam duxisse, ut vix levissimis culpis, et paucissimis obnoxius fuerit, ut non imme¬ rito de ipso canatur :

Antra deserti teneris sub annis

Civium turmas fugiens petisti,

Ne levi posses maculare vitam Crimine linguae.

Et tamen ex Evangelio discimus, totam ejus vitam adeo severe et duriter actam, ut exemplar poenitentiae omnibus esse potuerit,

et tandem pro veritate vincula, carcerem, et ipsam capitis obstruncationem passum esse. Quare in dubium revocari non potest, quin ingens omnino cumulus passionum ei superfuerit, quo ipse ad expianda propria peccata non eguit. Tertio idem ostendi po¬ test ex passionibus sanctorum Prophetarum. Fuerunt enim omnes viri sanctissimi, ita ut modica omnino pro suis culpis satisfactione opus habuerint; et tamen tot angustiis, et afflictionibus oppressi fuerunt, ut plurima et maxima peccata expiare potuerint. De se B. Job, unus ex vetustissimis prophetis sic ait cap. vi. Utinam appenderentur peccata mea , quibus iram merui , et calamitas quam patior in statera , quasi arena maris haec gravior appareret (1). Similia dicere potuissent He- lias, Helisaeus, Isaias, Hieremias, Ezechiel, et alii sanctissimi prophetas, qui gravissimas persecutiones ab impiis, vel etiam ipsam mortem pertulerunt. De his enim scribit A- postolus ad Hebr. xi. Alii vero ludibria et ver¬ bera experti, insuper et vincula, et carceres, la¬ pidati sunt , secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus , in solitudini¬ bus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Quarto idem clarissime de¬ monstrari potest ex passionibus Apostolo¬ rum. Nam de se B. Paulus in epist. poste¬ riore ad Corinth. c. xi. Ministri, inquit,

- Christi sunt, et ego, ut minus sapiens dico, plus ego, in laboribus plurimis , in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mor¬ tibus frequenter etc. Et tamen quam parum deberet pro suis ipse culpis satisfacere, in¬ dicat in priore ad Corint. c. iv. cum ait : Nihil mihi conscius sum ; et II Corinth. i. Gloria nostra haec est , testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis, et sinceri¬ tate Dei conversati sumus in hoc mundo. Porro de omnibus Apostolis idem B. Paulus J Corinth. iv. Puto, inquit, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos ? Et infra : Usque in hanc horam, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et cola¬ phis caedimur, et instabiles sumus, et labora¬ mus operantes manibus nostris ; maledicimur, et benedicimus ; blasphemamur, et obsecramus ; tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc (2). Sexto

(1) Job., VI, 2.— (2) Ileb. XI. 36; II Corinth. XI, 23: I Corinth. IV. 4; II Corinth. I, 12; I Corinth, IV, 9, 11.

LIBE It !.

-j-)

idem probatur ex passionibus Martyrum, qui plane innumerabiles fuerunt. Constat enim Martyrium tam plenam satisfactionem esse, ut expiare possit reatum contractum ex quanto¬ vis ingenti numero, et magnitudine pecca¬ torum. Nam dummodo constet aliquem esse vere Martyrem, Ecclesia non dubitat, eum inter sanctos, et Beatos numerare, etiamsi ante martyrium multis flagitiis fuerit coo¬ pertus. Promissio enim Domini generalis est, Matth. x : Omnis , qui confitebitur me coram hominibus , confitebor et ego cum coram Patre meo. Et: Qui 'perdiderit animam suam propter me , inveniet eam (1). Quare B. Cy¬ prianus lib. iv. epist. 2. affirmat, Martyres omnes statim a morte coelum ascendere ad coronam percipiendam. Sanctus quoque Augustinus tract. 8-i. in Joannem dicit pro Martyribus in Ecclesia non orari, cum nos potius debeamus eorum orationibus com¬ mendari ; et serm. 17. de verbis Apostoli : « Injuriam, inquit, facit Martyri, qui orat pro Martyre » . Quod idem scribit Innocen¬ tius cap. Cum Marthae, de celebr. miss. nec ullus Catholicorum contradicit. Cum igitur Martyrium omnem reatum, quamvis gravis¬ simum expiare possit , et multi Martyres reatus levissimos, aut etiam nullos habue¬ rint ipso tempore Martyrii, certe sequitur, ut ingens cumulus satisfactionum Martyri¬ bus superfuerit. Sexto denique idem proba¬ tur ex fructibus poenitentia: plurimis, et maximis quos protulerunt tam multi sancti Confessores, ac praesertim Eremitae, qui longissimo tempore vitam sanctissimam, et laboriosissimam, id est, asperrimam et du¬ rissimam egerunt, quos non est dubium in hoc spiritale cerarium multum omnino sa¬ tisfactionum contulisse.

Quare recte Clemens VI. Pontifex in Con¬ stitutione extravagantis, quae incipit, Unige¬ nitus, titulo de poenitentiis, et remissionibus, declaravit, extare in Ecclesia thesaurum spi¬ ritalem ex passionibus Christi et sanctorum omnium conflatum. Quo thesauri nomine nihil aliud intelligimus nisi passiones pluri¬ mas, quibus non eguerunt ad propria delicta expianda, qui eas perpessi sunt, et tamen non perierunt, nec oblivioni traditee sunt, sed vivunt, ac permanent ante oculos Dei.

CAPUT III.

Esse in Ecclesia potestatem applicandi the¬ saurum satisfactionum , ac per hoc Indul¬ gentias concedendi.

Demonstravimus hacfenus extare in Ec¬ clesia thesaurum satisfactionum ex passio¬ nibus Christi et sanctorum, quce ipsis ad expiandum reatum proprium necessariae non fuerunt. Sequitur nunc, ut ostendamus, esse potestatem in Ecclesia thesaurum ejusmodi applicandi aliis, qui indigent. Quod ut pla¬ nius fiat, propositiones aliquot in medium adferemus.

Prima propositio. « Satisfactiones Christo et Sanctis supervacaneae applicari possunt aliis, qui rei sunt luendae poenae tempora¬ lis ». Probatur primo ex articulo Symboli Apostolici, Communionem sanctorum. Doce¬ mur enim in hoc articulo, fideles omnes esse invicem membra, et quasi vivum quoddam corpus, ut etiam B. Paulus affirmat Rom. xii. et I. Corinth. xn. et sicut membra viva se invicem juvant, ita fideles inter se bona sua communicare, praesertim cum ea, quae uni superflua sunt, alteri necessaria, vel valde utilia esse possunt. Secundo probari potest ex verbis Apostoli Pauli II Corinth. xii. Ego libentissime impendam , et superim¬ pendar ipse pro vobis. Et II Timoth. ii. Om¬ nia sustineo propter electos. Et Coloss. i. Gau¬ deo in passionibus pro vobis, et adimpleo quic desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus , quod est Ecclesia (2). Quamvis enim possint haec verba ita exponi, ut signi- .ficent, Apostolum passum esse multa propter electos, et propter Ecclesiam, quia non po¬ tuit Evangelium praedicare, nisi se multis periculis exponeret, et multos labores subi¬ ret, et rursum passum esse propter electos, propter Ecclesiam, ut exemplo suo infirmos confirmaret, et ad bravium supernae voca¬ tionis accenderet : tamen negari non potest, quin possint etiam recte exponi de commu¬ nicatione satisfactionum : nam isti sensus inter se non pugnant, et possunt omnes si¬ mul admitti. Optavit enim Apostolus fideli¬ bus prodesse omnibus modis, quibus id fieri poterat; nihil enim excipit, qui dicit, libentissime impendam ipse pro vobis. Potuit autem prodesse communicando passiones suas ad expiandum reatum temporalem ,

(1) Mat. X, 2>. 39. - (2) II Cor. XII, 15 : II Tim. II, 10 ; Colos. I. 14.

CAITT II!.

11

cum sibi ejusmodi satisfactiones abunda¬ rent, ut jam ostendimus : igitur optavit et voluit etiam hac ratione fidelibus prodesse, quare patiendo adimplebat ea, qua; deerant passionum Christi, id est, qua; Christus in sanctis suis adhuc passurus erat, pro cor¬ pore ipso Ecclesia; sive instruendo praedica¬ tionibus , sive confirmando exemplis , sive expiando satisfactionibus. Quod autem Apo¬ stolus Paulus optavit, optarunt sine dubio cseteri sancti Apostoli, aliique pii viri, qui Dei et proximi charitate flagrabant. Certe sanctus Augustinus tractatu in Psalm. lxi. satis aperte colligit ex hoc loco Apostoli, conferri in commune bonum Reipublicae Christianae passiones sanctorum, quae ad¬ junctae passionibus Christi hactenus sunt, et usque ad mundi finem adjungentur.

Secunda propositio. « Ecclesiae Pastoribus auctoritas divinitus concessa est, thesaurum satisfactionum dispensandi, ac per hoc In¬ dulgentias concedendi ». Probatur primo ex verbis illis Domini Matth. xvi. Quodcum- que solveris super terram , erit solutum et in coelis. Est enim haec promissio amplissima ac generalis, nec restringitur ad peccata, qualis est illa Joan. xx. Quorum remiseritis peccata etc. (1). Sed complectitur omnia vincula, quae impedire possunt homines a consecutione salutis aeternae. Itaque in hoc verbo fundatur potestas non solum absol¬ vendi a peccatis in Sacramento poenitentiae, sed etiam absolvendi a censuris quibuscum¬ que, necnon dispensandi in legibus, in vo¬ tis, in juramentis, dum causa rationabilis adest. Promittitur enim his verbis apostolo Petro supremum tribunal ecclesiasticae po¬ testatis, ut loco Christi Ecclesiam omnem regere, et judicare summa cum potestate possit, quod ei tunc demum exhibitum est, cum a Christo audivit Joan. xxi. Pasce oves meas (2). De qua re multa scripsimus iri libro primo de Summo Pontifice, ubi etiam objectiones haereticorum refutavimus. Quare quemadmodum Petrus ut supremus Judex loco Christi absolvere potest homines pecca¬ tores rite dispositos a culpis quibuscumque, applicando illis per sacramentum Baptismi, vel Poenitentiae Christi merita, ita etiam po¬ test absolvere eosdem extra sacramentum a poenis temporalibus, applicando eisdem Christi, et sanctorum passiones. Ratio autem cur reatus culpae solvatur in sacramento,

reatus autem poenae extra sacramentum, est in promptu. Quamvis enim potestas sol¬ vendi sit generalis , tamen debent omnia solvi pro ut exigit eorum natura : culpae le- thales non solvuntur sine infusione gratiae , infusio autem gratiae non datur ministerio humano, nisi per sacramenta : reatus autem poenae remanentis post dimissam culpam, solvuntur extra sacramentum, quia non re¬ quirit- infusionem novae gratiae , sed eam jam adeptam praesupponit. Porro superesse saepenumero poenam temporariam luendam post dimissam culpam, probatum est a no¬ bis fusissime in lib. iv. de poenitentia, quae non sunt hoc loco repetenda. Posse autem reatum earum poenarum expiari Christi, et sanctorum passionibus , quae in thesauro Ecclesiae reconditae asservantur, paulo ante demonstratum est. Eodem pertinent illa verba, Matth. xviii. Quaecumque alligaveritis super terram , erunt ligata et in coelis ; et quae¬ cumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis. Ne quis enim Ecclesiam contemne¬ ret, de qua dictum erat paulo ante in eodem loco : Si te non audierit , dic Ecclesiae , et si Ecclesiam non audierit , sit tibi sicut ethnicus et publicanus (3), addit Christus tantam fore potestatem Praesulum Ecclesiae, ut quaecum¬ que ipsi ligaverint, vel solverint, sint etiam apud Deum ligata, vel soluta, cum ipsos loco suo judices et principes Ecclesia; esse voluerit, et cum haec etiam promissio gene¬ ralis sit, nulla est ratio, cur non possit ex¬ tendi ad solutionem reatus poenae tempo¬ ralis, praesertim cum divinae justitiae satis¬ fiat ex redundantibus satisfactionibus Chri¬ sti, ejt Sanctorum. Cur enim potius colligatur ex his verbis potestas absolvendi a reatu culpa; etiam lethalis per applicationem me¬ ritorum Christi , quam absolutio a reatu poenae per applicationem eorumdem me¬ ritorum, cum constet utrumque reatum solu¬ bilem esse, et verba Domini generalia sint? Secundo probatur ha;c eadem potestas ex praxi, et usu perpetuo Ecclesia; Catholica;. Quod enim Ecclesia semper in usu habuit, dubitari non potest, quin sit a Deo, etiamsi forte fundamentum ejus consuetudinis nos lateret. Ipso Apostolorum tempore conces¬ sam fuisse Indulgentiam, perspicuum est ex verbis illis B. Pauli II Corinth. ii. Cui au¬ tem aliquid, donastis , et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter ros in persona

•1) Mnt. XVI. 10 : Joan. XX . 20. - Joan. XXI. i7 - (3)Mat. XVIII, IS.

#

24

UBER I.

Christi , ut non circumveniamur a Satana (1). Rogaverant Corinthii B. Paulum, ut Theo- doretus, et S. Thomas hoc loco docent, ut incestuoso excommunicato et seriam pre- nitentiam agenti, ignosceret, et condonaret quod supererat pcenitentise ; annuit B. Pau¬ lus, et jussit, ut ipsi nomine suo indulge- rent. Ac ut videamus nihil defuisse eorum, qu£e ad justam indulgentiam pertinent, quse tria numerantur a Theologis, et a nobis suo loco fusius tractabuntur, nimirum auctoritas in concedente, pietas in causa, et status gra¬ tiae in suscipiente : Apostolus in persona Christi, id est, auctoritate a Christo accepta indulgere se dicit, idque propter ipsos, id est, propter communem ipsorum utilitatem, ut non detur locus insidiis diaboli ob ni¬ miam praelati severitatem. Denique constat ex eadem epistola Corinthium incestuosum tantum de suo peccato dolorem concepisse, ut periculum esset ne nimia tristitia absor¬ beretur; ex quo intelligimus, eum per veram poenitentiam ad statum gratiae pervenisse.

Postapostolica tempora exstant testimonia Tertulliani et Cypriani de remissione poenae, quam Pontifices faciebant, vel ad Martyrum intercessionem, vel aliis de causis, neque multum refert quod Pontifices illi non dice¬ rent se ex thesauro satisfactionum indulgen¬ tiam dare. Nam neque dicebant cum per Baptismi, vel Poenitentiae sacramentum pec¬ cata remittebant, se id facere applicando merita Christi : et tamen sine dubio Christi merita applicabant, ut etiam adversarii con¬ cedunt ; debet enim divinae justitiae satisfieri, sive in sacramento, sive extra sacramentum peccatorum debita remittantur. Quamquam nec omnino de thesauro siluerunt, ut statim dicemus. Sed testimonia ipsa videamus. Ter¬ tullianus in libro ad Martyres cap. 1 : «Quam pacem, inquit, quidam in Ecclesia non ha¬ bentes , a Martyribus in carcere exorare consueverunt, et ideo ea etiam propterea in vobis habere, et fovere, et custodire de¬ betis, ut si forte et aliis praestare possitis » .

S. Cyprianus lib. iii. epist. 15. quae in editione Pameliana est epist. 11. scribit S. Martyribus, qui pacem dari lapsis petie¬ rant, eosque monet, ut caute, et cum de¬ lectu lapsos commendent Episcopis. « Peti¬ tiones, inquit, et desideria vestra Episcopo servent, et ad pacem vobis petentibus dan¬ dam maturum et paccatum tempus exspe¬ ctent » . Et infra : a Oro vos, quibus possum

precibus, ut Evangelii memores, et conside¬ rantes quae, et qualia in praeteritum ante¬ cessores vestri Martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sol¬ licite et caute petentium desideria pondere¬ tis, utpote amici Domini, et cum illo post- modum judicaturi inspiciatis , et actum, et opera, et merita singulorum ; ipsorum quo¬ que delictorum genera ; et qualitates cogi¬ tetis, ne si quid abrupte et indigne vel a vobis promissum, vel a nobis factum fuerit, apud Gentiles quoque ipsos Ecclesia nostra erubescere incipiat». Idem in sermone de lapsis extremo : « Poenitenti, inquit, ope¬ ranti, roganti, potest clementer ignoscere , potest in acceptum referre quicquid pro talibus et petierint Martyres, et fecerint sa¬ cerdotes ». Hsec ille. Non est autem credi¬ bile pcenitentes ambivisse patrocinia Marty¬ rum in carceribus constitutorum , quando integram poenitentiam peragere volebant ; sed quando pacem, id est, absolutionem, et communicationem sibi dari cupiebant, non peracta integra poenitentia ; proinde a Mar¬ tyribus petebant , ut sibi ab Episcopis par¬ tem pcenitentise condonari, hoc est, indul¬ gentiam dari precarentur.

Illud quoque observandum est, Episcopos dare solitos indulgentiam ad preces Marty¬ rum, non solum ut Martyres honorarent, et ad consummandum martyrium accenderent, sed etiam quia videbant, merita Martyrum posse communicari poenitentibus, et accep¬ tari passiones eorum pro satisfactione, quee lapsis poenitentibus deerat. Atque ita vetus etiam Ecclesia ad thesaurum respiciebat cum indulgentias daret. Id quod ex Tertul¬ liano colligi potest, qui posteaquam haere¬ ticus esse coepit, in lib. de pudicitia cap. 22. negavit quod antea in lib. ad Martyres con¬ cesserat, posse videlicet ad preces Martyrum indulgeri lapsis reconciliationem : et ratio¬ nem adfert, quia non supersunt Martyribus satisfactiones, quas cum lapsis communicare possint : « Sufficiat, inquit, Martyri propria delicta purgasse. Ingrati, vel superbi est in alios quoque spargere, quod pro magno fue¬ rit consecutus ». Et infra sic Martyrem allo¬ quitur : « Si peccator es, quomodo oleum faculse tuse sufficere et tibi et mihi pote¬ rit »? Ex cujus verbis manifeste colligitur, Martyrum passiones applicari solitas illis, qui ad petitionem ipsorum Martyrum indul¬ gentiam consequebantur. Nec ratio Tertul-

(1) II Cor. 11,10,

CAPUT III.

25

liani solida est, cum jam ostenderimus plu¬ rimorum Martyrum passiones vere potuisse non solum ipsorum Martyrum, sed etiam aliorum hominum debita expiare , quod attinet ad reatum poenae temporalis.

Post illa tempora exstant Concilia Ecclesia: antiquissima, partim generalia, partim etiam diversarum provinciarum , in quibus per Episcopos indulgentiae poenitentibus conce¬ duntur. Concilium Nicaenum I can. 11. vel in alia editione 12. statuit, ut qui serio poe¬ nitentiam agunt, possint indulgentiam ali¬ quam ab Episcopo obtinere. « Licebit », in¬ quit, « Episcopo de his aliquid humanius cogitare » : negligentiores autem jubet idem Concilium, ut definitum tempus poenitentiae omnino explere debeant. Quid autem hoc est, nisi prioribus aliquid, posterioribus nihil in- dulgere ? Similia habentur in Concilio An¬ cyrano can. 5. in Concilio Laodiceno can. 2. quorum alterum non diu ante Nicaenum, alterum non diu post Nicaenum celebratum fuit. Idem etiam docet S. Basilius in epistolis suis canonicis, quae habentur in Nomoca- none Photii canon. 73. A tempore autem S. Gregorii usus indulgentiarum usque adeo notus et perspicuus fuit, ut ne adversarii quidem id negare, nisi omnino impudenter valeant. Nam S. Gregorium indulgentias in diebus stationum populo concessisse testantur gravissimi auctores. S. Tbomas in 4. sent. dist. 20. q. 1. art. 3. quaestum. 2. et qui eum praecessit Gulielmus Altisiodorensis lib. iv. Summae theologicae tract. 6. c. 9. Leonem III Pontificem ante annos 800. Indulgentias con¬ cessisse, testis est S.Ludgerus in epistola de S. Suviberto, quae exstat apud Surium tom. 2. post vitam S. Suviberti a S. Marcellino descriptam. Sic enim loquitur in ea epist. S. Ludgerus c. 9. « Idem S. Leo Papa anno Dominicae Incarnationis 803. cum magna solemnitate suorum Cardinalium , Archie- piscoporum, Episcoporum, et Praelatorum ad Imperatorem Carolum in Germaniam ve¬ niens, et ab eodem imperatore imperialiter cum suis susceptus, inter multa pietatis suae opera, instantia ejusdem serenissimi impe¬ ratoris et regis, Aquisgrani in palatio dedi¬ cavit Ecclesiam perpetuae Virginis Mariae, donans eamdem Ecclesiam multis indulgen¬ tiis ». Et infra: « Et Colonia: Agrippinae tam ad sanctum Martinum, quam in Capitolio altaria consecravit, et multa alia Monasteria et altaria, ac cappellas per Alemaniam, et Galliam consecravit; ubique multas indul¬

gentias conferendo ». Et infra : « Obtulit idem S. Papa eidem Ecclesiae speciales in¬ dulgentias cunctis fidelibus celebrantibus festem S. Suviberti Episcopi, et ad divina confluentibus ». Haec ille. Sergium juniorem Pontificem, qui sedit circa annum 844. con¬ cessisse indulgentiam trium annorum, et trium quadragenarum visitantibus Ecclesiam S. Martini in montibus in die festo ejusdem Ecclesiae constat ex memoria hujus rei, quae exstat in marmore inciso litteris antiquissimis in eadem Ecclesia, ut nulla fingi possit su¬ spicio fraudis. Neque ullo modo credibile est, Leonem III, aut Sergium II, aut Gre¬ gorium I, cum viri sanctissimi essent, ausos fuisse rem novam instituere, quam a praede¬ cessoribus non accepissent, et modus ipse loquendi S. Ludgeri, et verba in marmore incisa jussu Sergii, aperte indicant, rem solitam fuisse indulgentiarum concessionem. Multa his similia de posterioribus pontifi¬ cibus, ut Gregorio VII, Alexandro III, et aliis referre possemus. Sed adversarii non negant, quin a posterioribus Pontificibus in¬ dulgentiae concessae fuerint. Tertio probatur eadem haec potestas ex conciliis generalibus Ecclesia: Catholicae, in quibus indulgentiae conceduntur, vel probantur. Quod enim concilia generalia docent, id universa Eccle¬ sia docet. Habemus anno 1096. concilium Claramontanum generale teste S. Antonino 2. par. hist. tit. 16. cap. 1. § 23. in quo Ur¬ banus II Papa indulgentiam plenariam tri¬ buit iis, qui ad sacrum bellum proficisce¬ bantur. Paulo post, anno videlicet 1116, in Concilio Lateranensi generali, et numero¬ sissimo Paschalis II Papa concessit indul¬ gentiam 40. dierum iis, qui ad Concilium praedictum venerant, teste Abbate Ursper- gensi, qui tunc vivebat, in chronico anni 1116. Rursus anno 1213. teste abbate Ur- spergensi Innocentius III, concessit indul¬ gentiam plenariam pro auxilio terrae Sanctae, et simul indixit concilium generale Latera¬ nense frequentissimum, quod celebratum est anno Domini 1215. atque in eo de indulgen¬ tiis quoque actum est, et emendati abusus, qui circa indulgentias paulatim irrepserant, ut patet ex cap. Cum ex eo, de pcenit. et remiss. Emendatio vero abusuum testatur rem esse antiquissimam, non enim irrepunt abusus, nisi in iis rebus, quae diu fuerunt in usu. Similis emendatio legitur in concilio generali Lugdunensi ut habemus in Sexto, de pcenit. et remiss. c. 1. et in concilio gene-

rui i Viennensi, ut habemus in 2. Glementina, eodem titulo ; in concilio vero Constantiensi item generali, non solum damnantur errores de indulgentiis Joannis Wiclcffi, sess. 8, sed etiam in ultima sessione concedit Murtinus V indulgentiam plenariam. Denique Tridenti- num Concilium sess. 25. iterum probat usum indulgentiarum, et emendat abusus. Quam¬ vis autem hoc argumentum ab auctoritate tot generalium conciliorum ab haereticis no¬ stri temporis contemnatur : tamen revera gravissimum est argumentum. Nam Ariani quoque nihili faciebant concilium Nicaenum, Nestoriani Ephesinum primum, Euthychiani Chalcedonense, et ca3teri variorum tempo¬ rum Concilia eorum Episcoporum, a quibus damnabantur, et tamen semper Ecclesia ca¬ tholica hunc morem servavit, ut in conciliis haereses damnarentur, et ut S. Augustinus ad Januarium scribit in epist. 118. semper fuit in Ecclesia plenariorum conciliorum sa¬ luberrima auctoritas.

Quarto probatur ratione petita ab iis si¬ gnis , ex quibus internoscuntur Catholica dogmata ab haeresibus. Nam Catholicorum dogmatum hoc est proprium, ut non inve¬ niatur eorum origo, nisi ad Evangelium, vel Apostolos ascendamus. Hseresum autem semper designari potest certus auctor, et locus, et tempus, in quo exoriri coeperunt. Jam vero nullus hactenus indicare potuit auctorem indulgentiarum, neque locum, vel tempus , quo praedicari coeperint. Omnes enim, qui de indulgentiis mentionem faciunt, sive doctores sint, sive pontifices, sive etiam concilia, ita de iis loquuntur, ut de re usitata, et recepta. Quare Murtinus Kemnitius in quarta parte Examinis pag. 329. fatetur originem indulgentiarum non satis luculenter in historiis notatam fuisse, et quod paulo post pag. 333. affirmat, indulgentias coepisse circa annum Domini 1200. manifeste falsum esse convincitur ex iis, quae citavimus de indulgentiis concessis a Paschali II, Urbano II, Sergio III, et potissimum a Leone III, qui sedit anno Domini 800. id est, quadringentis annis ante millesimum ducentesimum a Kemnitio notatum. Initium autem haeresis contra indulgentias notissimum est. Constat enim non solum ex Catholicis, sed etiam ex ipso Kemnitio pag. 375. primos fuisse Val- denses, qui doctrinam Ecclesiae de indulgen¬ tiis oppugnare coeperunt. Valdenses autem quorum auctor Valdesius civis Lugdunensis fuit, a qua civitate Pauperes de Lugduno

appellati sunt, constat mundo apparuisse circa annum DominLll70. ex Claudio Cus- sordio in libro contra Valdenses extremo. Ex quo etiam confutatur error Kemnitii de ori¬ gine indulgentiarum. Nam si Valdenses, qui indulgentias oppugnabant, exorti sunt circa annum Domini 1170. quomodo fieri potest, ut indulgentim ipsae coeperint circa annum Domini 1200.

Quinto probatur ex divinis testimoniis re¬ velationum et miraculorum. Nam S. Ber- nardus praedicavit multis in locis indulgen- gentias, quas Eugenius III Papa concessit iis, qui accepta Cruce ad bellum sacrum Hierosolymitanum proficiscerentur, et prae¬ dicationem suam miraculis plurimis et ma¬ ximis confirmavit, ut cognosci potest ex vita ejus fideliter scripta lib. m. cap. 4 et ex initio lib. ii. de Consideratione ejusdem Bernardi. Sanctus quoque Franciscus divina revela¬ tione indulgentiam a Domino, et ab ejus Vi¬ cario Romano Pontifice obtinuit pro Ecclesia S. Mariae de Angelis. De qua indulgentia plura dicemus in ii. lib. cap. ult. ad quem locum lectorem remittimus. S. Birgitta vidua sanctissima, cujus revelationes diligenter examinatae, et approbatae per viros doctis¬ simos fuerunt, ab ipso Christo non semel ad¬ monita est de indulgentiis maximis quae sunt Romae. Vide lib. vi. Revelationum cap. 102. et 105.

Sexto et ultimo probatur ratione ducta a simili. Nam in omni bene instituta republica pertinet ad principem, vel magistratum dis¬ pensatio communium bonorum, et rursus ad eosdem pertinet admittere satisfactionem unius pro altero, si ita judicent expedire uti¬ litati ejusdem reipublica?. Ut exempli gratia, si princeps aliquis debeat stipendia multa militibus, et rursum habeat in carceribus multos, qui ob fraudes, fisci rationibus il¬ latas, debeant poenam luere vel in pecunia, vel in corpore, si forte milites illi ex direptis civitatibus locupletati, stipendiis non egeant, eaque reipublicse condonent pro arbitrio principis eroganda, certe poterit princeps ob utilitatem aliquam reipublicse ex militaribus illis stipendiis, fisco suo pro debitis misero¬ rum, qui carceribus detinentur, satisfacere, et miseros illos absolvere. At certum est, Episcopos, principes esse populi Christiani, et Romanum pontificem in universa Ecclesia loco Christi summum magistratum gerere : nec minus est certum, exstare in Ecclesia thesaurum satisfactionum ex passionibus

CAPUT IV.

Christi et sanctorum, quo ipsi non egent, et in communem fidelium utilitatem erogari desiderant. Denique certum est, multos esse fideles homines, et Dei filios, et amicos, qui tamen reatu poenae temporali adhuc tenean¬ tur obstricti : cur igitur non poterunt Epi¬ scopi, ac potissimum Pontifex Maximus si rationabilis causa subsit, ex thesauro illo pro debitoribus satisfacere Deo, et nomine ipsius Dei, eamdem satisfactionem pro debitoribus illis acceptare, atque ea ratione indulgentiam illis dare, eosque a reatu poenae temporalis absolvere ?

Tertia propositio : « Praelati Ecclesiae dis¬ pensare possunt Christi passionem, tum per sacramenta, tum per indulgentias, passiones vero sanctorum non nisi per indulgentias ». Ratio est in promptu. Nam Christi passio, qua parte dispensatur pro justificatione et reconcilialione peccatorum, non potest ab Ecclesiae praelatis dispensari nisi per sacra¬ menta : gratiam enim et gloriam (ut omnes Theologi fatentur) non potest donare extra sacramenta, nisi Deus potestate propria, et Christus per potestatem sibi communicatam a Deo, quam vocant excellentiae. Qua parte autem eodem Christi passio dispensatur pro remissione poenae temporalis, potest et per sacramenta et extra sacramenta dispensari. Nam in sacramento Baptismi virtute passionis Christi remittitur omnis poena sive tempo¬ ralis, sive aeterna : in sacramento vero Poe¬ nitentiae remittitur semper poena sempiterna, et pars aliqua poenae temporalis. Passiones vero sanctorum per sacramenta dispensari non queunt. Numquam enim in sacramentis remittitur poena sine remissione culpae : culpae autem passionibus sanctorum expiari non possunt, ut illud omittam, quod sacramenta instrumenta sunt passionis solius Christi, nec ullam vim habent a passionibus sanctorum, cum ipsi etiam Sancti per Christi sacramenta sanctificati fuerint. Restat igitur, ut passiones sanctorum, si ullo modo dispensari debeant extra sacramenta solum, idque pro solutione solius reatus poenae temporalis dispensari debeant. Quod si passiones sanctorum extra sacramenta dispensentur, dubium esse non debet, quin etiam Christi passio pro solutione reatus poenae temporalis extra sacramenta dispensari possit. Atque haec ad explican¬ dam, et confirmandam veritatem in praesenti sufficiant ; nam in sequenti capite ex obje¬ ctionum solutione veritas ipsa magis elucescet.

CAPUT IV.

Solvuntur objectiones contra doctrinam duorum capitum superiorum.

Adversus ea, quae dicta sunt capite secundo et tertio, multa objiciuntur ab adversariis, quae sunt breviter diluenda. Omittam autem in praesentia Lutheri, et caeterorum haereti¬ corum argumenta, tum quoniam ea simul omnia in secundo libro refellam : tum quia tam male inter se cohaerent, ut vix prae se ferant speciem, vel umbram argumenti. Quo magis mirum est propter tam debiles et ine¬ ptas rationes potuisse tot populos ab antiqua fide deficere. Adferam igitur solum Durandi et Maironis objectiones.

Prima objectio. Deus Pater Christi meritis, atque in primis acerbissimae passioni ejus, et morti cumulatissimum praemium reddidit, ut Apostolus docet in epist. ad Philippenses cap. ii. cum ait : Humiliavit semetipsum fa¬ ctus obediens usque ad mortem , mortem autem Crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen , quod est super omne no¬ men (1). Non igitur supersunt passiones aliquae non remuneratae, quae in thesauro recondantur. Responsio, Christi passiones qua parte merita dici poterant, actiones vi¬ delicet virtutum ohedientiae, patientiae, humir litatis, ac potissimum charitatis, praemium aliquod habuerunt, gloriam corporis, et no¬ minis exaltationem, ut Apostolus scribit : sed qua parte satisfactiones erant, ut opera bona, et pcenalia, nullum omnino praemium in ipsa Christi persona sortitae sunt, cum ipsa nulla peccata propria haberet, pro quibus satisfa¬ cere teneretur. Itaque universae Christi af¬ flictiones, ut rationem satisfactionis habent, supervacaneae ipsi fuerunt, et in thesauro jure continentur. Quamquam neque inte¬ grum praemium Christus habuit laborum suorum, qua parte meritorii erant. Nam gloriam animae essentialem sine meritis ha¬ buit in primo instanti conceptionis suae, ut theologi docent : et cum ea merita infiniti pretii essent, certe non fuit integrum eorum praemium sola corporis gloria, et nominis exaltatio. Quare theologi recte statuunt Chri¬ stum meruisse de rigore justitiae gratiam, et gloriam omnibus hominibus, etiamsi illi in¬ finiti futuri fuissent.

Secunda objectio. Culpa lethalis est infi-

(I) PbiU II. 9

28

LIBER I.

niti damni causa, quod ad se attinet, cum sit offensa Dei, qui est summum et infini¬ tum bonum : igitur ad culpam lethalem tol¬ lendam, necessaria fuit infiniti pretii satis¬ factio. Tota igitur Christi passio, quamvis infiniti meriti fuerit, in redemptione et ex¬ piatione culpae lethalis consumitur ; ac per hoc nihil superest, quod pro expiandis poe¬ nis in thesauro reponatur. Responsio. Si ar¬ gumentum propositum aliquid efficeret, pro¬ baret unicam solum culpam lethalem Chri¬ sti passione deleri potuisse : et jam non so¬ lum pro tollendis poenis, sed etiam pro tol¬ lendis plurimis culpis nihil in thesauro re¬ mansisse. Sed non ita est : nam multae culpae, quarum unaquaeque sit offensio infi¬ nita, non requirunt ad sui expiationem multas infinitas satisfactiones : sed una sa¬ tisfactio vere infinita, qualis fuit quaelibet Christi afflictio, sufficit ad expiandas omnes illas culpas, et poenas pro eis debitas, nihil enim majus infinito dari potest. Quare ve¬ rissime scripsit Clemens VI in Constitutione, quae incipit Unigenitus, unam sanguinis gut¬ tam Christi, propter unionem ad Verbum, toti mundo reconciliando satis esse potuisse. Et cum Dominus Christus non unam sangui¬ nis guttam, sed totum sanguinem pro nobis fuderit, et ab ipsa conceptione usque ad mortem ardentissima charitate gravissimos labores pertulerit, ut Deo Patri nos recon¬ ciliaret, proque culpis nostris divinae justitiae satisfaceret, dubium esse non potest, quin semper supersit pretium, idque justissimum, quo debita nostra solvi possint.

Tertia objectio. Satisfactio Christi est in¬ finita, ut jam dictum est : non igitur opus est, ut ad satisfactionem Christi adjungantur satisfactiones ex passionibus sanctorum . Responsio : Non est quidem opus, ut adjun¬ gantur passiones Sanctorum passionibus Christi, quasi hae per se non sufficiant. Sed adjunguntur tamen, quia aequum est, ut passiones illa) coram Deo non sint inanes, praesertim cum id sit tum gloriosum Christo, a quo manat omne bonum sanctorum, tum ipsis etiam sanctis perhonorificum. Quomo¬ do autem concurrant in hac applicatione satisfactiones Christi cum passionibus san¬ ctorum, id est, an applicetur pars una satis¬ factionis ex passionibus Christi, pars alia ex passionibus sanctorum, an vero integra sa¬ tisfactio accipiatur semper ex passionibus

Christi, et superaddantur ad cumulum satis¬ factionis passiones Sanctorum, non videtur nimis curiose investigandum. Illud videtur certum, passiones Christi, quae sunt infiniti pretii applicari per indulgentias finito modo, et ideo aliquid revera superaddi, cum pas- .siones Sanctorum illis adjunguntur, quod recte annotavit Dominicus a Soto in 4. sen- ten. dist. 21. quaest. 1. art. 2.

Quarta objectio. Sancti omnes plenam mercedem laborum suorum acceperunt, im- mo supra condignum Sanctos omnes a Deo remuneratos recte colligunt Theologi ex di¬ vinis litteris, cum Dominus dicat Luc. vi. Mensuram bonam , et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et Apostolus ad Rom. vm. Non sunt condi- gnse passiones hujus temporis ad futuram glo¬ riam, quse revelabitur in nobis { 1). Nihil igitur superest ex laboribus Sanctorum, quod ad expiationem alienorum peccatorum insumi possit, et ad hunc finem in thesauro Eccle¬ sia) conservetur. Responsio. Jam supra do¬ cuimus in bonis operibus Sanctorum, quae laboriosa et poenalia fuerunt, duplicem esse rationem, alteram meriti, alteram satisfac¬ tionis. Quod igitur attinet ad rationem me¬ riti, plenam mercedem, imo etiam confer¬ tam, et coagitatam, et supereffluentem men¬ suram praemii sancti omnes pro suis labori¬ bus acceperunt. Quod autem pertinet ad rationem satisfactionis, multi labores San¬ ctorum inanes, et sine fructu essent, nisi pro reatibus aliorum consumerentur, cum ipsi sancti aut nullis, aut certe minoribus labo¬ ribus pro suis expiandis reatibus indige¬ rent.

Quinta objectio. Nihil omnino sancti fe¬ cerunt vel pertulerunt propter Deum, quod facere, vel perferre non tenerentur : nihil igitur illis superest, quod cum aliis commu¬ nicare possint. Antecedens colligitur ex mul¬ tis testimoniis Sacrae Scripturae, sed ex eo potissimum, quod habetur Luc. xvn. Cum feceritis hsec omnia, dicite : servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quare pru¬ dentes virgines Mattb. xxv. non sine causa fatuis dicentibus, date nobis de oleo vestro , responderunt, ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis (2). Responsio. Non est necesse hoc loco de ope¬ ribus supererogationis disputare de quibus in libro de Monachis disseruimus. Nam et-

(1) Luc. VI, 38 j Rom. VIII, 18. - (2) Luc. XVII, 10 ; Mat. XXV, 8.

'CAPUT V.

29

iamsi admitteremus, quod tamen falsum es¬ se loco notato demonstravimus, nihil omni¬ no sanctos viros fecisse, vel pertulisse pro¬ pter Deum, quod facere vel tolerare non te¬ nerentur; nihil tamen argumentum conclu¬ deret. Nam ipsa obedientia legis, ad quam implendam sine dubitatione tenemur, meri¬ toria, et satisfactoria est, et potest fieri, ut ea satisfactione pro suis delictis non egeat, qui legis obedientiam praestat, ac propterea cum aliis eam communicare possit. Neque virgines prudentes de satisfactione loquun¬ tur, sed de oleo gratiae, et charitatis, sine quo salvi esse non possumus. Quod quidem oleum unusquisque retinet sibi, neque in alios effundere potest, cum sit opus solius Dei, effusio tam pretiosi olei. Chantas Dei , inquit Apostolus ad Rom. v. diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum , qui datus est nobis (1).

Sexta objectio. Si Sanctorum passionibus expiari possent nostra delicta, non esset ab¬ surdum eos appellare nostros redemptores, saltem ex parte. At solus Christus est Re¬ demptor generis humani, de quo dicit Apo¬ stolus I Corinth. i. Qui factus est nobis justi¬ tia, et redemptio ; et I Corinth. vi. Empti estis pretio magno (2). Responsio. Propter hoc argumentum non defuerunt aliqui ex recentioribus, qui dicerent, passiones san¬ ctorum non ita nobis applicari per indulgen¬ tias, ut sint justae compensationes pro poenis, quas nos debemus Deo, hoc est, verse satis¬ factiones : sed esse aliquid, quod moveat Deum, ut nobis Christi satisfactionem appli¬ cet. Sed hsec opinio reprobata est a Pio Y Pontifice et a Gregorio XIII qui sententiam Pii confirmavit. Damnavit c.nim Pius Y multos articulos quorumdam Lovaniensium, quorum unus erat : « Solius Christi satisfac¬ tionibus remitti poenam temporalem, San¬ ctorum autem passiones offerri Deo, ut Deus illarum intuitu applicet nobis merita Christi » . Prseterea repugnat eadem illa opinio Consti¬ tutioni Clementis YI. quae incipit Unigeni¬ tus, et Bullae Leonis X. in qua damnantur errores Lutheri, et communi consensui Theo¬ logorum. Ad hsec, si non possent nobis ap¬ plicari Sanctorum passiones ad redimendas poenas, quas pro peccatis Deo debemus, ne sancti redemptores nostri esse videantur, certe, neque nos ipsi propriis laboribus, poenas easdem redimere possemus, ne nos

ipsi redemptores nostri esse vTdearqur. At¬ qui Concilium Tridcntinum sess. 14. c. 8. et can. 13 et 14. apertissime docet contra¬ rium. Ad argumentum igitur respondemus, si proprie, et absolute nomen Redemptoris accipiatur, solum Christum esse redempto¬ rem ; is enim dicitur proprie et absolute Redemptor, qui redimit a captivitate, non qui solvit pro alio debitum aliquod parvi momenti. Nos autem tunc solum captivi di¬ cimur, cum venumdati sub peccato, ut Scri¬ pturae loquuntur, et cum laqueis Diaboli vincti tenemur ad ipsius voluntatem ; id quod tunc solum fit, cum per lethale pecca¬ tum a gratia Dei excidimus. Ab hac autem servitute et captivitate solo Christi sanguine redimi possumus, proinde ipse solus vere proprieque redemptor dici debet. At si lar¬ go modo redemptor appelletur quicumquc liberat alium ab aliquo debito, non erit ab¬ surdum, si Sancti viri Redemptores 'nostri aliquo modo, id est, secundum aliquid, non simpliciter, et largo modo, non in rigore verborum esse dicantur. Nam si Propheta Daniel Regi Nabuchodonosor non inepte di¬ xit, Peccata tua eleemosynis redime , Dan. IV. cur inepte dicantur Sancti viri aliquo modo passionibus suis delicta nostra posse redimere ? et si B. Paulus de se scripsit I Corinth. ix. Omnibus omnia factus sum , ut omnes facerem salvos (3) ; cur non etiam scri¬ bere potuit, ut omnes redimerem? Non enim minus est proprium Christo nomen Salvato¬ ris, quam Redemptoris.

CAPUT Y.

Quid proprie sit indulgentia, solutione an absolutio.

Demonstratum est hactenus, indulgentias esse : nunc quid sint, id est, in qua re potis¬ simum indulgentiae ratio, et natura posita sit, explicandum erit. Disputatio bipartita erit; primum enim quaeremus, an indulgen¬ tia proprie sit absolutio, vel solutio : deinde cujus debiti sit solutio, vel a quo debito ab¬ solutio. His enim duobus explicatis, iu promptu erit vera ac propria indulgentiae definitio. Quod ad primum attinet, non de¬ fuere, qui indulgentias nihil esse aliud vo¬ luerunt, nisi solutionem, id est, compensa¬ tionem poenarum ex thesauro meritorum

(l ) Rom. V, 5. - (2) I Cor. T, 3 ; I Cor. VI, 20. - (3) Dan. IV, 24 ; 1 Cor. IX. 22.

30

UBER I.

Christi, ac Sanctorum depromptam et app i- catam auctoritate Pontificis. Ita sensisse vi¬ dentur Durandus in 4. dist. 20. q laest. 3. Paludanus ibidem quaest. 4. S. Antoninus in p. parte Summae Theologicae tit. 10. cap. 3. Adrianus VI Pontifex in 4. sent. 9. de Indulgentiis. Silvester in Summa, vejbo Indulgentia num. 3. et videtur in eadem fuisse sententia sanctus Thomas in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 3. ad 2. et 3. Contra vero Franciscus Mayronis loco supra citato, con¬ tendit indulgentias nihil esse, nisi judicia¬ riam absolutionem. Cui prima fronte favere videntur exempla vetustissimorum Concilio¬ rum, in quibus videmus ab Episcopis absolvi poenitentes ab aliqua parte mulctae imposi¬ tae, nulla facta mentione thesauri spiritua¬ lis, unde compensentur debita illa pcena- rum.

Cseterum re tota diligentius considerata, posteriores Theologi definierunt utrumque simul in indulgentiis reperiri, absolutionem, et solutionem ; neque veteres Theologos scholasticos negasse judiciariam absolutio¬ nem, quamvis solutionis tantum fere memi¬ nerint, neque vetustissimos Patres negasse solutionem ex thesauro, licet solius absolu¬ tionis meminisse videantur. Ita docet Card. Cajetanus tractat. Io. «ad Julium Medicem cap. 6. Dominicus a Soto in 4. dist. 24. quaest. 4. art. 2. Petrus a Soto lect. 2. de Indulgentiis , in institutione sacerdotum. Martinus Ledesmius in 2. par. 4. sententia¬ rum quaest. 38. art. 4. et alii passim : et ex¬ presse idem docuerunt ex antiquis S. Bona- ventura in 4. dist. 20. par. 2. quaest. 5. et alii. Sit igitur

Prima propositio. « Indulgentia proprie est absolutio judiciaria, annexam habens solutionem ex thesauro ». Probatur pars prior propositionis primo ex testimoniis Scri¬ pturae, in quibus fundari diximus indulgen¬ tias. Nam illud Matth. xvi. Tibi dabo claves regni coelorum , et quodeumque solveris super terram , erit solutum et in coelis. Et illud Matth. xviii. Quaecumque solveritis super terram , erunt soluta et in coelo (4), intelliguntur sine dubio de potestate judiciaria absolvendi. Secundo probatur ex testimoniis sacrorum Canonum. Siquidem Alexander 111 Pontifex in epist. ad Episcopum Cantuariensem, ut habemus cap. Quod autem consuluisti, de pmnit. et remiss., docet, neminem posse con¬

cedere indulgentias nisi propriis subditis, et rationem reddit : quia non potest nisi proprius judex absolvere, vel ligare. Quibus verbis Alexander satis aperte indulgentiam absolulionem judiciariam esse docuit. Sic etiam Mui tinus V Pontifex in fine Concilii Constantiensis concedens indulgentiam ple¬ nariam, dicit se absolutionem plenariam concedere. Gregorius VII, in multis epistolis indulgentiam tribuens, ut plurimum utitur verbo absolutionis. Tertio probatur ratione. Nam cur quaeso pro defunctis non concedun¬ tur indulgentiae nisi per modum suffragii, certe nulla est ratio, ut suo loco demonstra¬ bimus, nisi quia defuncti non possunt pro¬ prie judicialiter absolvi. Ergo indulgentia, quae viventibus simpliciter datur, absolutio judiciaria est. Denique si non esset necessa¬ ria jurisdictio ad' indulgentias concedendas, quicumque applicare vellet alteri satisfactio¬ nem suam, is dici posset indulgentiam dare, quod tamen est omnino inauditum.

Jam vero posterior propositionis nostrae pars, quod videlicet indulgentiae praeter ab¬ solutionem contineant applicationem thesau¬ ri, probari potest primum auctoritate Cle¬ mentis VI, qui in extravaganti, Unigenitus, manifeste hoc docet. Deinde ratione, quo¬ niam Praelati Ecclesiae, et ipsi etiam Summi Pontifices non sunt absoluti domini ut pos¬ sint pro arbitrio, sine ulla compensatione condonare hominibus culpas, vel poenas, quarum rei sunt in foro Dei. Sed sunt judi¬ ces a Deo constituti, qui possunt quidem pro potestate sibi a Deo concessa remittere cul¬ pas et poenas nomine Dei, sic tamen, ut justitiae satisfiat, et confirmatur a simili. Nam cum sacerdotes in sacramento Poeni¬ tentiae absolvunt reos poenitentes a culpis et ab aliqua parte poenae temporalis, non id faciunt sine compensatione, sed applicant pretium sanguinis Domini ut divinae justitiae satisfiat. Igitur eodem modo cum per in¬ dulgentias Pra-lati Ecclesiae subditos suos absolvunt a poenae temporalis reatu, id fa¬ ciunt applicando satisfactiones Christi, et Sanctorum. Generalis enim est Apostoli sen¬ tentia ad Hebr. ix. Sine sanguinis effusione non (it remissio (2). Quare minus considerate locutus est Petrus Paludanus in 4. dist. 20. q. 4. cum ait, hoc interesse inter remissio¬ nem, quae datur per sacramenta, et eam quae datur per indulgentias, quod prior sit

(4) Mat, XVI, 19; Mat. XVII), 18. —(2, Heb. IX, VI.

CAPUT VI.

'omnino lberalis, posterior vero compensa¬ tionem aliquam requirat.

Secunda propositio. « Quamvis in indul¬ gentiis absolutio cum solutione ordinarie conjungatur, posset tamen Summus Pontifex indulgentiam concedere per solam solutio¬ nem, non tamen persolam absolutionem». Quod per solam solutionem, certum est ex indulgentiis quae dantur pro defunctis. Nam quemadmodum defunctis indulgenti® con¬ ceduntur per hoc solum, quod Summus Pontifex applicat ex thesauro quantum satis est ad compensandam poenam, quam illi in Purgatorio luituri erant : sic etiam posset viventi alicui applicare satisfactionem cx thesauro Ecclesia, et eo modo eum liberare a debito poenae, etiamsi non proprie illum absolveret. Ceeterum ista non esset indul¬ gentia ejusdem rationis cum ea, quae ordi¬ narie viventibus tribuitur. Quod autem non possit concedi indulgentia per solam abso¬ lutionem sine applicatione thesauri, perspi¬ cuum est ex iis, quae supra diximus.

CAPUT VI.

Solvuntur objectiones contra doctrinam capitis superioris.

Sed adversus ea, quae in his p#opositioni- nibus continentur, pauca quadam objici possunt, qua breviter dissolvenda sunt.

Prima objectio. Si posset Pontifex absol¬ vere judicialiter per indulgentias a pcena temporali, posset consequenter absolvere a poena, quam aliquis in purgatorio daturus esset, si cum reatu illius pana moreretur; at in poenas purgatorii non habet pontifex au¬ ctoritatem, igitur non potest eam tollere per suam absolutionem, sedsolum per applicatio¬ nem thesauri, ut facit cum indulgentias pro defunctis concedit. Responsio. An Summus Pontifex postestatem habeat in animas, qua in purgatorio degunt, postea videbimus. Sed in poenam purgatorii, immo etiam in poenam aternam gehenna sine dubio potestatem habet, saltem consequenter et indirecte, 'quia dum absolvit per sacramentum Poeni¬ tentia a culpa lethali, liberat consequenter hominem a debito poena sempiterna , et eodem modo dum per indulgentias absolvit hominem a poenitentia injuncta, vel injun¬ genda, absolvit eumdem consequenter a pce¬ na purgatorii, quam is luiturus esset, si eam

3i

poenitentiam non explevisset, vel ab ea ab¬ solutus non fuisset. Sed hoc non est habere potestatem in p irgatorium, vel in gehen¬ nam, sed in homines fideles, qui rei sunt cul¬ pa, vel poena. Quare merito damnata fuit sententia Petri Oxomensis a Sixto IV Pon¬ tifice, ct Concilio Complutensi, qui docebat, non posse Summum Pontificem indulgere alicui viventi in carne poenam purgatorii, et sola contritione deleri peccata quoad culpam et poenam alterius vita, sine ordine ad cla¬ ves. Vide si libet, condemnationem hujus erroris apud Alphonsum de Castro in lib. adversus hareses, verbo, Confessio, vel in Sumina Concilior, in decretis Sixti IV Pontif.

Secunda objectio. Per applicationem the¬ sauri fit integra compensatio pro debito p or¬ na temporalis, igitur supervacanea est abso¬ lutio judicialis. Responsio. Argumentum non recte oonc udit, quoniam judex non tenetur dimittere reum alicujus poena, etiamsi justa compensatio offeratur ab alio, prasertim si compensatio non sit ejusdem rationis ; ct ideo si judex admittat compensationem, et absol¬ vat reum, vere dicitur gratiam illi prastare, ut exempli causa, si quis damnatus sit ad triremes, vel ut publice virgis cadatur, et ali¬ quis offerat pro illius rei liberationem agnam pecunia summam, certe non tenebitur ju¬ dex acceptare pecunias, et reum liberare : sed si voluerit id faCere, gratiam illi p rasta - bit, atque eum absolvet. Itaque si proprie loqui velimus, non dicetur tollere obligatio¬ nem ad poenam is, qui compensationem of¬ fert, sed is, qui admissa compensatione reum ab illa obligatione absolvit. Dat igitur vere indulgentiam subditis suis Pontifex, quia nomine Dei, cujus vices in terris gerit, ad¬ mittit compensationem ex thesauro deprom¬ ptam, et ea admissa pcenitentes a reatu poe¬ na temporalis absolvit. Contra autem, de¬ functis non dicitur clare simpliciter indul¬ gentiam, sed per modum suffragii, quia non ipse, sed Deus acceptat compensationem pro defunctis, et eosdem defunctos absolvit : Pontifex autem solum offert ex thesauro justam compensationem.

Tertia objectio. Absolutio judicialis dari potest etiam invito, ut patet de absolutione ab excommunicatione : sed indulgentia in- vi o dari non potest; igitur indulgentia non est absolutio, sed mera solutio. Responsio. Non omnis absolutio dari potest invito, sed ca sola, qua non requirit necessario aliquam

32

LIBER I.

actionem, vel dispositionem in eo, cui datur, Itaque absolutio sacramentalis, quia requirit contritionem, confessionem, et satisfactio¬ nem, non potest in invitum conferri ; abso¬ lutio ab excommunicatione, aliisque censu¬ ris, quia non pendet necessario nisi a volun¬ tate Praelati, potest in invitum conferri. Porro indulgentia exigit in suscipiente primum, ut sit in statu gratiae, deinde ut faciat quae prae¬ scribuntur in litteris indulgentiae, visitet ba¬ silicas, oret, jejunet, eleemosynas faciat; quae omnia sic a libero arbitrio pendent, ut ab invito extorqueri non possint. Quare indul¬ gentia, quamvis sit absolutio, non est mirum si in invitum conferri nequeat.

Quarta objectio. Absolutio requirit cogni¬ tionem causae ; sed indulgentiae saepe dantur in communi omnibus, quiboc aut illud ege¬ rint, non cognitis causis eorum, quibus in¬ dulgentiae tribuuntur : non igitur indulgen¬ tia judicialis absolutio dicenda est. Respon¬ sio. Absolutio particularis, et absoluta, ut etiam condemnatio, quia feruntur secundum allegaita, et probata, sine dubio requirunt particularem et accuratam cognitionem cau¬ sae. At absolutio quaedam generalis, et con- ditionata, non requirit cognitionem caiusae, nisi generatim. Prior absolutio dicitur sen¬ tentia ab homine, posterior a jure. Atque indulgentiae quidem, quae dantur singulis pcenitentibus, quae apud veteres usitatissi¬ mae erant, similes sunt priori absolutioni, et ideo tunc exigitur cognitio causae in parti¬ culari : eae vero, quae dantur omnibus gene¬ ratim, et cum conditione certi operis facien¬ di, ut militandi adversus Mahumetanos pro recuperanda Hierosolyma, similes sunt po¬ steriori absolutioni, et propterea satis est generatim cognoscere justam causam adesse talis indulgentiae concedendae.

Quinta objectio. Archiepiscopus ad totam provinciam indulgentiam suam extendere potest, ut habetur cap. Nostro, de pcenit. et remiss. At non sunt proprie subditi Archie- piscopo omnes provinciales, sed ii soli, qui ad ejus dioecesim pertinent : igitur indul¬ gentia non est absolutio proprie dicta, quae jurisdictionem exigit. Respondeo. Non sunt quidem omnes provinciales absolute subditi Archiepiscopo, sed sunt tamen omnes sub¬ diti in certis casibus, quorum unus est in¬ dulgentiae condonatio.

Postrema objectio. Si indulgentia esset judicialis absolutio, non posset Summus Pontifex ullius indulgentiae particeps esse,

cum se ipse judicialiter absolvere nequeat, nec se, vel alium superiorem habeat. Atqui id videtur absurdum, ut Summus Pontifex illis indulgentiis frui non possit, quae sunt communes omnibus fidelibus. Quod idem argumentum fieri potest de Episcopis, quod attinet ad indulgentias, quae ab illis toti po¬ pulo conceduntur. Responsio. Non defuerunt qui negaverint, Summum Pontificem, aut Episcopos participes esse posse indulgentia¬ rum, quas ipsi caceris in commune largiun¬ tur. Certe Archidiaconus in cap. indulgen¬ tiae, de poenitent. et remiss. in 6. ita docet. Atque in eamdem sententiam paucos alios citat Sylvester in Summa, verbo Indulgentia nuir.. 21 . Contra tamen sentiunt omnes alii, tum Theologi, ut S. Thomas, Durandus, Richardus et alii, in 4. dist. 20. et Sotus dist. 21. tum Juris Canonici interpretes, in cap. Nostro, de pcenit. et remiss. et in cap. Indulgentiae, eodem in 6. Quibus accedit Navarrus in tract. de Jubilaeo, notab. 20. num. 19. Quamvis autem haec sententia communis verissima sit, et omnino consen¬ tanea rationi, tamen argumentum contra¬ rium non facile solvitur. Illa enim principia certissima sunt, neminem posse ligari, vel solvi, nisi a superiore ; et neminem sui ipsius superiorem esse : unde etiam fit, ut nemo se in sacramento Poenitentiae ab¬ solvere unquam sit ausus. Posset igitur fortasse dici Summum Pontificem et Episco¬ pos erga alios viri absolutione, erga se vero solutione dumtaxat. Posset item dici, non posse quidem Pontificem immediate seipsum absolvere per indulgentiam, sed posse per alium id facere, cui ipse potestatem tribuat. Cur enim possit Confessario suo facultatem dare, ut seTi peccatis absolvat, quod omnes admittunt, et non possit eidem potestatem faCere, ut sibi indulgentiam, conferat? Certe haec responsio probabilis visa est Car¬ dinali Cajetano tract. 15. cap. 5. et ante eum Richardo in 4. dist. 20. art. 4. qusest. 3. in solutione argumenti. Quamvis enim indul¬ gentia non pertineat ad sacramentum Poeni¬ tentiae, pertinet tamen ad forum interius, et poenitentiale, in quo Summus Pontifex potest se alteri subjicere, qui in se ministerio cla¬ vium utatur. Potest etiam postremo et opti¬ me dici, posse Pontificem indirecte partici¬ pem fieri indulgentiae a se vel a praedeces¬ sore generatim propositae, etiamsi nolit uti opere Confessarii, sed solum ea praestare, quae ab aliis exiguntur ad indulgentiam con-

CAPUT VII.

33

sequendam, quoniam ut recte ait S. Thomas in 4. dist. 20. qu. 1. art. 5. qu. 4. ad ult. non potest quidem Pontifex se ipse directe absol¬ vere, sed potest uti iis rebus, quas ipse aliis ex jurisdictione concessit. Tales au¬ tem sunt indulgentiae, ad quas ipse perci¬ piendas accedit, non ut Pastor, sed ut unus de grege, subjectus clavibus Ecclesise, ac per hoc indirecte, et per accidens subjectus sibi. Addit Dominicus a Soto loco citato, hanc ipsam subjectionem indirectam non esse etiam coactivam, quoniam absolutio quae datur in indulgentia, non est quasi sen¬ tentia personalis ab homine lata, neque etiam quasi lata a jure, et coactiva, sed quasi lata a jure communi, et non continens co¬ actionem, sed remissionem cum conditione talis operis faciendi.

CAPUT VII.

A quo vinculo per indulgentias solvamur , vel absolvamur.

Cum demonstratum sit indulgentiam esse absolutionem cum annexa solutione, sequi¬ tur, ut explicemus, a quo vinculo nos indul¬ gentia solvat, vel absolvat. Sic enim consta¬ bit, quae sit propria ratio, definitio ac natura indulgentiae. Sciendum igitur est, duplex esse vinculum, sive debitum, sive reatum peccati, alterum culpae, alterum poenae. Rur¬ sus autem reatum poenae iterum esse dupli¬ cem, alterum poenae naturalis, quae conse¬ quitur originale peccatum, qualis est morbus, mors, ignorantia, concupiscentia, et similes : alterum poenae personalis, quae consequitur peccatum actuale, qualis fuit pestis immissa in populum ob peccatum Davidis. Rursus, reatum poenae personalis, alterum pertinere ad forum externum, alterum ad internum. Rursum reatum poenae debitae in foro inter¬ no, sive poenitentiali, alterum esse poenae injunctae, alterum injungendae. Denique rea¬ tum ejusdem poenae sive injunctae, sive in¬ jungendae, vel esse debitum, ut satisfiat soli Ecclesiae, vel ut satisfiat etiam Deo. His di¬ visionibus expositis, propositiones more so¬ lito adjiciendae sunt.

Prima propositio : « Per indulgentias non absolvimur, nec solvimur a reatu culpae ul¬ lius, id est, nec lethalis, nec venialis #. Et quidem de culpa lethali nulla dubitatio esse potest ; nam cum ea tolli non possit sine infusione gratiae, et gratia non infundatur mi- TQM. VII.

nisterio humano nisi per sacramenta, pro comperto habendum est, eam per indulgen¬ tias non posse tolli. De veniali autem videtur quidem Petrus Paludanus in 4. dist. 20. qu. 4. existimare, tolli eam per indul¬ gentiam. Sed longe probabilior est aliorum communis sententia, per indulgentias non tolli nisi reatum poenae temporalis, qui re¬ manet culpa dimissa. Siquidem indulgentia supplet locum satisfactionis pcenitentialis, et ideo dicitur ab Innocentio, cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. enervare pcenitentialem satisfactionem, cum est indulgentia indi¬ screta. Praeterea, cum Pontifices indulgen¬ tias concedunt, saepe declarant se condonare poenitentiam injunctam, saepe etiam dicunt, se largiri certum numerum annorum, vel dierum indulgentiae, quae nullo modo ad peccata venialia, sed ad solas poenas accom¬ modari possunt. Itaque si quando in litteris indulgentiarum legatur concedi absolutionem a culpa et poena : intelligendum est id pro- pterea dici, quod indulgentia conjungitur ordinarie cum confessione sacramentali, et facit, ut qui per sacramentum Poenitentiae fuit absolutus a culpa, per indulgentiam ab¬ solvatur a poena. Pari ratione, cum dicunt Pontifices, se per indulgentias absolvere pce- nitentes a peccatis, vel condonare omnia peccata, vel dimidiam, aut tertiam partem peccatorum, semper loquuntur de peccatis quoad poenam, non quoad culpam , quae ante indulgentiam remissa esse creditur.

Secunda propositio : « Per indulgentias non liberamur a poenis naturalibus ». In hac omnes auctores conveniunt. Constat enim definitum esse a Deo, ut poense illse natura¬ les non tollantur, nisi cum natura ipsa muta¬ bitur, id est, cum per resurrectionem mortale hoc induet immortalitatem, I Cor. xv. et cum adoptionem filiorum Dei perfectam con- sequemur, redemptionem videlicet corporis nostri. Rom. vm.

Tertia propositio : « Nec poenas, quae in foro externo, et contentioso, sive ecclesiasti¬ co, sive saeculari infliguntur, indulgentise tollere possunt ».

Docet hoc S. Thomas in 4. dist. 20. qu. 1. art. 5. quaestiuncula 2. nec dissentiunt alii scriptores. Siquidem poenae fori externi pro¬ pter bonum Reipublicac infliguntur, ut faci¬ norosi deterreantur a peccatis, et probi homines securitate fruantur. Praeterea, in¬ dulgentiae non conceduntur, nisi pcenitenti- bus, et Deo reconciliatis : poenae autem illae

3

34

LIBER I.

* fori externi infliguntur maxime pertinaci¬ bus, et rebellibus. Denique indulgentiae, ut dictum est, locum obtinent satisfactionis pce- nitentialis : quare non aliam poenam tollunt, nisi quam debemus in foro secreto et pceni- tentiali.

Quarta propositio : « indulgentiae liberant homines a reatu pcenai non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo » . Haec pro¬ positio negabatur olim a nonnullis, quorum sententiam referunt, et refellunt Theologi veteres, S. Thomas in 4. dist. 20. q. 1. art. 3. et alii. Eadem hoc tempore negatur a Luthero, Calvino, caeterisque sectariis, qui docent, indulgentiam apud veteres non fuisse aliud, nisi relaxationem mulctee,quam Ecclesia ipsa imperaverat, non ut per eam satisfieret Deo, sed exempli et disciplinae causa, ut omnes intelligerent, illum, qui ejus¬ modi poenam luebat, vere recipuisse. Et quidem adversus Catholicos in hac re minus recte sentientes, probatur nostra propositio his argumentis. Primo quoniam si solum de¬ beret Ecclesiae satisfieri, sive tolli praeceptum agendae poenitentiae ab Ecclesia positum, non esset opus thesauro meritorum Christi et sanctorum. Secundo non esset utilis, sed noxia indulgentia,' et Ecclesia filios suos in re maxime gravi decipere videretur, libera¬ ret enim eos a poena hujus vitae mitissima, et remitteret ad poenam atrocissimam pur¬ gatorii. Tertio non possent concedi indul¬ gentiae pro defunctis, quippe, qui non ligan¬ tur jam Ecclesiae praeceptis, neque aut ipsi disciplina indigent, aut adiis exemplo esse possunt.

Quarto, multi fideles indulgentias perce¬ pturi, confitentur sacerdotibus peccata, et satisfactionem injunctam explent : interdum etiam Pontifices in litteris indulgentiarum praescribunt, ut sacerdotes injungant poeni¬ tentias salutares iis, qui indulgentiam con¬ sequi desiderant ; igitur et populi, qui sus¬ cipiunt indulgentias et Pontifices, qui eas tribuunt, ejus sententiae se esse testantur, ut indulgentiae potissimum prosint ad poenam purgatorii, expiandam. Denique hoc signifi¬ care videntur verba illa, de vera indulgen¬ tia, quae addi solent cum indulgentiae in sa¬ cello Pontificio promulgantur. Vera enim indulgentia dicitur, quae reatum p cenae non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo vere tollit.

Jam vero adversus haereticos non est cur multum laboremus in hac re comprobanda. Ipsi enim propterea negant indulgentiis tolli reatum poenae coram Deo, quoniam existimant, post remissionem culpae nullum superesse reatum poenae coram Deo, nulla¬ que opus esse vera satisfactione; et quia ne¬ gare non possunt, apud veteres exstare plu¬ rima testimonia poenarum, quaepeenitentibus injungebantur, vel relaxabantur, ideo do¬ cent, eas pcenas infligi solitas exempli, et disciplinae causa. Caeterum haec omnia satis copiose tractavimus in iv lib. de poenit. ubi etiam omnia argumenta diluimus, quae a Luthero, Philippo, et Calvino in medium al¬ lata fuerunt. Ne tamen hoc loco nihil om¬ nino dixisse videamur, probare possumus indulgentias valere ad relaxandam poenam etiam coram Deo, primo ex verbis Christi saepe citatis. Matth., xvi. Quoclcumque sol¬ veris super terram , erit solutum et in calo. Et Matth., xviii. Quacumque solveritis super terram , erunt soluta et in ccelo (1) ; quorsum enim additur, et in coelo, si non solvitur vin¬ culum nisi humanum? Secundo ex Patribus, qui passim affirmant, per injunctas vel sponte assumptas poenas, satisfieri Deo. Tertul¬ lianus in lib. de poenit. Ioquens de . iis, qui dum agunt poenitentiam redeunt ad pec¬ cata, ita inquit : « Qui per delictorum poeni¬ tentiam instituerat Domino satisfacere, Dia¬ bolo per aliam poenitentia? poenitentiam sa¬ tisfaciet». S. Cyprianusin serm. 5 delapsis : « Dominus, inquit, orandus est, Dominus nos¬ tra satisfactione placandus ». S. Pacianus in Paraenesi ad poenitentiam : « In quantum, tn- quit, poenae vestrae non peperceritis, in tan¬ tum vobis Deus parcet ». S. Augustinus homil. 30. ex libro quinquaginta homilia- rum, cap. 11. «Veniat, inquit, ad Antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur, accipiat satisfactionis sure modum, et id agat, quod non solum illi prosit ad reci¬ piendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum. » Et cap. 13 : « Non sufficit, in¬ quit, mores in melius mutare, nisi etiam de iis, quae facta sunt satisfiat Deo per poeni¬ tentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis». Petrus Damiani in serm. 2 de S. Andrea : « Ne tibi, inquit, blandiaris, si graviter peccanti levior poenitentia a mansueto, vel dissimulante dictatur, cum in

(l) Mat. XVI, 19 ; Mat. XVIII, 18.

CAPUT VII.

35

purgatoriis ignibus perficiendum sit, quic- quid hic minus feceris ».

Ex his testimoniis manifeste colligimus, per injunctas poenitentias satisfieri Deo, ac per hoc indulgentias, quae ab ejusmodi poenitentiis absolvunt, expiare poenae tem¬ poralis reatum etiam coram Deo. Multa pos¬ sent alia testimonia veterum adduci, sed non sunt omnia ubique repetenda. Tertio proba¬ tur ratione ducta a simili. Poenitentiae si¬ quidem a sacerdotibus impositae, et ea quae sponte assumuntur, sunt omnino similes ; constant enim ex iisdem rebus, oratione vi¬ delicet, jejuniis, et eleemosynis, et ad eum- dem finem tendunt, et alise alias juvant, immo sacerdotes cum poenitentias impo¬ nunt, hortantur poenitentes, ut ipsi etiam sponte assumant alias, cum credibile sit, impositas non esse aequales criminibus, et Cypriamus dicat in serm. de lapsis, « poeni¬ tentia crimine minor non sit ». Quod idem alii Patres docent. Certum autem est, per poenitentias sponte assumptas satisfieri Deo, ut perspicuum est ex eo, quod occultae esse solent, juxta illud Psal. vi. Lavabo per singulas noctes lectum meum , lacrymis meis stratum meum rigabo (1). Igitur et poenitentiae a sa¬ cerdotibus non solum exempli, vel disciplinae causa, sed etiam ad satisfaciendum Deo im¬ poni solebant. Praeterea, poenitentiae pro oc¬ cultis criminibus occulte injungebantur, sic¬ ut et ipsa confessio secreta esse debebat, ut patet ex epistola. S. Leonis I ad Episcopos Campaniae : non igitur sernper injunge¬ bantur exempli, vel disciplinae causa. Deni¬ que omnia argumenta, quibus in i lib. de Purgatorio, demonstravimus post hanc vitam exstare loca poenalia, in quibus exerceantur animae illorum, qui dum viverent, pro suis peccatis non integre satisfecerunt Deo ; pro¬ bant etiam indulgentias liberare homines a reatu poenae non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo. Nam nec ipsi Lutherani indulgentias negarent, si Purgatorium cre¬ derent. Est tamen hoc loco animadverten¬ dum, indulgentias quae conceduntur in hac vita immediate, et principaliter liberare a debito poenae subeundae in hac vita, mediate vero, et quasi secundario a debito poenae subeundae in purgatorio. Quemadmodum enim poena purgatorii succedit poenae, quae non est in hac vita integre expiata : sic etiam indulgentia liberans a debito totius

poenae temporalis, quae in hac vita persol¬ venda fuisset : consequenter liberat a poena purgatorii, quae illi forte successisset.

Quinta propositio : « Cum in forma indul¬ gentiae palam exprimitur concedi remis¬ sionem poenitentiae injunctae, non intelligitur concedi remissio nisi ejus poenitentiae, quam sacerdos in sacramento Confessionis in¬ junxit. » Est haec propositio adversus non¬ nullos, qui per injunctam poenitentiam in- telligi volunt omnem omnino poenitentiam, quoniam ut ipsi existimant, omnis poenitentia peccatis debita, injuncta dici potest, vel a sacerdote, vel a canone pcenitentiali, vel certe a Deo. Ita docuit quidam Thomas Elysius in Clypeo piorum Catholicorum qu. 44. art. 7. sed contra sentiunt plerique omnes viri docti, ut D. Thomas, Cajetanus tract. 15. cap. 7. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. q. 2. art. 2. conci. 3. Martinus Ledesmius in. 3. sent. par. 2. q. 27. art. 2. Navarrus in tract. de Jubilaeo, et Indulgen¬ tiis, Notab. 11. num. 12. Antonius Cordu¬ bensis de Indulg. qu. 9. proposit. 3. Syl- vester, verbo, Indulgentia, qu. 8. num. 12. et quaest. 10. num. 11. Gabriel in Supple¬ mento, lib. iv. sent. dist. 41.quaest. 3. art. 2. propos. 10. ac praeterea Petrus Paludanus, Adrianus, Petrus a Soto, et alii nominandi in sequenti propositione. Et certe res non videtur esse dubia. Nam poenitentia non di¬ citur proprie injungi, nisi a sacerdote, qui in particulari obligat praecepto suo pceni- tentem ad certa opera poenalia peragenda. Canones enim poenitentiales exprimunt qui¬ dem generatim, quae poenitentia quibus pec¬ catis conveniat, sed quoniam non satis est ad justam poenitentiam imponendam scire quid congruat peccato secundum se, nisi simul attendantur varise circumstantise, maxime circa personam poenitentis ; ideo non potest a canone pcenitentiali poenitentia absolute injungi; neque ullus tenetur ad eam poenitentiam subeundam, quae notatur in canone pcenitentiali, nisi ab aliquo judice injungatur. Pari ratione Deus non dicitur proprie injungere poenitentiam, sed exigere eam, quae sequitur ex natura rei, ad peccati gravitatem. Accedit prseterea, quod cum indulgentiae concessio secundum jura sit res odiosa, quippe quae relaxat poenitentiae ri¬ gorem, ut recte docet et probat Navarrus in tract. de Jubilaeo notab. 9. num. 9. non de-

(1) Psalm. VJ, 7.

36

LIBER I.

bent extendi verba litterarum Pontificiarum ad poenitentias injunctas largo modo, et im¬ proprie, sed restringi ad injunctas proprie, quales non sunt nisi ese, quse a sacerdotibus in sacramento Poenitentiae injunguntur. Quse enim definiuntur in canonibus, vel exiguntur, non possunt dici injuncta, nisi largo modo, et improprie.

Sexta conclusio : « Cum non fit mentio injunctarum poenitentiarum, sed absolute conceduntur indulgentiae, intelligendum est, condonari omnes poenitentias, sive injunctae sint, sive injungi potuerint». Hsec propo¬ sitio est adversus graves auctores. Alexan¬ drum Alensem in summa Theologica par. 4. qusest. 23. memb. 2. Durandum et Paluda- num in 4. sentent. dist. 20. qu. 4. Adria- num VI. in 4. sentent. qusest. de indulgen¬ tiis, §. Sed ex hoc petes ulterius, Petrum a Soto lect. 2. de indulgent. prope fin. et Card. Cajetan. tract. 13. cap. 7. qui docent indulgentias numquam dari, nisi de in¬ junctis. Sed tamen habemus nostrse senten- tise patronos alios auctores, nec pauciores, nec minus graves, sanctum Thomam in 4. dist. 20. qusest. 1. art. 3. Joannem Majorem in 4. distinet. 20. qusest. 2. §. Dubitatur; Sylvestrum, verbo Indulgentia, q. 2. num. i. Dominicum a Soto in 4. dist. 21. qusest. 1. artic. 1. Michaelem Medinamdisp. 4. de in¬ dulgent. Ledesinium in 2. par. 4. qusest. 27. art. 2. Antonium Corduben. qusest. 9 de in¬ dulgent. Navamini tract. de Jubilseo No- tab. 11. num. 18. et ex veteribus Canonistis Panormitanum, et Joan. Andream in cap. Quod autem, de poenit.etremiss. Denique fa¬ tetur Cajetanus hanc esse communem sen¬ tentiam, nec immerito. Nam illi quoque, quos pro ipso citavimus, excepto Petro a Soto, non tam aperte loquuntur, ut certum sit eos ejusdem esse sententiae, quamvis in eam propendere videantur. Probatur igitur nostra propositio, primo ex constitutione extravagante Bonifacii VIII, quse incipit, Antiquorum : in qua legimus, indulgentiam datam, esse plenam, largiorem, et plenissi¬ mam. At certe si non concederetur indul¬ gentia, nisi de injunctis poenitentiis, satis fuisset dicere concedi plenam, sive plena¬ riam. Quid igitur sibi vult plenior et plenis¬ sima? Adde quod auctor Glossae in hanc extravagantem scribit, Bonifacium de hac re interrogatum respondisse, per plenissi¬ mam indulgentiam se intellexisse illam om~ pem indulgentiam, ad quam se claves Ec-

clesise possunt extendere. Non pot«st autem dubitari, ut etiam Cajetanus, et Petrus a Soto fatentur, quin claves Ecclesiae ad in- dulgendas poenitentias non injunctas, sed tamen debitas in judicio Dei possint extendi. Adde praeterea, quod Paludanus loco notato testatur, ab eodem Bonifacio fuisse prohibi¬ tum pcenitentiarium, ne confitentibus pec¬ cata anno illo jubilaei satisfactiones injun¬ geret. Non igitur dubitari potest, quin Pon¬ tifex Bonifacius indulgentias de non injun¬ ctis dare voluerit. Simile est, quod de Pio V Pontifice Maximo et optimo testatur Bartho- lomaeus ab Angelo, in libro italico, qui in¬ scribitur « Consolatione de pcenitenti », lib. i. cap. 4. pag. 13. scribit enim hic auc¬ tor, Pium V, privatim interrogatum, affir¬ masse, indulgentias absolute pronuntiatas, non restringi ad poenitentias injunctas, sed extendi etiam ad non injunctas. Et quamvis duo isti Pontifices non ediderint publicam hujus qusestionis explicationem per rescri¬ ptum aliquod Pontificium, tamen non estlevis momenti tantorum virorum etiam privata sententia. Secundo probatur ex consuetu¬ dine nostrorum temporum. Nunc enim vix unquam injunguntur poenitentise multorum annorum, et tamen Pontifices, qui hoc non ignorant, adhuc promulgant indulgentias septem, vel decem annorum, atque alias si¬ miles ; igitur non volunt Pontifices, hoc sal¬ tem tempore, indulgentias restringere ad poenitentias injunctas, sed extendunt etiam ad eas, qum merito injungi possent si poeni¬ tentiae criminibus aequales injungerentur. Praeterea, ut supra diximus, hoc tempore qui se parant ad indulgentias consequendas, confiteri solent peccata sacerdoti, et injunc¬ tam satisfactionem implere ; non igitur existimant, sibi tantum injunctas poenitentias condonari, sed alias longe majores : quod si haec populorum existimatio non esset vera, manifeste falleretur populus, et hujus de¬ ceptionis causa in Praelatos Ecclesiae referri posset. Denique in litteris indulgentiarum aliquando ponitur, ut sacerdotes imponant salutares poenitentias iis, qui indulgentias consecuturi sunt ; non igitur indulgentia earum litterarum ad injunctas poenitentias sed non injunctas pertinet. Neque enim Pontifices, relaxare intendunt poenitentias illas salutares, quas jubent imponi.

CAPUT VIII.

37

CAPUT VIII.

Solvuntur argumenta contraria.

Adversus doctrinam capitis superioris non desunt objectiones, vel calumniae Luthera- norum, sed eas in librum sequentem differre maluimus. Hoc autem loco-solum diluemus argumenta, quae fieri solent adversus po¬ stremam propositionem capitis superioris.

Prima objectio. In jure canonico additur particula de injunctis, cum de indulgentiis concedendis agitur; igitur ea particula sub- intelligi debet, etiam cum non exprimitur. Debet enim indulgentiarum concessio sem- per explicari ad formam juris. Id quod expresse testatur forma indulgentiarum, quae in sacello Pontificio promulgantur. Di¬ cuntur enim dari indulgentiee secundum for¬ mam Ecclesiae consuetam. Responsio. Ad¬ ditur quidem nonnumquam eaparticula, De injunctis, in jure canonico : sed ssepe etiam non additur : proinde nihil efficit hoc argu¬ mentum. Porro saepe non addi eam particu¬ lam facile demonstrari potest. Nam in ex- travaganti Antiquorum, in extravaganti Uni¬ genitus, in extravanganti Quemadmodum, de poenitent. etremiss. numquam illius particulae fit mentio. Innocentius III, in Bulla expedi¬ tionis pro terra sancta recuperanda, quae ha¬ betur in tomis Conciliorum post Concilium La¬ teranense, concedit plenariam indulgentiam sine ulla mentione pcenitentiaeinjunctae. Gre-- gorius VII Pontifex in epistola ad monachos Massilienses, et in aliis passim indulgentias absolute concedit. Denique Sergius junior ante annos ferme 800. ut supra notavimus, indulgentiam dedit trium annorum, ettrium quadragenarum, sine ulla adjunctione de injunctis, vel non injunctis poenitentiis. Ex quo, intelligimus per formam Ecclesiee con¬ suetam non significari indulgentiam de in¬ junctis, sed alia, quae in suscipiendis indul¬ gentiis semper observantur, ut videlicet qui eas suscipit, si peccatorum lethalium con¬ scientiam habeat, cor contritum gerat, cum proposito confitendi suo tempore eadem pec¬ cata sacerdoti; praeterea preces fundat pro Ecclesia, pro Summo Pontifice^pro aliis rebus in forma indulgentiarum expressis ; deni¬ que illa omnia perficiat quae proassequenda indulgentia praescribuntur.

Secunda objectio. Non dicuntur proprie remitti, nisi debita: nemo autem debitor est

poenitentiae agendae tribus, vel septem, vel pluribus certi numeri annis, nisi ea poeni¬ tentia a sacerdote sibi fuerit injuncta; igitur cum indulgentiae remittunt tres, vel septem, vel plures annos poenitentiae, de injunctis intelligendae sunt, etiam si forte nomen in¬ junctae, tacitum fuerit. Responsio. Fateor equidem, formam condonandi certum nu¬ merum annorum, vel dierum, vel quadrage¬ narum poenitentiae ex antiquo usu relictam esse. Nam ideo certus numerus annorum, vel dierum in indulgentiis exprimebatur, quia certus etiam numerus annorum, vel dierum poenitentibus injungebatur, ut eo tempore se in bonis operibus laboriosis, et poenalibus exercerent. Caeterum hoc tem¬ pore non injungitur quidem poenitentia tam severa, tamen vere debitores sunt, qui pec¬ cata gravia commiserunt, poenitentiae agen¬ dae multis vel annis, vel diebus, et ideo per indulgentias remittuntur hoc tempore poeni¬ tentiae certorum annorum, vel dierum, id est, remittitur debitum poenae, cui satisfecissent, si tot annis, vel diebus poenitentiam egis¬ sent.

Tertia objectio. Innocentius III in Concilio Lateranensi, ut habemus cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. restringit Episcoporum potestatem in indulgentiis conferendis ad condonationem unius anni de injunctis poeni¬ tentiis. At si indulgentiae secundum jura dari possent tam de injunctis, quam de non in¬ junctis, Pontifex restrigens solum indulgen¬ tias de injunctis, inane decretum fecisset; voluit enim resecare indulgentias superfluas, et indiscretas per quas satisfactio poeniten- tialis, ut ipse loquitur, enervatur. Non autem resecasset, si possent indulgentiae dari de non injunctis, de quibus ipse nihil decrevit. Quod si respondeas, Pontificem dum resecavit su¬ perfluas indulgentias de injunctis poeniten¬ tiis, censeri majore ratione resecasse indul¬ gentias de non injunctis : contra objicietur, quod graviores sint poenitentiae injunctae, quam non injunctae , quae illae obstringunt coram Deo et Ecclesia, istae autem coram Deo tantum : et cum tollantur graviora, non censentur sublata etiam leviora. Responsio. Primum dici posset, injunctas poenitentias esse graviores aliquando et secundum quid ; non injunctas autem ut plurimum et simpli¬ citer; potest enim accidere, ut alicui poe¬ nitentia injungatur non quidem integra et aequalis, sed tamen ejusmodi, ut plus poenae per eam expietur, quam expiandum relin-

38

LIBER I.

quatur ; tamen ut plurimum longe plus est, quod expiandum restat per non injunctas poenitentias, quam quod expiatur per injun¬ ctas : pari ratione tanto minus est obstringi coram Deo, et coram Ecclesia ad agendam poenitentiam injunctam levissimam, et forte unius horae, quam obstringi coram solo Deo ad perferendum cruciatum acerrimum mul¬ torum annorum : ut illud dici possit gravius secundum quid, hoc autem gravius simpli¬ citer. Quare qui restringit indulgentias de poenitentiis injunctis, jure censetur restrin¬ gere etiam indulgentias de non injunctis, si revera modum ponere voluit indulgentiis. Deinde responderi potest brevius et facilius : in decreto Innocentii duas restrictiones con¬ tineri, unam quoad tempus , ut non liceat Episcopis excedere unum annum in indul¬ gentiis condonandis : alteram quoad genus, sive qualitatem, ut non liceat eisdem indul¬ gentias concedere absolute, sed solum de injunctis poenitentiis ; per hoc enim omnia quae possunt fieri, argumenta cessant. Est autem hoc loco observandum, quod quam¬ vis non teneatur qui indulgentias percipit, injunctam poenitentiam explere, nisi forte indulgentia minor sit quam debitum ipsius, aut impletio poenitentiae injunctae sit una ex conditionibus expressis in litteris Pontificiis pro indulgentia obtinenda : tamen hortandi, ac monendi sunt pcenitentes, ut injunctam poenitentiam diligenter devoteque perficiant, tum quia poenitentia illa medicinalis, tum quia meritoria erit, tum quia fieri potest, ut indulgentia, quam se percepturum sperat, ob aliquod impedimentum non vere perci¬ piat; de qua re vide S. Thomam in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 3. quaest. 1. ad 4. Panor¬ mitanum in cap. Quod autem, de poenitent. et remiss. Gabrielem in supplemento 4. dist. 45. quaest. 3. art. 2. proposit. 11. Angelum in Summa, verbo Indulgentia, num. 1. Syl- vestrum, verbo eodem, quaest. 9. num. 23. et Anton. Gordub. quaest. 10. de iuduigent. coroll. 4.

Ex bis quae hactenus dicta sunt colligi po¬ test integra indulgentiae definitio, quae talis erit : indulgentia est absolutio judicialis a reatu poenae Deo debitae in foro pceniten- tiario, extra sacramentum data per applica¬ tionem satisfactionum, quae thesauro Eccle¬ siae continentur. Quod si quis definitionem extendere velit ad indulgentias, quae pro de¬ functis accipiuntur, quae sunt indulgentiae per modum suffragii, non simpliciter, et ab¬

solute, mutare poterit illud initium, est abso¬ lutio judicialis a reatu etc., et dicere, est re¬ missio poenae etc. Porro Gajetani definitio : indulgentia est absolutio a poena injuncta in foro poenitentiae, quae habetur tract. 15. cap. 2. partim videtur redundans, propter ver¬ bum, injuncta, partim deficiens, propter omissam mentionem thesauri. Definitio Do¬ minici a Soto in 4. dist. 21. quaest. 1. art. 1. indulgentia est relaxatio poenae peccato de-i bitae, quae extra sacramentum fit, nimium est diminuta, cum neque explicet, an indul¬ gentia sit proprie absolutio, neque doceat a qua poena hominem liberet, neque thesauri mentionem faciat.

CAPUT IX.

De varietate indulgentiarum.

Explicuimus hactenus de indulgentiis, an sint, et quid sint, nunc quales sint paucis expediemus. Nihil enim aliud circa indul¬ gentiarum qualitatem quaeri posse video, nisi quae sit indulgentiarum varietas. Invenio putem indulgentias quinque modis consue¬ visse concedi. Interdum enim conceduntur aliquot dies, vel anni indulgentiarum; inter¬ dum quadragenae dierum ; interdum tertia, vel quarta, vel alia peccatorum pars ; inter¬ dum indulgentia plenaria ; interdum indul¬ gentia plena, plenior, et plenissima in forma jubilaei; et rursus haec omnia vel concedun¬ tur in vita, vel in articulo mortis ; et denique vel sunt indulgentiae temporariae, vel perpe¬ tuae. Et quidem indulgentia tot dierum, vel annorum, secundum veriorem sententiam significat remissionem poenitentiae, quae per¬ agenda fuisset tot diebus, vel annis, secun¬ dum Ecclesiae ritum. Constat enim ex Ter¬ tulliano in lib. de poenitentia, et apertius ex Concilio Triburiensi can. 54. et ex lib. 19. Burchardi, poenitentibus multa fuisse impe¬ rata, multa etiam interdicta, ut exempli gra¬ tia imperabatur jejunium feria 2. 4. et 6. interdicebatur usus balnei, equitationis, uxo¬ ris etiam interdum, potissimum sacrae com¬ munionis.

Indulgentia quadragenae significat remis¬ sionem poenitentiae, quae quadraginta conti¬ nuatis diebus in jejuniis, aliisque laboriosis operibus agenda fuisset. Quae quadragena, quando imperabatur acrior, ita ut solo pane et aqua contenti esse deberent, qui eam per¬ agebant, carena dici solebat, quod videlicet

CAPUT IX.

39

carentiam omnium fere ciborum contineret. Ejusmodi carenam p ree mitti solitam ante septennem p ce n itent iam, testantur Conci¬ lium Triburiense, et Burchardus locis notatis. Porro cum indulgentia condonat aliquam partem, ut tertiam vel quartam peccatorum, nihil significatur aliud, nisi remitti poeniten-* tiam, quee pro tanta parte poenee peccatis debitee expianda necessaria fuisset. Indul¬ gentia vero plenaria totum poenee reatum tollit, qui post culpam remissam forte re¬ mansit. Denique indulgentia plenior , vel plenissima etiam in jubilaeo, revera non differt a plenaria simpliciter et absolute con¬ cessa. Neque solida est illa quorumdam dis¬ tinctio, quod plena referatur ad solam poe¬ nam peccatis mortalibus debitam ; plenior addat remissionem poenae debitam peccatis venialibus, plenissima adjungat absolutio¬ nem non solum a poena, sed etiam a culpa, saltem veniali. Posset tamen fieri ut Bonifa- cius VIII qui in extra vaganti Antiquorum, primus usus est illis vocibus , indulgentiam plenam, largiorem, et plenissimam, retulerit plenam ad remissionem totius poenitentiae injunctae; pleniorem, sive largiorem ad re¬ missionem totius poenitentiae, quae secundum canones injungi debuisset; plenissimam, ad remissionem totius poenitentiae, quae a divino judicio posset exigi. Vide de hac tota re Joannem de Turrecremata in commentar, dist. 1. de poenitentia, super illud, item in Levitico quaest. 4. Navarrum in tract. de Ju¬ bilaeo Notab. 9. et 31. et Antonium Cordu- bensem quaest. 32 de Indulgentiis.

Existit autem hoc loco dubitatio, num in¬ dulgentiae aliquot dierum, vel annorum hujus vitee, respondeat'in purgatorio relaxatio poe¬ nae totidem dierum, vel annorum. Et qui¬ dem omnes conveniunt, cum per indulgentias condonantur poenitentiae aliquot dierum, vel annorum, consequenter etiam remitti poe¬ nam purgatorii, quae poenitentiae condonatae respondet : sed utrum p (enitentia unius diei, vel unius anni in hac vita tantum reatus poenae coram Deo expiare valeat quantum expiaret unus dies, vel annus in purgatorio exactus, quaestio est. Nam Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 2. art. 1. contendit poenam purgatorii tanto esse acriorem poe¬ nis hujus vitae, ut unus dies in purgatorio exactus multo amplius de reatu poenee pec¬ catis debitae detrahat, quam multi anni vitae praesentis in poenitentia severissime agenda consumpti. Ex quo ipse colligit, neminem

quantumvis insignem peccatorem in purga¬ torio poenam daturum ad viginti annos, et fortasse ad decem vel pauciores. Sed com¬ munis sententia contrarium docet, ut videre est apud Paludanum in 4. dist. 20. quaest. 4. Adrianum in tract. de Indulg. §. Petet for¬ tasse. Navarrum de Jubilaeo Notab. 11. num. 22. Gordubensem quaest. 32. de Indulg. pro- posit. 3. et alios, quos citat Sylvester in Summa, verbo, Indulg. num. 8. Quamvis enim poena purgatorii sit acrior omnibus poenis, quas in hac vita experti sumus, ut docent sancti Patres, Augustinus in Psalm. xxxvii. Gregorius in Psalm. m. poenitentia- lem, Beda in eumdem Psalmum, Anselmus in commentar, capitis tertii prioris Epistolae ad Corinth. et Bernardus in serm. de obitu Humberti monachi : tamen ad expiandum reatum poenae efficacior est poena voluntaria hujus vitae, quam poena acrior purgatorii, quoniam hoc est tempus misericordiae, illud justitiae. Itaque in hac vita non est debitum ullum poenae tam grande, quod non possit uno die, vel etiam una hora per martyrium omnino dissolvi ; pro quo tamen solvendo in purgatorio vix multi anni sufficerent. Sic enim loquitur S. Cyprianus lib. iv. epist. 2. « Aliud est longo tempore pro peccatis cru¬ ciatum emendari, et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse ». Quod idem de vehementissima contritione dici po¬ test, de qua re multa exstant exempla in hi¬ storiis. Sed illud unum hoc loco sufficiet, quod se praesente contigisse narrat Joan. Cli- macus in libro suo de scala Paradisi, grad. 4. scribit enim latronem quemdam omni ge¬ nere scelerum coopertum tanto ardore animi peccata sua publice patefecisse, ut revela¬ tum sit sanctis aliquibus viris ea omnia con¬ tinuo illa satisfactione purgata fuisse atque deleta. Constat prseterea ex venerabili Beda lib. v. historiae Anglicanse cap. 13, aliisque probatis auctoribus, plurimas animas in pur¬ gatorio usque ad diem -judicii, id est, per multas annorum centurias cruciendas : cum tamen nulla sit multitudo, vel gravitas pec¬ catorum, quee non possit in hac vita per poe¬ nitentiam deleri non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam. Denique legimus in auctoribus gravissimis viros aliquos san¬ ctos ob unum solum peccatum non parvo tempore in purgatorio cruciatos, ut patet de Paschasio Card. Romano apud S. Gregorium lib. iv. Dialogor. cap. 40. et deSeverino Coloniensi Episcopo apudS, Petrum Damiani

40

LIBER I.

in epist. de miraculis sui temporis ad Desi¬ derium, et de sancta quadam virgine apud Gregorium Turonicum lib. de gloria Confes¬ sorum, cap. 5. In praesenti autem vita ejus¬ modi peccata levi ac brevi poenitentia dilui potuissent. Sed contra objici potest, quod aliqui homines rei sunt pcense luendae multis annorum millibus; quod probatur ex indul¬ gentiis, quae interdum continent condonatio¬ nem poenitentiae quindecim, vel viginti mil¬ lium annorum : at si longiori tempore reatus poenae expiatur in purgatorio, et non potius tempore longe, ac longe breviore, quam in hac vita, sequitur omnino multa peccata post diem judicii inexpiata mansura. Responsio. Non desunt, qui negent indulgentias illas, quae continent condonationem poenitentiae multorum millium annorum esse a Pontifi¬ cibus datas, et a quaestuariis confictas dicant. Ita sentiunt Joan. Gerson in tract. de abso¬ lutione sacramentali, et Dominicus a Soto in 4. dist. 21 . quaest. 2. artic. 1. Pontifices e- nim non solebant indulgentias concedere nisi tot annorum, quot annorum poenitentiae in¬ jungebantur : poenitentiae vero non solebant injungi nisi unius, duorum, trium, quinque, septem, decem, viginti annorum, aut ad summum per totam vitam, quae ultra cen¬ tum annos porrigi non solet. Sed quicquid de hoc sit, non videtur negandum, posse ali¬ quos reos fieri poenitentiae agendae secundum canones per spatium aliquot millium anno¬ rum. Nam si peccatis lethalibus singulis de¬ betur secundum canones poenitentia trium, vel septem annorum, quis enumeret annos poenitentiae, qui secundum canones praescribi deberent iis, qui consuetudinem habent pe¬ jerandi, vel blasphemandi ad singula prope momenta, et frequentissime homicidia, furta, sacrilegia, adulteria perpetrant, ac denique ut legimus in lib. Job cap. 15 : Bibunt quasi aquam iniquitatem (1) ? Atque huc sine dubio respexerunt Summi Pontifices, si qui sunt, qui revera indulgentias dederint decem, vel viginti millium annorum. Sed quemadmo¬ dum in hac vita poenitentia multorum anno¬ rum potest una hora persolvi, si poenitentes temporis diuturnitatem vehementia charita- tis, et extensionem poenitentiae intensione compensent : sic etiam fieri potest, ut in purgatorio diutius quidem crucientur quam in hac vita, qui cum tani ingenti debito de¬ cesserint : tamen ibi quoque acerbitatis ve¬

hementia, faciat, ut debitum viginti millium annorum, annis trecentis, vel quadringentis expiari queat.

Jam vero de alia varietate, qua dicebamus, indulgentias concedi in vita, vel in mortis articulo : nonnulla qusestio esse potest, quid intelligendum sit per mortis articulum. Sed responsio facilis est; nam si in litteris ponti¬ ficiis exprimatur mortis articulus verus, tunc sine dubio non assequitur indulgentiam il¬ lam, nisi qui revera paulo post acceptam absolutionem moritur. Si vero non exprima¬ tur, sed generatim dicatur, in mortis arti¬ culo, tum sententia communior est indul¬ gentiam obtineri etiam in mortis articulo preesumpto, quamvis revera mors non se¬ quatur. An autem qui indulgentiam conse¬ cutus est in mortis articulo praesumpto, possit rursus eamdem assequi cum iterum veniet ad mortis articulum, Doctores dissen¬ tiunt, sed istse quaestiones ut plurimum ex inspectione litterarum dissolvi possunt. Yide Navarrum de Jubikeo Notab. 30. num. 3. 4. et 5. et Cordubensem queest. 39. de Indulg.

Restat ultima varietas de indulgentiis tem¬ porariis, vel perpetuis. Dicuntur enim tem¬ porariae, quae conceduntur definito spatio temporum, quo indulgentia percipi potest, ut cum definiuntur viginti quatuor horae , vel una, aut altera hebdomada, vel integer annus, ut in jubilaeis. Perpetuae vero dicun¬ tur, quae sunt alligatae certis locis, ut Eccle¬ siis, vel altaribus, vel etiam rebus mobili¬ bus, ut Rosariis, vel Granis benedictis, sine ulla temporis determinatione, quales fue¬ runt, quas concesserunt Leo III, et Ser¬ gius II, ut annotavimus supra cap. 3.

CAPUT X.

Utilem esse indulgentiam omni hominum generi.

Jam vero de utilitate indulgentiae brevi¬ ter disserendum est, ut ad illam etiam quae¬ stionem respondeamus, propter quid, sive cujus rei gratia indulgentia detur vel acci¬ piatur. Sed de causa, cur indulgentia detur, disputandum erit paulo post, cum explica¬ bimus quid requiratur in eo, qui indulgen¬ tiam concedit. Ostendimus enim requiri duo, auctoritatem legitimam, et causam piam.

(1) Job. XV, 16.

CAPUT X.

41

Nunc solum de causa cur indulgentiae quae¬ runtur, et accipiuntur, dicendum est. Et quidem, dubitari non potest, quin potissima causa sit remissio poenae temporalis. Hic enim est fructus, haec praecipua utilitas in¬ dulgentiae. De quare id solum quaeri potest, an sit utilis omnium hominum generi remis¬ sio poenae temporalis. Lutherus enim, prae¬ ter alios errores suos, id etiam docuit, in¬ dulgentias non esse utiles nisi publicis et scelestissimis peccatoribus , ut perspicuum est ex assert. art. 18. Sed apud Catholicos res certissima est, indulgentias omnibus esse utiles, et ab iis etiam, qui perfectioni dant operam, recte quaeri, et suspici posse. Nam omnibus utile est liberari ab iis rebus, quae retardare possunt adeptionem summi boni, talis autem est reatus poenae temporalis, cum quo si quis ex hac vita migraverit, non poterit continuo pertingere ad vitam aeter¬ nam, sed expiare debebit eum reatum in lo¬ cis purgatorii. Praeterea, indulgentiae non solum expediunt ab impedimento jam dicto, sed etiam contra non impediunt ullum bo¬ num meritum, aut ullum majus bonum : ne¬ que enim prohibentur, qui suscipiunt indul¬ gentias, operam dare jejuniis , eleemosynis, precibus , aliisque operibus bonis. Quare nulla ratio est, cur non sint dicendae utiles, et salutares omni hominum generi. Sed ob¬ jiciunt aliqui : Perfectorum hominum ^non est fugere poenas, sedeas potius quaerere, tum ob exercitium patientiae, tum ob imita¬ tionem Christi patientis : Christus enim passus est pro nobis , relinquens nobis exemplum , ut sequamur vestigia ejus-( 1). I Pet. ii. Respon¬ sio. Perfectorum est non fugere poenas, quae juvant ad promerendum Deum, et promo¬ vent ad salutem citius acquirendam, quale est martyrium , et aliae poenae sponte sus¬ ceptae, atque ad ejusmodi poenas libenter perferendas sanctus Petrus adhortatur. Est tamen perfectorum fugere debitum poenae, cum per illud impediantur et retardentur, ut diximus, ab ingressu patriae coelestis. Irnmo propterea quaerunt poenas hujus vitae, et se¬ veram poenitentiam agunt, ut liberentur a reatu illo, et non cogantur post mortem diu¬ tius in purgatorio poenas dare. Quare liben¬ tissime propter eamdem causam suscipiunt indulgentias, ut tanto facilius a reatu illo expediantur.

Objiciunt rursus; Indulgentia non est opus

meritorium, sed solum satisfactorium, non igitur utilis est perfectis, qui modica, vel nulla satisfactione indigent. Responsio : In¬ dulgentia per se non est meritoria, sed sa- tisfactoria : tamen meritoria etiam esse po¬ test ratione operis injuncti. Si quis enim ex charitate Dei injuncta opera exequatur, je- , junia, eleemosynas, preces et similia, sine dubio per haec opera ex charitate facta me¬ ritum non exiguum sibi parabit. Ipsa quoque susceptio indulgentiae meritoria erit, si quis eam ex amore Dei suscipiat, ut expeditus reatu illo poenae liberius ad ipsum Deum vi¬ dendum, et perpetuo laudandum evolare possit. Et quamvis viri perfecti modica sa¬ tisfactione egeant, tamen rari sunt, qui non aliqua egeant, ac per hoc non sint illis etiam utiles indulgentiae.

Denique objiciunt ex communi sententia utilius esse pro se propriis operibus satisfa¬ cere, quam alienam satisfactionem quaerere. Responsio : Utilius quidem est, et tutius pro se satisfacere, quam indulgentias quaerere, sed utroque utilius est illud facere, et istud non omittere ; et hoc est, quod boni aucto¬ res consulunt, ut qui suscipiunt indulgen¬ tiam , non cessent a poenitentiae fructibus producendis, qui meritorii, et medicinales plerumque esse solent, et utilius est, duo¬ bus pedibus iter facere, quam uno tantum.

Praeter hanc utilitatem sunt etiam aliae adjunctae, quando in forma jubilaei indul¬ gentiae publicantur. Nam et datur facultas eligendi confessarium, ex approbatis tamen, juxta decretum Concilii Tridentini sess. 23. cap. 13. nam alioqui non judicantur idonei confessarii, et Summus Pontifex in jubilaeis non permittit facultatem non idoneos eli¬ gendi. Item datur auctoritas confessariis ab¬ solvendi a multis casibus reservatis, multis¬ que censuris ecclesiasticis, necnon vota non¬ nulla in alia pia opera commutandi, atque alia id genus, quae notissima sunt. Sed exi- stunt hoc loco dubitationes duae.

Prima. Si quis tempore jubilaei absolutio¬ nem a reservatis accipiat, et postea tamen negligat ea perficere, quae ad indulgentiam consequendam necessaria sunt, an absolutio illa rata sit. Responsio communis est, ratam esse, quoniam absolutio non pendet a futura conditione, neque pendere potest.

Altera dubitatio. Si quis spe futuri jubilaei in peccatum reservatum sponte incidat, an

(1) I Pet. II, 22.

42

LIBER I.

ab eo peccato possit absolvi? Respondent aliqui, non posse, in quibus est S. Antoni¬ nus 1 par. tit. 10. cap. 3. § . Sed alii con¬

tra sentiunt, ut Navarrus in tract. dc jubi¬ laeo, Notab. 34. num. 4 et 6. Cordubensis quaest. 37. de Indulgent. proposit. 3. et alii.

CAPUT XI.

Quis possit indulgentias concedere.

%

Sequitur nunc, ut explicemus, quid re¬ quiratur ad hoc ut indulgentia rata sit, tum ex parte concedentis, tum ex parte sus¬ cipientis. Et quidem ex parte concedentis duo requiri videntur, auctoritas legitima, et causa justa : ex parte suscipientis alia duo, status gratiae, et executio operis injuncti. De quibus ordine dicendum erit. Principio igi¬ tur auctoritatem requiri extra controversiam est, nam absolvere, vel ligare non potest, nisi is, qui jurisdictionem babet ; indulgen¬ tias autem dare, absolvere est, ut supra de¬ monstravimus ex cap. Quod autem, de poe- nit. et rerniss. Pimterea, distribuere bona communia non potest nisi magistratus, vel princeps, cui bonorum communium admi¬ nistratio, et dispensatio credita est : Indul¬ gentiae vero praeter absolutionem, continent etiam applicationem thesauri spiritualis, ut ostendimus loco notato. Porro haec auctori¬ tas potissimum residet in Summo Pontifice, ac propterea potest ipse indulgentias etiam plenarias omnibus fidelibus elargiri. De qua re nulla dissentio est. Nam constat Apostolo Petro, cui Summus Pontifex succedit, pro¬ prie dictum esse a Domino Matth. xvi. Quod- curnque solueris etc. (1). Deinde constat ex jure Canonico, cap. Cum ex eo, de poenit. et rerniss., in Summo Pontifice ad indulgentias concedendas esse plenitudinem potestatis. Denique constat, re ipsa frequentissime Sum¬ mos Pontifices indulgentias plenarias con¬ cessisse.

De episcopis, ac metropolitanis res est etiam extra controversiam, posse illos in sua dioecesi, istos in sua provincia, indulgentias tribuere, sic tamen, ut indulgentiam unius anni in die Dedicationis Ecclesiae vel quadra¬ ginta dierum aliis temporibus, de injunctis poenitentiis non excedant. Ita enim habemus cap. Cum ex eo, et cap. Nostro, de poenit. et rerniss. et cap. Indulgentiae, eodem in 6.

Nec minus certum est, non requiri potesta¬ tem ordinis, sed solam potestatem jurisdic¬ tionis ad indulgentias concedendas. Proinde poterit Pontifex Maximus, vel episcopus in¬ dulgentias concedere, etiam si nondum sit sacris Ordinibus insignitus, ut docet S.Thom. in 4. dist. 20, quiest. 1. art. 4. quaestiun¬ cula 2. Neque amittitur haec potestas per peccatum lethale, ut idem S. Thomas docet in eodem art. 4. quaestiunc. 4.

De legatis apostolicis, posse eos concedere ex commissione speciali, vel generali Summi Pontificis indulgentias in omni loco, ad quem suae legationes se extendunt, nemo dubitat. Summum poenitentiarium, posse concedere centum dies indulgentiae testatur Petrus Pa- ludanus in 4. dist. 20. queest. 4. art. 2. quod idem de aliis Cardinalibus testatur Navarrus in tract. de Jubilaeo, Notab. 31. num. 17. quamvis id magis consuetudine, quam lege nitatur. Atque haec quidem videntur esse certa et rata. Nunc de iis, quae dubia sunt breviter disseremus. Primum igitur de con¬ cilio generali quaeri potest, an possit plena¬ rias indulgentias dare. Id enim affirmant Felinus, in serm. de indulgent. num. 28. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 1. art. 4. Navarrus de Jubilaeo, Notab. 31. num. 2. et Cordubensis quaest. 12. dc indul¬ gent. proposit. 8. Quamvis autem neminem legerim, qui expresse doceat concilium ge¬ nerale non posse id facere : tamen videntur hoc sentire omnes alii auctores, qui scribunt ad solum Pontificem Summum spectare po¬ testatem concedendi plenarias indulgentias, et de concilio generali nihil dicunt. Et sane verissima mihi esse videtur posterior haec sententia; Nam nullum hujus rei exemplum habemus, nisi Concilii Basileensis sess. 24. quod Concilium eo tempore schismaticum erat, neque ejus decreta, et multo minus exempla certam fidem faciunt. Concilium autem Constantiense sess. 17. prope fin. in¬ dulgentias concedit non plenarias, sed so¬ lum centum, vel quadraginta dierum ; quod recte poterat facere, cum in eo concilio es¬ sent multi non solum Episcopi et Archiepi- scopi sed etiam Cardinales. Praeterea primus, qui docuit a concilio generali concedi posse plenarias indulgentias, et quem Felinus alii¬ que secuti sunt, Panormitanus fuit in serm. habito in Synodo Basileensi, ut Felinus refert. Quid autem mirum si Panormitanus hoc doc uit

(1) Mat. XYI, 19.

CAPUT XI.

43

in eo loco, ubi concilium supra Papam esse clamabant omnes? Postremo concilium ge¬ nerale, 'secluso Papa, non habet Papalem auctoritatem, nec formaliter, nec eminenter, nec ullo alio modo, ut rectissime Cajetanus docet et probat tract. 1. de auctoritate Papa), et Concilii cap. 11 et 12. et tract. 2. cap. 6. et nos etiam docuimus, et probavi¬ mus in lib. ii de Conciliis cap. 16. Non igi¬ tur potest Concilium, secluso Papa, ea facere, quae proprie ad Summum Pontificem perti¬ nent, sed ea solum, ad quae se extendit epi¬ scopalis auctoritas. Constat autem non posse Episcopos, etiam multos simul conjunctos indulgentiam dare, nisi unius anni, vel qua¬ draginta dierum, ut expresse habetur cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. et cap. 1i:k dulgentiae, eodem in 6.

Altera dubitatio est de jure, quo Episcopi possunt indulgentias elargiri. Aliqui enim existimant, Episcopos jure divino id posse, alii negant. Sed haec quaestio ex alia pendet, utram jurisdictionem Episcopi accipiant a Deo immediate, an vero per Summum Pon¬ tificem. Quam quaestionem nos explicuimus in lib. iv de Summo Pontifice, cap. 23 et duobus sequentibus, neque est cur hoc loco eadem repetamus. Igitur juxta ea, quae loco notato diximus , existimamus Episcopos a Summo Pontifice jurisdictionem omnem, ac per hoc potestatem indulgentias conferendi accipere. Cujus rei argumentum est etiam, quod videamus a Summo Pontifice restric¬ tam et limitatam Episcopis hanc potestatem fuisse ; neque dubium est, quin ab eodem penitus tolli, vel etiam augeri et extendi possit. Quod si adeo immediate illam habe¬ rent, posset quidem Summus Pontifex inter¬ dicere illis usum ejus potestatis, tamen si obstinate ea uti vellent, non posset Summus Pontifex impedire, quominus ratum esset, quod illi fecissent. Quemadmodum cum Pon¬ tifex alicui Episcopo interdicit, ne utatur facultate, quam habet a Deo, conferendi sa¬ cramentum Confirmationis vel Ordinis, pec¬ cat quidem Episcopus non obtemperans Pon¬ tifici Maximo, tamen collatio ilia sacramenti Confirmationis vel Ordinis rata est : neque videtur posse reddi ulla ratio, cur possit Summus Pontifex efficere, ut indulgentia ab Episcopo concessa non sit rata, et non pos¬ sit idem efficere de collatione sacramenti Confirmationis, vel Ordinis, nisi quia prio¬ rem potestatem habent Episcopi a Pontifice, posteriorem a Deo,

Tertia quaestio est de abbatibus, parochis, aliisque sacerdotibus, an possint indulgen¬ tias tribuere ; Nam abbates jurisdictionem habent in suos monachos, non secus ac Epi¬ scopi in populum. Solent etiam tum abbates, tum alii ordinum religiosorum praepositi communicare cum aliis merita, et satisfac¬ tiones suorum ordinum : quod nihil esse vi¬ detur aliud, nisi indulgentias quasdam 'tri¬ buere. Denique Angelus in Summa, verbo, Indulgentia, num. 5. et Bartholomeus Fumus in Summa, verbo, Indulgentia, num. 2. do¬ cent, omnes parochos, aliosque sacerdotes, qui jus habent confessiones audiendi, posse in ipso sacramento Confessionis indulgen¬ tias concedere, remittendo id quod superest expiandum, quando minor poenitentia injun¬ gitur, quam ut sufficiat ad totam poenam peccatis debitam exhauriendam, et adducunt pro hac sententia Innocentium in comment. cap. Cum exeo, de poenit. et remiss. Panor¬ mitanum in cap. Sicut dignum, de homic. volunt, et alios juris canonici interpretes. At sententia, communis contrarium docet; nul¬ los omnino sacerdotes Episcopis inferiores posse jure communi tribuere indulgentias, sed solum ex commissione Pontificis Maximi, vel Episcoporum. Nam exstat expressus tex¬ tus juris, cap. Accedentibus, de excess. praelatorum, ubi habetur, non licere abba¬ tibus, neque aliis quibuscumque inferioris ordinis, quam episcopalis, indulgentias con¬ cedere.

Praeterea S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 4. quaestiuncula 1. pulchre docet, nullos esse absolute praelatos, nisi Episcopos, ipsi enim sunt rectores integri populi, et quasi reges in parvo regno, atque itapraesunt hominibus omnium ordinum, aetatum, se¬ xuum , conditionum; abbates autem sunt quasi patres unius familiae, ac domus, et praesunt solis monachis. Parochi quoque non praesunt, nisi uni paroecia) quasi uni familiae: potestas autem dispensandi thesaurum Ec¬ clesia) non convenit nisi veris praelatis, qui sunt principes populi Dei. Quare tum ipsi abbates, tum parochi, aliique omnes sive clerici, sive laici, sive regulares, sive sa)cu- culares aliquo modo subjiciuntur Episcopo, et ideo participes fieri possunt indulgentiae ab Episcopo in commune propositae, ut docet Paludatius in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 3. conci. 1. sicut etiam tenentur, licet alias re¬ gulares ut plurimum sint exempti, dies festos ab Episcopo toti civitati indictos observare.

u

LIBER I.

Verum tamen est, quod si opus injunctum ab Episcopo pro indulgentia consequenda, non possit impleri a regularibus absque prae- positi facultate, tenentur eam facultatem a praeposito petere, si velint indulgentiae par¬ ticipes fieri; non enim debet regularis ob¬ servantia propter assequendas indulgentias violari, vel relaxari, ut monet S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 5. quaestiuncula 2. Neque his repugnat communicatio illa me¬ ritorum, vel satisfactionum, quos praepositi ordinum religiosorum bene merentibus de ipso ordine concedere solent. Illa enim com¬ municatio non est indulgentia, ut perspi¬ cuum est, tum quia non absolvit a poeniten¬ tia injuncta a sacerdote in sacramento Poe¬ nitentiae, tum quia non communicat merita, vel satisfactiones jam praeteritas, cum illae si superfluae fuerunt, in thesauro reconditae sint, sed solum futuras post illam communicatio¬ nem : tum quia ista communicatio magna ex parte prodest per modum impetrationis , quod non convenit indulgentiis. Orant enim religiosi assidue pro sua congregatione, pro amicis et benefactoribus, et pro aliis, vel personis, vel necessitatibus ad intentionem praepositorum. Neque Innocentius, aut Pa¬ normitanus ab Angelo, et Bartholomeo alle¬ gati loquuntur de indulgentiis, sed solum dicunt, posse parochum, et alios confessarios injungere poenitentiam minorem, quam ca¬ nones praescribant, si eis videatur ita esse faciendum justis de causis. Sed hoc non est dare indulgentiam, quia quod minus illi in¬ jungunt, expiandum erit, vel in hac vita per opera poenalia sponte assumpta, vel in pur¬ gatorio. Vide Silvestrum verbo, Indulgentia n. 12. Gordubensem de Indulgent. quaest. 12. et Navarrum de Jubilaeo Notab. 31. num. 9.

CAPUT XII.

An requiratur causa justa , ut indulgentia sit

rata.

Disseruimus de auctoritate, nunc de causa disserendum est. Nam haec duo requiri di¬ ximus, ut indulgentia rite, concedatur. Ac ut sejungamus certa ab incertis, convenit primo inter omnes scriptores, sine justa cau¬ sa ratam esse indulgentiae concessionem, quo ad ea, quae pendent ex solo jure eccle¬ siastico, qualia sunt privilegia eligendi con- fessarium, qui possit etiam a reservatis pec¬ catis absolvere , et alia id genus. Docet

Navarrus de Jubilaeo, Notab. 15. num 12. et Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 2. art. 2. conci. 2. et ratio est, quoniam cum Summus Pontifex dispensat in jure eccle¬ siastico, dispensatio est rata, etiamsi non adsit causa justa. Satis enim est, si constet, eum voluisse dispensare, cum id totum ab ejus arbitrio et voluntate dependeat.

Secundo convenit inter omnes, sine justa causa, indulgentiam non esse ratam, quod attinet ad expiandum reatum poenae co¬ ram Deo, vel in hac vita, vel in alia. Docent S. Thomas, S. Bonaventura, Durandus, Ga- briel, et alii, in 4. dist. 20. et recentiores omnes. Ratio vero est, quoniam haec poena expianda est jure divino, non potest autem Summus Pontifex sine justa causa dispensare in iis, quae aliquo modo pertinent ad jus di¬ vinum, quoniam minister Dei est, non do¬ minus. Id quod etiam videmus accidere in dispensatione juramenti, et voti ; relaxat enim obligationem nomine Dei, quando cau¬ sam habet ejusmodi, ut credibile sit id pla¬ citurum Domino. Quod si pro arbitrio, sine ulla justa causa dispenset, Deus non habet ratam dispensationem. Praeterea Summus Pontifex non solum non est supra jus divi¬ num, ut possit illud pro arbitrio tollere, sed neque est Dominus, sed dispensator thesauri spiritualis, dispensator autem fidelis, et pru¬ dens esse debet, alioqui non dispensator, sed dissipator dicendus erit. Quare Clemens VI, in extravaganti, Unigenitus, cum scribit, Summum Pontificem posse thesaurum spi¬ ritualem dispensare, addit, justis ex causis, et post finem Concilii Constantiensis in Con¬ stitutione Martini V, interrogari jubentur suspecti de fide, an credant, Summum Pon¬ tificem indulgentiam justis de causis posse concedere ; et semper in litteris indulgen¬ tiarum exprimitur causa, cur indulgentiae concedantur. Denique cur dicuntur in Con¬ cilio Lateranensi generali sub Innocentio III indulgentiae quaedam non solum indiscretae, sed etiam superfluae, nisi quia otiosae, ina¬ nes, et irritae sunt? de quibus, recte dici po¬ test illud S. Cypriani serm. de lapsis, Irrita pax, perniciosa dantibus, et nihil accipienti¬ bus profutura.

Tertio convenit inter omnes, ad justam causam non requiri, ut opus injunctum sit in se ita satisfactiorum, ut plene compenset debitum poenae, quod remittitur per indul¬ gentiam; tunc enim indulgentia non esset remissio. Quaestio igitur in eo solum versa-

CAPUT XII.

45

tur, an ad justam causam requiratur pro¬ portio aliqua operis injuncti cum indulgentia, ita ut pro majori indulgentia major causa requiratur, an vero possit pro opere minimo dari indulgentia maxima. De qua re duae sunt opiniones; prior est eorum, qui docent, non requiri proportionem ullam, sed satis esse, si causa sit pia, id est, modo non con¬ cedatur indulgentia pro opere malo, vel pro opere mere temporali, aut pro opere vano, et nihil ad divinam gloriam pertinente, sed pro quocumque opere, quod ad honorem Dei, vel Ecclesiae utilitatem cedat, indulgen¬ tia rata erit. Ita docuit S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 3. quaestiuncula 2. Duran¬ dus, et Paludanus in eadem distinet. 20. quaest. 4. S. Antoninus l.par. tit. 10. cap. 3. §. 1. Joannes de Turecremata in comment. dist. 1. de poenit. can. Quis aliquando, §. Item in Levitico, quaest. 4. Glossa in extra- vagantem Bonifacii VIII. Antiquorum, de poenit. et remiss. Silvester in summa, verbo, Indulgentia, num. 19. JoanTabiensis, verbo, Indulg. num. 10. et noster Gregorius de Va¬ lentia in tract. de Indulg. cap. 7. Rationes hujus sententiae ducuntur fere omnes ab usu Ecclesiae. Nam videmus pro eadem causa dari indulgentias, aliquando majores, ali¬ quando minores. Item videmus interdum pro causa levissima dari indulgentias maxi¬ mas, ut cum datur indulgentia plenaria om¬ nibus, qui ante fores Basilicae S. Petri ad- stant, dum Summus Pontifex in die Paschae populo solemniter benedicit. Ad haec si in¬ dulgentiae, sine causa satis magna concessae, non essent ratae, Christianus populus a Pa¬ storibus suis graviter deciperetur, quod non videtur ullo modo asserendum . Praeterea commune pronunciatum theologorum est, indulgentias valere, quantum sonant : igitur si pro levissima causa indulgentia maxime in litteris pontificiis dari significetur, indul¬ gentia illa rata esse debebit. Denique indul¬ gentiae non nituntur ista causa operis injun¬ cti, quamvis haec etiam adesse debeat, sed thesauro infinito meritorum Christi, et San¬ ctorum, quae est causa sufficiens, immo su¬ perans, et trascendens omnem indulgentiae condonationem.

Posterior sententia est aliorum, qui con¬ tendunt ad justam causam requiri aliquid non solum pium et utile, sed etiam quod proportionem habeat cum indulgentia; ita ut non sit ratum, si detur, pro causa levis¬ sima indulgentia maxima. Ita docent ex ve¬

teribus Scholasticis S. Bonaventura in 4. distint. 20. par. 2. quaest. ult. Richardus in eadem 'dist. 20 quaest. ult. Augustinus de Ancona in Summa de potestate Ecclesiae quaest. 30 art. 4. et 5. Joan. Gerson in tract. de Absolutione sacramentali. Gabriel in sup¬ plemento 4. dist. 45. quaest. 3. art. 1. et in Canonem Missae lect. 57. Ex auctoribus no¬ stri saeculi idem docuit Adrianus Papa in 4. in tract. de Indulg. Gardin. Gajetanus in tract. de causa Indulgentiae, et in alio tra¬ ctatu ad Julium Medicem cap. 8. Joan. Ma¬ jor in 4. dist. 20. quaest. 2. Martinus Lede- smius par. 2. 4. sent. quaest. 27. art. 2. Dominicus a Soto in 4. dist. 21 q. 2. art. 2. Petrus a Soto lect. 2. de Indulg. Navarrus de Jubilaeo Notab. 5. num. 3. et 4. Cordu¬ bensis quaest. 20. de Indulg. His addi pos¬ sunt Innocentius in cap. Quod autem, de poenit. et remiss. et Felinus in serm. de In¬ dulgentiis. Hujus posterioris sententiae ra¬ tiones hae sunt. Prima, quoniam videntur abuti vocabulis, qui dicunt, requiri justam causam ad concessionem indulgentiarum, et tamen volunt pro opere quocumque etiam levissimo concedi posse indulgentiam maxi¬ mam quomodo enim justa causa dici potest, quae nullam habet proportionem cum effe¬ ctu ? Secunda, quoniam non solum infidelis dispensator dicitur, qui nulla de causa do¬ nat bona domini sui, sed etiam qui pro re minima profudit, ac prodegit thesauros pre¬ tiosos ejusdem domini sui. Tertia, quoniam si pro quacumque pia causa concessae in¬ dulgentiae, ratae essent, nullae dici possent superfluae, vel indiscretae, cum semper sit in promptu aliqua pia causa, quae allegari possit. Quarta, quoniam non est dissimilis indulgentiae, largitio dispensationi votorum. In votis autem conveniunt omnes, non pos¬ se dispensari nisi pro maxima causa, quae magis placeat Deo, quam ipsa impletio voti. Quinta, quoniam si esset vera ea sententia, posset Summus Pontifex in momento liberare omnes animas purgatorii : quia posset dici non deesse causam piam, cum ad gloriam Dei pertineat, ut tot animae citissime volent ad ccelum, ubi perpetuo Deum laudabunt. Possunt fortasse conciliari hae sententiae ali¬ quo modo : sed absolute posterior, ut est communior, ita etiam verior mihi esse vide¬ tur. Sed ut magis res explicetur, observan¬ dum est primum, ad causam justam ut plu¬ rimum duo requiri, primo finem aliquem pium, ac Deo gratum, cujus assecutio magis

46

LIBER I.

placeat Deo, quam pcenitentialis satisfactio, quse per indulgentiam relaxatur. Is enim fi¬ delis, et prudens est dispensator coelestis thesauri, qui fideliter agit causam domini sui, et juxta ejus voluntatem operatur. Se¬ cundo opus aliquod, per quod revera finis ille probabiliter obtineri possit. Nam si finis quidem valde placeat Deo, sed per opus in¬ junctum nullo modo valeat obtineri, non vi¬ detur justa causa dandee indulgentiee. Ut exempli gratia, si detur indulgentia plenaria iis, qui semel recitant orationem Dominicam pro conversione haereticorum causa non vi¬ debitur justa ; quoniam tametsi conversio hsereticorum res est maxima, et Deo gratior, quam pcenitentialis satisfactio multorum fi¬ delium, tamen non est probabile converten¬ dos haereticos per eam solam, brevissimam- que orationem . Quomodo etiam si detur indulgentia iis, qui nummum unum, expo¬ nent pro recuperanda Hierosolyma, non vi¬ debitur justa causa tantae indulgentia;, quia opus illud non est ejusmodi, ut per ipsum Hierosolyma recuperari possit. Observandum est secundum, non requiri ad proportionem causee cum indulgentia, ut opus injunctum sit in se valde meritorium, velsatisfactorium, vel difficile, et laboriosum, quamvis haec etiam spectari debeant, sed requiri, ut sit medium aptum, atque utile ad consequen¬ dum finem, cujus gratia conceditur indul¬ gentia. Itaque fieri potest, ut per opus in se satis leve et facile magna indulgentia acquiri possit ; quoniam opus illud leve, ac facile est medium ad finem Deo gratissimum asse¬ quendum. Talis est exempli gratia, assisten¬ tia illa prae foribus Basilicae S. Petri Romae, dum Suihmus Pontifex solemni caeremonia populo benedicit. Illam enim assistentiam prior opinio rem levissimam et causam minimam appellabat, talis enim est si per se absolute consideretur. At eamdem assisten¬ tiam t posterior opinio magnam causam et justam esse diceret, quoniam frequentia illa populi eo tempore medium est aptum, et utile ad protestationem fidei de capite Ec- clesia3, atque ad honorem sedis Apostolicae, qui est finis illius indulgentiae. Observandam est tertio, non eodem modo judicandum esse de causa indulgentiae, cum datur uni alicui particulari, et cum datur in commune multis. Nam cum datur uni particulari, oportet ut opus injunctum illi soli, sit proportionatum fini, cujus gratia datur indulgentia : ac cum datur in commune multis, non est necesse, ut

opus singulorum, sed tantum ut opus omnium simul sit proportionatum fini. Atque hinc accidere potest, ut indulgentia maxima sit justissima, etiamsi opus injunctum singulis videatur leve. Exempli causa, si necesse sit aedificari basilicam, vel xenodochium, et de¬ tur indulgentia septem, vel decem annorum, vel etiam plenaria conferentibus certam auri summam : si respiciatur opus singulorum, non videbitur causa justa, sed tamen si tota summa ab omnibus collata consideretur, jam erit justa causa, quia poterit iis sumpti¬ bus aedificari basilica vel xenodochium, quae aedificatio erit gratior Deo, et utilior Eccle¬ siae, quam pcenitentialis satisfactio, quae per indulgentiam relaxatur . Observandum est quarto, supra dictum esse, plerumque in causa justa duo contineri, finem, et media ad finem : quoniam aliquando solus finis sa¬ tis esse videtur, sine ullis mediis, id est, sine aliquo opere injuncto, quando videlicet finis non pendet ab aliquo opere, et perse suflicit ad indulgentiam justam efficiendam. Sic olim ad petitionem Martyrum (ut supra ex Tertulliano , et Cypriano prabavimus) da¬ bantur indulgentiee sine aliquo opere injun¬ cto, cjuia judicabat Ecclesia satis magnam causam esse, petitionum Martyrum, ut vide¬ licet homines ad martyrium accenderentur, cum viderent tanti fieri martyrum preces. Vocantur autem in his locis martyres, qui in carceribus inclusi, et jam aliquid passim fuerant ob confessionem fidei, et consumma¬ tionem martyrii expectabant. Quomodo et¬ iam in articulo mortis hominibus bene me¬ ritis de Ecclesia dantur aliquando indulgen¬ tiee, neque opus ullum injungitur, quia videtur causa esse satis justa ipsa necessitas extrema conjuncta cum praecedentibus me¬ ritis. Ita legitur Gregorius VII indulgentias sine ullo injuncto opere dedisse, lib. i. epist. 34. lib. ii. epist. 61. et lib. vi. epist. 13. Ita¬ que sine opere injuncto concedi potest ali¬ quando indulgentia, sine causa vero, eaque justa et rationabili numquam potest. Obser¬ vandum est ultimo, justam quidem semper causam requiri, sed non esse . subditorum judicare, utrum causa sit justa, vel injusta : debent enim simpliciter existimare justam esse. Nihilominus tamen sicut probandum non est, quod, aliqui pro zelo, sed nimio fortasse de indulgentiis quibusdam, levibus de causis concessis obloquuntur, quod fa¬ ciunt Joan. Gerson in tract. de Absolutione sacramentali, Dominicus a Soto in 4. dist.

CAPUT XII.

47

21. qusest. 2. art. 2, conclus. 5. et Andreas Yega in Concilium Tridentinum lib. xm. cap. ultimo. Sic laudandas merito est Cle¬ mens VIII Pontifex Maximus, qui nunc se¬ det, quod decretum Concilii Lateranensis sub Innocentio III de moderandis indiscretis indulgentiis, et decretum Concilii Tridentini sess. 25. de revocandis indulgentiis ad vete¬ rem, et probatam Ecclesiae consuetudinem, exeeutioni mandare studet. Veteres enim parcissimos fuisse in indulgentiis conferendis notissimum est. Siquidem Sergius II (ut ci¬ tavimus cap. 3.) trium tantum annorum in¬ dulgentiam dedit ; et Paschalis II quadra¬ ginta solum dierum. Testatur quoque Inno¬ centius III capite, Cum ex eo, de pcenitent. et remiss. Apostolicam Sedem solitam esse ordinarie non extendere indulgentias ultra condonationem poenitentia} unius anni, vel quadraginta dierum ; et juxta hoc Innocentii dictum, Nicolaus IV in indulgentiis variis, quas concessit Ecclesia} sanctae Praxedis, quae leguntur in introitu cappfillee S. Zeno¬ nis, numquam excedit annum unum, vel dies quadraginta. Denique S. Thomas in 4. dist. 20. qua}st. 1. art. 3. quaestiuncula 2. ad 4. scribit, venientibus ad limina Apostolorum ex regionibus ultramarinis dari indulgentiam quinque annorum; ex regionibus ultramon- tanis, trium annorum, ex aliis locis vicinio¬ ribus, unius anni dumtaxat.

Ex bis ad argumenta pro priore opinione facile responderi potest. Ad illud, quod pro¬ pter eamdem causam dentur indulgentiae modo majores, modo minores, responderi potest, id posse accidere duplici de causa : aliquando enim datur indulgentia minor, quam pro magnitudine causae dari posset, et hoc modo datur pro eadem causa modo major, modo minor indulgentia, et num¬ quam superat indulgentiae magnitudo ma¬ gnitudinem causa}. Potest etiam fieri, ut idem opus bonum sit uno tempore magis proportionatum fini, cujus gratia datur in¬ dulgentia, et magis utile, vel necessarium, quam alio tempore, ut vigente magna ne¬ cessitate eadem eleemosyna plus conferet ad subsidium pauperum, quam si ea charitas annona} non vigeret : et imminente gravis¬ simo periculo eadem oratio cum eodem je¬ junio, et eleemosyna magis necessaria erit ad placandum Deum, quam si illud pericu¬ lum non immineret. Ex quo sequitur, ut idem sit opus bonum secundum se, sed ex accidente diversum, et causa revera non sit

eadem, et ideo non sit mirum, si dentur va¬ rice indulgentiae pro illo opere, quod uno tempore majorem causam, alio tempore mi¬ norem offert.

Ad aliud, quod pro causa levissima dentur indulgentice maximse, jam supra responsum est, id fieri, quoniam causa, quse est in se levissima, si attendatur labor, aut sumptus, aut aliquid ejusmodi, sa}pe maxima est, si consideretur proportio ad finem, ad quem obtinendum indulgentice proponuntur.

Ad tertium illud de populi deceptione re¬ spondemus, ut plurimum nullum esse dece¬ ptionis periculum^ quoniam non existimamus, indulgentias a Sede Apostolica sine justa causa dari ; tamen sicut potest fieri, ut ali¬ quando indulgentia non sortiatur effectum ob defectum ejus, qui illam suscipit, vel ob defectum auctoritatis in eo, qui illam con¬ cedit, ita non debet videri absurdum, si ali¬ quando idem accidat ob defectum causce, et Christianus populus non ignorat ad fidem pertinere, ' quod sit in Ecclesia potestas in¬ dulgentias concedendi, non autem quod in particulari non possit fieri, ut indulgentia vel non sit rata, vel non prosit, et ideo sic accipiunt prudentes Christiani Pontificias indulgentias, ut simul etiam studeant dignos poenitentiae fructus ferre, ac pro suis pecca¬ tis Domino satisfacere.

Ad quartum de illo communi pronuntiato, indulgentiae tantum valent, quantum sonant, respondemus, pronuntiatum illud verissi¬ mum esse, sed intelligi de indulgentia, cui non desunt necessariae conditiones, auctori¬ tas in concedente, charitas in suscipiente, et justitia, ac pietas in causa. Fuit autem celebris apud veteres scholasticos quaestio illa, an indulgentiae tantum valeant, quan¬ tum sonant, vel quantum ab Ecclesia prae¬ dicantur, propter nonnullos errores, qui tunc vigebant, cum alii dicerent, indulgentias non valere nisi pro mensura devotionis, alii tan¬ tum valere quantum opus injunctum ex sc ad satisfaciendum prodest, alii tantum va¬ lere coram Ecclesia, non coram Deo. Qui errores a S. Thoma, aliisque veteribus con¬ futati, extincti jam sunt.

At postremum de thesauro meritorum Christi, et sanctorum, qui dicitur esse veru causa indulgentiarum, respondemus : the¬ saurum meritorum Christi, et sanctorum esse veram causam, cur indulgentiae concedi possint : sed praeter istam causam requiri aliam, quae moveat ad dispensandum the-

48

LIBER I.

saurum hoc tempore potius quam alio, et nunc magis nunc minus liberaliter ; non enim debent Pontifices relaxare poenitentia- lem satisfactionem, neque recurrere ad the¬ saurum, nisi quando judicant id esse neces¬ sarium;, vel utile ad gloriam Dei, et anima¬ rum salutem.

CAPUT XIII.

De dispositione suscipientis indulgentias.

In eo, qui cupit revera fructum ex indul¬ gentiis capere, duo requiri diximus, ut sit in statu gratiae, et ut perficiat quod pro indul¬ gentia fuerit injunctum. Et quidem exigi statum gratiae docent communiter Theologi in 4. dist. 20. et ratio est apertissima, quo¬ niam indulgentia cum remittat reatum poenae temporalis relictum post remissionem culpae, sine dubio requirit, ut culpa sit jam remissa, ac per hoc translatus sit homo per infusio¬ nem gratiae, et charitatis de statu peccati in statum filiorum Dei. Praeterea nulla ratio patitur, ut poena remittatur ei, qui adhuc haeret in culpa ; vel debitum illi condonetur nomine Dei, qui adhuc est aversus a Deo, et hostis, ac inimicus. Denique nomen ipsum indulgentiae, ut initio diximus, sonat pater¬ nam facilitatem in filios, quae non debet esse communis cum servis, maxime fugiti¬ vis, quales sunt omnes, qui Deo deserto dia¬ bolum sequuntur. Pari ratione exigi, ut opus injunctum perficiatur, convenit inter omnes ut patet ex S. Thoma in 4. dist. 20. quaest. t. art. S. quaestiuncula 3. et ex aliis. Sed his positis tamquam certis et exploratis multae supersunt quaestiones. Prima est, an requi¬ ratur status gratiae solum eo tempore quo percipitur indulgentia ; an etiam cum per¬ ficiuntur opera injuncta, vel etiam cum primum indulgentiae pronuntiantur, aut ea¬ rum litterae recipiuntur. Nam Cajetanus tract. 10. quaest. 2. et tract. 13. cap. 9. Pe¬ trus de Soto lecfc. 3. de Indulg. et alii con¬ tendunt non requiri statum gratiae, cum in¬ dulgentiae publicantur, vel litterae indulgen¬ tiarum recipiuntur, nisi forte idem sit tem¬ pus publicationis et perceptionis : ut cum in sacello Pontificio dantur indulgentiae omni¬ bus, qui divinis officiis in eo loco interfue¬ runt, tamen requiri statum gratiae non so¬ lum, cum indulgentia percipitur, sed etiam cum perficitur opus injunctum. Ratio hujus sententiae est, tum quia in ipsis litteris pon¬

tificiis, ut plurimum exprimitur, indulgen¬ tias concedi iis, qui vere pcenitentes eccle¬ siam visitaverint, aut tale, vel tale opus fe¬ cerint ; tum etiam quia indulgentia non ac¬ quiritur, nisi per opera viva vere meritoria, et satisfactoria, qualia non sunt, nisi ea, quae fiunt in statu gratiae.

Alii tamen gravissimi auctores, ut Petrus Paludanus in 4. distinet. 20. quaest. 4. artic. 3. conci. 1. S. Antoninus 1. part. tit. 10. cap. 3. §. 5. in fine, et Antonius Corduben¬ sis, quaest. 24. de Indulgent. et alii contra sentiunt. Non requiri statum gratiae, nisi cum ipsa indulgentia percipienda est. Ratio posterioris hujus sententiae est, quia indul¬ gentia non nititur nostra satisfactione, sed Christi, et ideo non videtur necessarium, ut opus injunctum sit opus vivum, et satisfa- ctorium. Deinde quia Bonifacius VIII in ex- travaganti, Antiquorum, dicit, se concedere indulgentiam iis, qui visitabunt ecclesias pcenitentes, et confessi, vel qui pienitebunt et confitebuntur. Ex his sententiis prior sine dubio tutior est, ut S. Antoninus etiam no¬ tavit. Est etiam certa, quando opus injun¬ ctum in litteris pontificiis expresse jubetur perfici in statu gratia?, ut cum in extrava- ganti. Unigenitus, de pcenitent. et remiss. Item in Constitutionibus de indictione jubi¬ laei Clementis VII, Julii III et Gregorii XIII expresse habetur, ut qui indulgentiam con¬ sequi volunt, vere pcenitentes et confessi vi¬ sitent ecclesias, orent etc. Denique verior mihi esse videtur, etiamsi in litteris pontifi¬ ciis id non exprimatur, quando opus injun¬ ctum tale est, ut non conferat ad finem, nisi fiat in statu gratiae : ut si finis indulgentiae sit placare Deum Christiano populo, et ideo injungantur preces, jejunia, eleemosynae, visitationes ecclesiarum , et similia. Cum Deus non placetur per opera mortua, neces¬ sarium esse videtur, ut opera illa flant in statu gratiae, alioqui nihil conferunt ad fi¬ nem, et proinde non est intentio conceden¬ tis, ut indulgentiam lucrentur, qui in statu peccati illa opera faciunt. At posterior opinio vera esse videtur, quando opus injunctum utile est ad finem, pro quo datur indulgen¬ tia, etiamsi non fiat in statu gratiae. Ut ex¬ empli gratia, si finis indulgentiae sit aedifica¬ tio basilicae, vel subventio pauperum, aut recuperatio Hierosolyma?, et propter ista dentur indulgentiae contribuentibus pecunias, vel arma ; quia non minus ad finem condu¬ cunt pecuniae illae, vel arma, si dentur ab

CAPUT XIII.

49

homine peccatore, quam a justo ; probabile est, prodesse illa opera, etiamsi facta sint in statu peccati, modo is, qui ea fecit sit in statu gratise, quando reipsa percipit indul¬ gentiam.

Altera quaestio est, utrum non solum re¬ quiratur status gratiae ad indulgentiam obti¬ nendam, sed etiam carentia omnis culpae venialis. Sed facilis responsio est, si distin¬ ctione utamur. Nam vel quaestio est de tem¬ pore, quo perficiuntur opera injuncta, vel de tempore, quo percipitur fructus indul¬ gentiae. Si de priore tempore quaestio sit, rursus alia distinctione opus est, nam vel peccatum veniale vitiat opus bonum injun¬ ctum, ut si quis oret, vel jejunet ex vana glo¬ ria : vel non vitiat, sed per accidens ei con¬ jungitur, ut si quis dum eleemosynam facit, vel ecclesiam visitat, loquatur verbum ali¬ quod otiosum. Quod si bonum opus non vi¬ tietur, certum est non impediri fructum in¬ dulgentiae, si vero bonum opus vitietur, ita ut ipsum efficiatur veniale peccatum, tum sine dubio impeditur fructus indulgentiae, si opus illud erat faciendum ad placandum Deum, vel satisfaciendum pro peccato : non enim per peccatum veniale placatur Deus, neque satisfit Deo. Et haec est sententia Adriani in 4. tract. de indulg. conclus. 4. et Petri de Soto lect. 3 de indulg. quod si opus faciendum non erat ad placandum Deum, neque ad satisfaciendum, sed solum ad subventionem pauperum, vel alium fi¬ nem, qui potest obtineri, etiamsi opus non fiat in statu gratiae, tunc non impeditur fru¬ ctus indulgentiae, quamvis opus peccato ve¬ niali fuerit vitiatum.

At si de posteriore tempore quaestio sit, respondendum erit, non impediri fructum indulgentiae, si quis eo tempore habeat, vel committat veniale peccatum, nisi quoad re¬ missionem poenae debitae propter illam cul¬ pam venialem : non enim dimittitur poena, nisi prius dimissa fuerit culpa. Nulla autem ratio est, cur non possit percipi fructus in¬ dulgentiae quoad remissionem poenae debitae propter alias culpas sive lethales, sive venia¬ les jam remissas, etiamsi culpa aliqua ve¬ nialis adhuc haereat in anima. Nam pecca¬ tum veniale non impedit statum gratiae, qui requiritur ad hoc ut homo sit capax indul¬ gentiae.

Tertia quaestio est de confessione, quae ut plurimum requiritur, ut pars operis injun¬ cti, an exigatur semper in re, an vero suf-

Tqm. VII.

ficiat in proposito. Responsio facilis est. Nam quando in forma indulgentiae diserte ponitur, ut qui eam lucrari cupiunt, confi¬ teantur peccata sua intra tot dies, tunc sine dubio exigitur confessio in re, quoniam po¬ nitur in forma indulgentiae, ut conditio quae¬ dam, sive ut pars operis injuncti, et non so¬ lum, ad hoc, ut homo transferatur de statu peccati ad statum gratiae. Quando autem in forma indulgentiae non injungitur expresse opus confessionis, sed simpliciter dicitur concedi indulgentiam vere pcenitentibus et confessis : tunc non videtur requiri confessio, ut pars operis injuncti, sed solum ut homo sit in statu gratiae, et ideo si quis non habeat peccata lethalia, non necessario confiteri te¬ nebitur, et si habeat peccata lethalia, proba¬ bile est, sufficere illi contritionem cum pro¬ posito confitendi : nam per haec adipiscetur statum gratiae. Ita docent Paludanus in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 2. Silvester verbo Indulgentia nura. 20. Panormitanus in cap. Omnis utriusque, de pcenit. et remiss. Feli¬ nus in serm. de Indulgentiis num. 12. et alii. Tamen tutius et probabilius videtur requiri confessionem in re, et non solum in voto, quotiescumque dicitur, indulgentiam con¬ cedi pcenitentibus et confessis, ut docent S. Antoninus 1. par. tit. 10. cap. 3. Adria- nus in 4. sentent. tract. de Indulgent. Caje- tanus tract. 15. de Indulgent. cap. 10. Na- varrus de Jubilaeo notab. 18. numero 1. et Glossa in extravagantem Antiquorum, de pcenit. et remiss.

Quarta quaestio est, an percipiat indulgen¬ tiam, qui non perficit omnia opera injuncta, sed aliqua tantum, ob inopiam, vel morbum, vel alia justa causa impeditus. Responsio communis est, S. Thomae, Durandi et alio¬ rum in 4. dist. 20. non percipi indulgentiam, nisi ab iis, qui integre omnia opera injuncta perficiunt, concessio enim conditionata non valet, nisi conditio impleatur. Atque in hanc quoque sententiam allegari solet dictum illud commune : indulgentiae tantum valent, quantum sonant. Nam Summi Pontifices, quando volunt percipi indulgentiam ab iis, qui legitime impediti non perficiunt omnia opera injuncta, addere solent, ut confessarii commutent opera injuncta in alia pia ope¬ ra, vel disertis verbis explicant, obtineri indulgentiam ab iis, qui inchoarunt opera injuncta, et perficere non potuerunt, ut ha¬ betur in extravaganti Unigenitus, et in aliis similibus, in quibus annus jubileei publicatur.

4

80

LIBER I.

Quinta quaestio est, an requiratur alia dis¬ positio in suscipiente indulgentias, praeter statum gratiae, ' et adimpletionem operum injunctorum. Nam Cardin. Cajetanus in tract. 10. qui est de suscipientibus indul¬ gentias qusest. I. docet requiri tertiam con¬ ditionem, ut videlicet qui vult consequi in¬ dulgentias, habeat propositum satisfaciendi Deo propriis laboribus quoad poterit : iis autem, qui nolunt pro se ipsis satisfacere, cum possint, negat prodesse indulgentias. Ex quo etiam colligit, paucos admodum re¬ vera frui pontificiis indulgentus ex tanto nu¬ mero adeuntium Ecclesias temporibus sta¬ tionum, aliarumque similium indulgentia¬ rum. Quae sententia utilis est, et pia, sed fortasse non vera, praesertim cum sit con¬ traria communi aliorum doctrinae, ut ipse etiam Cajetanus fatetur : nec enim legi ul¬ lum auctorem, qui Cajetanum sequatur, praeter Bartholomaeum Fumum in Summa, quae Armilla dicitur ; verbo Indulgent. num. 13. Nec video quemadmodum Summi Pon¬ tifices non deciperent populos, si indulgen¬ tias cum ea conditione proponere vellent, quam numquam explicarent. Neque argu¬ menta Cajetani talia sunt, ut solvi non pos¬ sint. Ille enim sic ratiocinatur. Qui non vult satisfacere Deo per se, cum possit, indignus est, cui applicetur aliena satisfactio : at non intendit Ecclesia conferre hoc beneficium indulgentiae in indignos, igitur non prosunt indulgentiae iis, qui nolunt per se satisfa¬ cere^ cum possint. Propositionem argumenti probat Cajetanus his rationibus; primo, quia non decet ab amico petere, ut pro te satis¬ faciat, cum ipse possis per te satisfacere. Secundo quia in Republica bene instituta non sunt dispensanda bona communia pro liberandis illis civibus aere alieno, qui per se suum aes alienum dissolvere possunt. Tertia quia in forma indulgentiae addi solet, vere pcenitentibus indulgentias tribui : non sunt autem vere poenitentes, qui recusant facere fructus dignos poenitentiae. Quarto quia dan¬ tur indulgentiae de injunctis poenitentiis a sacerdote : vel igitur qui injunctam poeni¬ tentiam accepit, id fecit animo eam perfi¬ ciendi, et sic habemus quod volumus, vel animo fallendi ; et indignissimus est, qui ex fallacia sua lucrum reportet. Respondemus, eum qui non vult per se satisfacere cum possit, non esse indignum, sed tantum non dignum, cui aliena satisfactio applicetur. Ecclesia autem non intendit conferre hoc

beneficium in indignos : sed bene potest velle conferre in non dignos, quoniam in¬ dulgentia ex misericordia , et liberalitate datur, non ex justitia et meritis. Ad primam rationem respondemus, non fieri injuriam amico, quia non petitur ejus satisfactio ex justitia, sed ex gratia, et petitur satisfactio, quae non est ei necessaria, sed omnino su¬ pervacanea. Ad secundam respondeo, dis¬ pensatorem bonorum communium in repu- blica instituta, non dissolvere sine causa aes alienum eorum civium , qui solvendo sunt per se : tamen posse dari causam, cur utile sit reipubliese, ex communi serario solvere debita eorum, qui per se illa solvere potuis¬ sent. Ad tertiam respondeo, vere poenitentes dici eos, qui contritionem habent cum pro¬ posito satisfaciendi, nisi aliunde pro eis sa¬ tisfiat. Ad quartam respondeo, plerumque indulgentias dari de non injunctis ut supra probavimus, et eos qui indulgentias quae- runt, velle perficere poenitentiam injunctam, sed nolle alium laborem sponte sumere pro reliqua poena expianda, si possint per indul¬ gentias ab ea liberari. Addo etiam, ‘quod si indulgentiae non darentur nisi de injunctis, possent homines injunctam poenitentiam ac¬ cipere animo perficiendi, nisi possint alia ratione ab eo reatu liberari.

v

CAPUT XIV.

De indulgentiis quae accipiuntur pro defunctis.

De indulgentiis, quibus juvantur animae defunctorum sex quaestiones sunt. Prima an prosint. Secunda an per modum absolu¬ tionis .dari possint. Tertia quid sit dari in¬ dulgentias defunctis per modum suffragii. Quarta an ex justitia, an ex misericordia liberentur animae, quibus indulgentiae appli¬ cantur. Quinta quid requiratur ut indul¬ gentiae prosint defunctis. Sexta an indulgen¬ tiae prosint in particulari certis animabus, an solum omnibus in communi.

Quod ad primam quaestionem attinet, hae¬ retici omnes, tum recentiores, tum anti¬ quiores, qui purgatorium negaverunt, con¬ sequenter etiam suffragia, et indulgentias mortuis prodesse negaverunt. Ex Catholicis Ostiensis in Summa lib. v. tit. de Remissio¬ nibus num 9. et Gabr. lect. 57. in Canonem Missae docuerunt indulgentias defunctis non

CAPUT XIV.

51

prodesse : sed Gabriel cito correxit errorem, ut perspicuum est ex additione ad eamdem lectionem. Res autem certissima est, et apud Catholicos indubitata , indulgentiis juvari posse animas quse in purgatorio poenas luunt. Id quod primum probari potest ratione de¬ ducta ex Scripturis, Conciliis, et Patribus, Constat enim , animas defunctorum posse juvari suffragiis viventium, id «st, eleemo¬ synis, precibus, j-ejuniis, sacrificiis Missa¬ rum , aliisque piis operibus , ut copiose ostensum est a nobis in lib. i. de purgatorio fere toto, et lib. n. cap. 15. quae non sunt hoc loco repetenda. Et quamvis suffragia defunctis per modum impetrationis prosint, ac praesertim preces, et oblatio sacrificii : tamen nulla ratio reddi potest, cur non pro¬ sint etiam per modum satisfactionis, ac prae¬ cipue jejunia , et eleemosynae. Nam haec opera satisfactoria esse, satis a nobis proba¬ tum est in quarto libro de poenitentia, et in libris de operibus bonis in particulari, et de¬ functos, quibus haec suffragia a vivis appli¬ cantur, satisfactione indigere non dubium est. Constat praeterea illam esse rationem, cur suffragia viventium prodesse possint defunctis, quia fideles defuncti ita conjuncti sunt cum fidelibus viventibus ejusdem fidei, et charitatis vinculo, ut unam Ecclesiam, et unum corpus efficiant. Neque enim (inquit S. Augustinus lib. xx. de Civ. Dei c. 9.) pio¬ rum animae defunctorum ab Ecclesia sepa¬ rantur, quae est regnum Christi. Ex his duobus fundamentis aperte colligitur posse etiam privatos homines offerre Deo pro de¬ functis, tamquam membris ejusdem corporis satisfactiones suas , jejunia , eleemosynas , , peregrinationes, et similia opera laboriosa. Quod si privati homines possunt applicare defunctis, tamquam membris ejusdem cor¬ poris , satisfactiones suas, cur non potest Summus Pontifex applicare eisdem satisfa¬ ctiones Christi, et sanctorum, quce sunt in thesauro spirituali, cujus ipse dispensator est? Prseterea idem probatur ex usu Eccle- site : constat enim Paschalem Summum Pon¬ tificem ante annos 700. concessisse indul¬ gentiam pro defunctis, quae habetur in Ec¬ clesia S. Praxedis in introitu cappellaB S. Zenonis, cujus indulgentiae meminit etiam Gabriel loco notato, sed non recte vocat Pas- chasium V cum sit revera Paschalis pri¬ mus. Multi etiam pontifices alii, ut ibidem

refert Gabriel, pro defunctis indulgentias concesserunt. Denique consentiunt Theologi, ut sanctus Thomas in 4. dist. 45. qusest. 2. art. 3. quaestiuncula 2. S. Bonaventura in 4. dist. 20. part. 2. quaest. 5. Richardus dist. 20. art. 3. quaest. 3. et alii; necnon Canonistae, ut Innocentius in cap. Quod au¬ tem, de pcenitent. et remiss. Felinus in serm. de Indulg. et alii. Neque iis repugnat, quod Joan. Major in 4. dist. 20. quaest. 2. dicat multos theologos contra sentire. Nam loquitur de indulgentia per modum absolu¬ tionis judicialis non de indulgentia abso¬ lute.

Altera quaestio difficilior - est , de modo quo indulgentiae defunctis prodesse possunt, an videlicet Summus Pontifex possit animas defunctorum, quae sunt in purgatorio, judi¬ cialiter absolvere, ut facit cum hominibus viventibus, dum. indulgentias eis concedit. Nam Michael Medina disput. 7. cap. 34. et disput. 8. cap. 41. de indulgentiis, contendit animas defunctorum, quae sunt in purgato¬ rio, pertinere ad jurisdictionem Summi Pon¬ tificis, et posse ab eo indulgentias percipere per modum absolutionis. Sed contra sen¬ tiunt fere omnes alii scriptores, ut S. Bona¬ ventura, Richardus, Gabriel, et Joan. Major locis citatis. Qui postremus auctor testatur suo tempore a Schola Parisiensi fuisse dam¬ natam sententiam contrariam. Item Cajeta- nus tract. 15. cap. 5. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. qusest. 2. art. 1. conci. 3. Petrus de Soto lect. 3. de Indulgentiis. Navarrus de Jubilaeo notab. 22. num. 6. Antonius Cordubensis q. 15. de Indulg. et alii ; et probatur ha3c sententia posterior , primo, quoniam S. Leo in epist. ad Rusticum Nar¬ bonensem episcopum, et habetur apud Gra¬ tianum 24. qusest. 2. can. 1. sic ait : De communione privatis, et ita defunctis, eo¬ rum causa judicio Dei reservanda est ; et Gelasius papa in epistola ad Faustum, et in altera ad Episcopos Dardaniee, ut est apud eumdem Gratianum 24. qusest. 2. can. Le¬ gatur, et can. Nec quisquam, disertis verbis docet, homines mortuos qui sunt in divino judicio constituti, non posse ab Ecclesia ju¬ dicari ; secundo , quia non potest Ecclesia mortuorum animas citare, non potest earum causam cognoscere, non potest eas cogere ad obedientiam, non igitur potest absolvere Vel ligare. Tertio, pontifex non habet aucto-

(1) Joan. XXI, 17.

52

LIBER I.

ritatem nisi in oves quas pascendas susce¬ pit, juxta illud Joan. xxi. Pasce oves meas (1). At animae defunctorum non possunt pasci a Pontifice, cum non possint ab eo doctrinam, vel sacramenta, vel leges et jura percipere : non igitur sunt ei subjectae, ac proinde non possunt ab eo ligari vel solvi. Quarto, quo¬ niam Pontifices ordinarie cum extendunt indulgentias ad mortuos, addunt particu¬ lam, per modum suffragii, ut perspicuum est ex Constitutionibus Alexandri VI et Clementis VII de indictione jubilaei. Refert etiam Gabriel in additione ad lectionem 57. super Canonem, se vidisse declarationem Sixti IV quod indulgentiae prosint defunctis per modum suffragii. Quod (ut mox dice¬ mus) opponitur ei, quod est, per modum absolutionis. At objiciunt aliqui verba Do¬ mini, Matth. xvi. Quodcumque solveris su¬ per terram, erit solutum et in coelis, et p ro* bant, illud, super terram, non referri ad eos, qui solvuntur, sed ad eum qui solvit, ut sensus sit : Quodcumque solveris tu super terram degens, erit solutum a me, qui sum in coelis. Praeterea dicunt, defunctos qui sunt in purgatorio, adhuc esse viatores, et auxilio egentes, ac proinde videri esse sub¬ jectos Pontificis jurisdictioni. Denique osten¬ dunt ex can. Sane, 24. quaest. 2. saepe ab' Ecclesia excommunicari defunctos, et rur¬ sus absolvi ab excommunicatione, ex quo sequi videtur ut proprie sint Ecclesiae judi¬ cio subditi. Sed facilis est responsio. Nam ad primum dici posset, Gelasium, cujus mag¬ na est in Ecclesia auctoritas, exposuisse illud (super terram) ut referatur ad eos, qui solvuntur, non ad eum qui solvit, ut patet ex can. Legatur, jam' citato. Sed esto, re¬ ferri possit ad eum, qui solvit, nihil tamen ex eo sequitur : quia debet intelligi de solu¬ tione circa eos, qui sunt ei subjecti. Alioqui posset Summus Pontifex ligare et solvere eos etiam, qui sunt in ccelo vel in gehenna, si ita universaliter accipiatur ligandi, vel solvendi potestas. Ad secundum responderi potest, non omnes viatores esse proprie sub¬ jectos Pontifici, sed solum eos, qui sunt oves visibiles hujus ovilis, et membra hujus visibilis Ecclesiae. Quod autem defuncti, qui in purgatorio degunt, aliquo modo sint viatores, et egentes auxilio Ecclesiae, et cum ipsa Ecclesia visibili invisibiliter conjuncti per fidem et charitatem, facit, ut possint ab

Ecclesia nostra juvari, et indulgentiis frui, non ut subditi per modum absolutionis, sed ut amici absentes per modum suffragii. Ad tertium respondemus, defunctos ab Ecclesia posse excommunicari, et ab excommuni¬ catione absolvi, solum quoad ea, quae a viventibus fieri debent. Nam cum defunctus excommunicatur, id fit, quia post mortem detegitur ejus pertinacia in hseresi, aut ali¬ quid ejusmodi, et id solum ex illa excom¬ municatione sequitur, ut pro ipso non fiant suffragia, non sepeliatur in loco sacro, et similia. Et contra, si detegatur aliquis per errorem excommunicatus, et ideo absolva¬ tur, effectus absolutionis erit, ut pro ipso oretur, et sacrificetur, ejusque cadaver ho¬ norifice sepeliatur. Itaque excommunicatio, vel absolutio defunctorum, est potius decla¬ ratio sententiae, quae ferenda fuisset, si me¬ ritum eorum non latuisset, quam nova ali¬ qua poena, quae ad animas ipsas pertingat. Quod autem legitur in n. libro Dialogorum S. Gregorii cap. 23. de Sanctimonialibus a B. Benedicto excommunicatis, quae de se- pulchris exire videbantur, et de Ecclesia recedere, quando inter Missarum solemnia diaconus clamabat : Quji non communicant recedant : inter miracula referendum vide¬ tur. Voluit enim Deus eo signo demonstrare quanti faciendae sunt admonitiones sancto¬ rum. Nam alioqui S. Benedictus non eas excommunicaverat, sed solum excommuni¬ cationem minatus fuerat, ut_(S. Gregorius ibidem dicit. Praeterea non eas excommuni- cavit post mortem, sed in vita (si tamen ea excommunicatio dicenda sit). Neque eas proprie per sententiam postea absolvit, sed per intercessionem mittendo oblationem, quae pro eis Domino offerretur. At (inquies) S. Gregorius ibidem, ut ostendat, non esse mirum, si S. Benedictus potuit in carne mortali degens de spiritibus defunctorum judicare, allegavit illud Evangelicum : Quod¬ cumque solveris super terram , erit solutum et in coelis. Respondeo, S. Gregorium argu¬ mentum a simili ducere voluisse. Nam quem¬ admodum divina potestate sibi collata pos¬ sunt praelati cum sint homines in carne mor¬ tali degentes, judicare de rebus spirituali¬ bus , ita potuit S. Benedictus , in carne adhuc mortali degens, extraordinario privi¬ legio sibi collato a Deo, ligatas tenere, vel solvere animas earum, quibus dum viverent,

Q) Joan, XXI, 17.

CAPUT XIV.

53

excommunicationis sententiam fuerat com¬ minatus. Neque credibile est S. Gregorium S. Leoni repugnare voluisse, qui in epist. ad Rusticum, jam citata, disertis verbis docet, non posse ab Ecclesia solvi eos, qui commu¬ nione privati de. hac vita recedunt, cum jam sint in divino judicio constituti.

Tertia qusestio est, quid significet illud (per modum suffragii) cum Pontifices di¬ cunt, indulgentias valere defunctis per mo¬ dum suffragii. Non desunt, qui existiment indulgentias prodesse defunctis per modum suffragii quia prosunt eis suffragia, id est, Missae, preeces, et alia pia opera, quae Pon¬ tifex injungit, cum indulgentias tribuit. Sed hoc non est indulgentias prodesse, nam etiamsi Pontifex ea opera non injungeret, valerent illa suffragia ad refrigerium de¬ functorum. Itaque frustra darentur indul¬ gentiae defunctis, si nihil adderent praeter valorem suffragiorum. Neque Pontifices di¬ cerent, indulgentias prodesse per modum suffragii, sed dicerent cum Hostiensi, indul¬ gentias non prodesse defunctis ut indulgen¬ tiae, sed sola vi suffragiorum adjunctorum. Alii existimarunt, indulgentias defunctis prodesse per modum suffragii, quia tametsi ipsae indulgentiae revera prosint , tamen prosunt per suffragia viventibus imperata. Pontifex enim applicat satisfactiones Christi et sanctorum ex thesauro tam viventibus, quam defunctis, sed viventibus applicat per opera ipsis viventibus injuncta , defunctis vero per opera eisdem viventibus imperata, quae opera, cum fiant nomine defunctorum, suffragia qua3dam defunctorum dici possunt. Sed neque haec sententia rationem idoneam reddit illorum verborum : neque enim hoc est indulgentias prodesse per modum suffra¬ gii, sed est prodesse per ipsa suffragia. Vera igitur sententia est, indulgentias prodesse per modum suffragii, quia non prosunt per modum absolutionis juridicae, sed per mo¬ dum solutionis, quo modo prosunt suffragia, quae vel publice, vel privatim pro defunctis fieri solent. Sed cum suffragia tribus modis defunctos juvent, per modum meriti de con¬ gruo, per modum impetrationis, et per mo¬ dum satisfactionis, indulgentiae autem non sint nisi satisfactoriae, intelligendum est in¬ dulgentias dari defunctis per modum suffra¬ gii tantum satisfactorii. Itaque quemad¬ modum cum quis dat eleemosynam, vel je¬ junat, vel peregrinatur ad Loca Sancta pro defunctis non absolvit defunctos a reatu

poenae, sed offert Deo satisfactionem illam pro defunctis, ut Deus eam acceptans libe¬ ret defunctos a debito poenae, quam luituri erant, sic Pontifex non absolvit animas de¬ functorum, sed offert Deo ex thesauro satis¬ factionum , quantum necesse est ad eas liberandas : et Deus acceptans alienam satis¬ factionem communicatam animabus defun¬ ctorum, eas liberat a reatu illo poenae. Sed hoc interest inter suffragia, et indulgentias, quod ut suffragia offerantur, non requiritur aliqua jurisdictio, sed ut indulgentiae den¬ tur, requiritur jurisdictio, quia non potest thesaurum dispensare, nisi qui habet claves ecclesiasticas. Praeterea qui offert suffragia, nescit, an id quod offert sufficiat ad animam liberandam, vel solum refrigerandam : at Pontifex potest offerre ex thesauro illo infi¬ nito quantum requiritur ad satisfaciendum integre pro reatu cujuscumque poenae : et ideo dicitur dare indulgentiam plenariam, atque animas liberare per modum suffragii, quia offert quantum ad plenam satisfactio¬ nem satis est. Vide Cajetanum tract. 16. de Indulg. quaest. 6. etGordubensem quaest. 15. de Indulgentiis.

Quarta quaestio, difficillima omnium, ea est, utrum ex justitia, sive certa lege, et ex condigno prosint indulgentiae defunctis, an solum ex benignitate Dei, et ex congruo. Aliqui docent, indulgentias ex condigno, sive ex justitia defunctis prodesse. Ita enim scribit Dominicus a Soto in 4. dist. 21. q. 2. art. 3, quem sequitur Navarrus de Jubilaeo notab. 22. num. 20. Ratio eorum est, quo¬ niam potest unus vivens pro alio vivente ex condigno satisfacere, igitur potest etiam vi¬ vens pro mortuo satisfacere ex condigno. Eadem enim est ratio utriusque satisfactionis, unio videlicet, quae est inter membra ejus¬ dem corporis Ecclesiae. Nam vivens pro vivente satisfacit ex condigno, quia sunt membra ejusdem corporis, glutino fidei et charitatis unita : at sunt etiam mortui, qui in purgatorio degunt, membra ejusdem cor¬ poris glutino fidei et charitatis unita. Quod si privatorum suffragia ex condigno defun¬ ctis prosunt, quatenus satisfactiones sunt, certae multo magis satisfactiones Christi et sanctorum iisdem mortuis fidelibus a capite Ecclesiae, id est a Pontifice Maximo applicatae proderunt ex condigno.

Alii contra sentiunt, indulgentias, quae defunctis dantur, niti misericordia, et be¬ nignitate Dei, ac per hoc ex congruo, non ex

54

LIBER I.

condigno eis prodesse. Ita docet Cajetanus tract. 16. quaestione 5. quem sequuntur Pe¬ trus de Soto lect. 3. de indulgentiis, et An¬ tonius Cordubensis ; quaest. 15. de indul¬ gentiis. Neque significare volunt hi auctores dubium, aut incertum esse dogma Eccle¬ siasticum de Indulgentiis defunctorum, immo affirmant, certum esse, et indubitatum, quod indulgentiae recte dentur , vel suscipiantur pro defunctis, quodque illis prodesse possint, et re ipsa prosint, vel ad refrigerium, vel ad plenam liberationem, sed quibus, quando, et quantum divinae pietati placuerit. Quo- * modo etiam pro mortuis recte fundi preces, eisque prodesse fides catholica docet, et tamen non est condigno, sed ex cougruo, non ex justitia, sed ex misericordia nos impetrare confidimus quicquid a Domino petimus, ut vel ex ipsa forma precum intel- ligi potest. Rationes hujus sententiae sunt hae. Prima, quoniam non videtur certum, posse viventes pro viventibus satisfacere ex condigno, quod erat fundamentum prioris opinionis. Contrarium enim docent Joan. Medina Cod. de satisfactione quaest. 5. et Cordubensis qusest. 5. de Indulgentiis. Unio enim fidei et charitatis, quo colligantur inter se viva membra Ecclesise, facit quidem ut possimus invicem adjuvare, et bona nostra communicare, et unus pro alio saltem ex congruo satisfacere, sed non videtur facere, ut teneatur Deus ex justitia acceptare unius satisfactionem pro altero, nisi ostendatur de hac re pactum, vel promissio aliqua ip¬ sius Dei, quamvis possit Deus, et soleat acceptare ex benignitate sua. Et confir¬ matur a simili, nam in foro externo non tenetur judex acceptare, ut unus flagelletur, vel ad triremes amandetur pro alio, etiamsi illi non solum sint conjuncti ut Christiani, sed etiam ut cives, vel ut consanguinei. Denique videtur esse proprium solius Christi posse pro aliis ex condigno, ut mereri, ita etiam satisfacere quoniam est caput corporis Ecclesiae , et dum pro nobis satisfecit : pro corpore suo satisfecit. Secunda ratio, quo¬ niam etiamsi certum esset, posse in praesenti vita unum pro alio ex condigno satisfacere : tamen non videtur eadem ratio de satis¬ factione pro defunctis ; hic enim possumus solvere poenas ejusdem generis, ut nostro jejunio, vel eleemosyna satisfacere pro alio, qui jejunii, vel eleemosynae poenam subi¬ turus erat : at poenae, quibus jam addictae sunt animae in purgatorio, sunt alterius ge¬

neris; et ideo sicut non tenetur judex remit¬ tere poenam corporalem uni alicui reo propter mulctam pecuniariam quam alius offert, ita non videtur teneri Deum ex justi¬ tia admittere satisfactiones hujus vitee pro remissione poenarum purgatorii , ad quas animae illae jam sunt addictae. Sed si id fiat, ut certo fieri credimus, ex benignitate Dei fieri credibile est. Tertia ratio, quoniam ipsae animae, ut ex historiis gravium aucto¬ rum colligimus, hoc ipsum declarasse viden¬ tur. Nam Petrus Damiani in epist. 5. ad Dominicum cap. 4. scribit animam Bene¬ dicti Pontificis Romani in purgatorio consti¬ tutam apparuisse, Deo permittente, cuidam, atque ab eo petiisse, ut suffragia pro ipsa fierent, et addidisse, se per ea suffragia liberandam, quando hoc miseratio divina decreverit. Petrus quoque Glumiasensis in primo libro de miraculis cap. 10. scribit animam defuncti apparuisse alicui, et postu¬ latis suffragiis adjecisse, per ineffabilem misericordiam Dei se liberandam , si ei per suffragia subventum fuisset, et cap. 27. scribit aliam animam similiter apparentem, et suffragia postulantem adjecisse, Condi¬ toris mediante clementia se per ea suffragia liberandam. Quod si suffragia nituntur pie¬ tate divina, et indulgentise defunctis non dantur, nisi per modum suffragii, certe sequi videtur, ut etiam indulgentiae ex divina pie¬ tate defunctis prosint.

Ex his sententiis neutram reprobare au¬ deo, videtur enim prior admodum pia, po¬ sterior vero valde rationabilis.

Quinta quaestio est, quid requiratur ad hoc ut indulgentiae defunctis prosint. Et quidem certum est primum auctoritatem requiri, eamque summam, id est, Apostolicae sedis ; non enim Episcopi, aliive Praelati summo Pontifice inferiores indulgentias de¬ functis concedere possunt, utNavarrus docet de Jubilaeo notab. 22. num. 4. quoniam solus Christi Vicarius habet potestatem dis¬ pensandi thesaurum Ecclesiae absolute. Episcopi enim solum possunt applicare sub¬ ditis suis, secundum mensuram sibi ab Apostolica sede determinatam. Secundo cer¬ tum est, requiri causam justam, ut S. Thomas docet in 4. distinet. 45. quaest. 2. art. 3. quaest. 2. Non enim potest Summus Pontifex pro arbitrio liberare animas a poe¬ nis purgatorii; neque sufficit pro causa,, utilitas illarum animarum, vel gloria Dei, quae redundaret ex animarum iilarum libe

CAPUT XIY.

55

ratione. N am si ista sufficerent, Christus ipse jam omnes animas liberasset. Itaque requiritur causa aliqua particularis pertinens ad honorem Dei, et Ecclesiae utilitatem, si¬ cut de indulgentiis pro viventibus diximus ; ita ut Summus Pontifex arbitretur gratiorem esse Deo rem illam, cujus gratia indulgentiae conceduntur, quam executionem justitiae, quae exercetur in expiandis animabus pur¬ gatorii. Tertio requiritur, ut qui pro de¬ functis indulgentias suscipit, adimpleat opus injunctum, nam, ut S. Thomas loco notato, et alii Doctores scribunt, indulgentiae pri¬ mario et directe non dantur, nisi viventibus, qui possunt opera injuncta perficere : de- funtis